top

   
Beleg gesucht für: vici
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
cum hic in duas partes flumine divideretur, alteram partem eius vici Gallis ad hiemandum concessit, alteram vacuam ab his relictam cohortibus attribuit. eum locum vallo fossaque munivit. Caes.Gall.3,1,6Da diese Ortschaft von einem Fluss durchschnitten wurde, überließ er den einen Teil den gallischen Bewohnern; den anderen aber ließ er räumen, wies ihn seinen Kohorten zum Winterquartier an und ließ ihn mit Wall und Graben schützen.
Cum dies hibernorum complures transissent frumentumque eo comportari iussisset, subito per exploratores certior factus est ex ea parte vici, quam Gallis concesserat, omnes noctu discessisse montesque, qui impenderent, a maxima multitudine Sedunorum et Veragrorum teneri. Caes.Gall.3,2,1Als einige Tage des Aufenthaltes im Winterlager vorüber waren und Galba einen Befehl zur Getreidelieferung gegeben hatte, erhielt er plötzlich die Nachricht, die Gallier seien zur Nachtzeit insgesamt aus dem ihnen überlassenen Teil der Ortschaft entwichen, und die ringsum aufragenden Berge seien von einer äußerst großen Masse Sedunen und Veragrer besetzt.
quo proelio facto, quod saepius fortunam temptare Galba nolebat atque alio se in hiberna consilio venisse meminerat, aliis occurrisse rebus videbat, maxime frumenti commeatusque inopia permotus postero die omnibus eius vici aedificiis incensis in provinciam reverti contendit Caes.Gall.3,6,4Galba aber wollte nach diesem Treffen das Glück nicht weiter versuchen, und vergaß nicht, dass er in eine Lage geraten war, die mit der Absicht seiner Sendung nicht übereinstimmte; besonders die in ihm der Mangel an Getreide und Mundvorrat nahe. Er steckte deshalb am folgenden Tag alle Gebäude in der großen Ortschaft in Brand und begann seinen Rückzug in das römische Gallien.
omnes vici atque omnia aedificia, quae quisque conspexerat, incendebantur, pecora interficiebantur, praeda ex omnibus locis agebatur; Caes.Gall.6,43,2Alle Ortschaften und Gehöfte, die man zu Gesicht bekam, wurden ein Raub der Flammen; das Vieh wurde abgeschlachtet, alles ausgeplündert.
2014.06.23 Nonulli vici in confinio Iraquiae et Syriae Iordaniaeque siti a militantitbus organizationis ISIS occupati sunt, ut nunc a commeatu armorum aliorumque adiumentorum non iam facile intercludi possent. Iordani milites ad arma vocavisse dicuntur. Etiam in occidentalibus et septentrionibus Iraquiae regionibus Sunnitici militantes suam praepotentiam communiverunt. Bagdati multos timor subit, ne caput petatur, alii communem vitam agunt, quasi nullum periculum instet. Ibi Siitici militantes "quos trucidabimus" clamitantes se explicant, ut Sunniticis terroristis resistant, et ostentationis causa magnifice per urbem incedunt. 2014.06.23Einige irakische Grenzdörfer nach Syrien und Jordanien hin wurden von den ISIS-Kämpfern besetzt., so dass jetzt der Nachschub an Waffen und sonstigem Hilfsgerät nur noch schwer unterbunden werden dürfte. Die Jordanier haben, wie gemeldet wird, ihr Heer mobil gemacht. Auch im Westen und Norden des Irak haben die sunnitischen Kämpfer ihre Vormacht ausgebaut. In Bagdat beschleicht viele die Angst, dass die Hauptstadt angegriffen werde. Andere leben ihr alltägliches Leben, gleichsam als drohe keine Gefahr. Dort formieren sich mit dem Ruf "Wir werden sie niedermachen" auch schiitische Kämpfer, um den sunnitischen Terroristen Widerstand zu leisten, und paradieren zur Schau durch die Stadt.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
07.04.2015 In vico Yarmouk, qui in austrinis Damasci urbis situs antea CL milibus Palaestinensium profugorum refugium praebuerat, nunc XVIII milia Palaestinensium condicionibus tam iniquis vitam sustentant, quae non iam "inhumanae" vocari possint. Maxima eius vici pars a militantibus Islamici Status (IS) occupata et solo tenus deiecta insuper pyrobolis doliaribus a Syriaco regimine deiectis verberatur. Qui vicus IS-militantibus tabula desultoria ad Damascum ipsam occupandam esse videtur. Cibaria, aqua, medicamenta incolis desunt. Organizationibus auxiliariis ut maxime necessariis provideant, accessus non patet. lc201504
25.08.2016  Detrimenta, quae terrae motus in Italia Centrali effecit, magnopere adhuc exaucta sunt. Nonnuli vici montani dimidiati corruerunt. Centum sexaginta homines vitam amiserunt, trecenti septuaginta vulnerabantur. Matthaeus Renzi, primarius administer, in regionem afflictam se conferens auxiliaribus, qui partim suis manibus ruinas scrutabantur, gratias egit et nullam familiam, nullam urbem solam relictum iri promisit. lc201608Die Schäden, die das Erdbeben in Mittelitalien verursachte, sind enorm angewachsen. Einige Gebirgsdörfer sind zur Hälfte zusammengestürzt. 160 Menschen haben ihr Leben verloren, 370 sind verwundet. Ministerpräsident Matteo Renzi hat sich in das betroffenen Gebiet begeben und den Helfern, die zum Teil mit bloßen Händen die Trümmer durchwühlten, gedankt. Er versprach, dass keine Familie, keine Stadt allein gelassen werde.
Konnte hier keine weiteren Belege finden