top

   
Beleg gesucht für: valeant
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Neque enim haec ita dico, ut ars aliquos limare non possit - neque enim ignoro, et quae bona sint, fieri meliora posse doctrina, et, quae non optima, aliquo modo acui tamen et corrigi posse - , sed sunt quidam aut ita lingua haesitantes aut ita voce absoni aut ita vultu motuque corporis vasti atque agrestes, ut, etiam si ingeniis atque arte valeant, tamen in oratorum numerum venire non possint; sunt autem quidam ita in eisdem rebus habiles, ita naturae muneribus ornati, ut non nati, sed ab aliquo deo ficti esse videantur. Cic.de_orat.1,115.Nicht jedoch sage ich dieses so, als ob die Kunst nicht manche Menschen verfeinern könne; denn ich weiß recht wohl, dass das Gute durch Bildung noch besser werden und das minder Gute doch einigermaßen sich zu schleifen und verbessern lässt; aber es gibt einige, die so sehr mit der Zunge stottern oder eine so klanglose Stimme oder so rohe und bäurische Gesichtszüge und Körperbewegungen haben, dass sie, so sehr sie sich auch durch geistige Anlagen und wissenschaftliche Bildung auszeichnen mögen, doch nicht zu den Rednern gezählt werden können. Andere hingegen sind in eben diesen Eigenschaften so gewandt, mit den Gaben der Natur so ausgerüstet, dass sie zu Rednern nicht geboren, sondern von einem Gott gebildet zu sein scheinen.
De quo scribunt ad me quidem multi multa et se sperare demonstrant; sed ego, quod sperem, non dispicio, cum inimici plurimum valeant, amici partim deseruerint me, partime etiam prodiderint, qui in meo reditu fortasse reprehensionem sui sceleris pertimescant. Cic.ad Q.fr.1,3,5,3Hierüber schreiben mir manche mancherlei und zeigen mir, dass sie noch hoffen. Ich kann indessen nicht erkennen, worauf ich noch hoffen darf, da meine Feinde über die Maßen stark sind, meine Freunde mich teils im Stich gelassen, teils sogar verraten haben, und im Falle meiner Rückkehr Vorwürfe über ihr schändliches Verhalten fürchten.
2013.12.15 Laurentius Fabius, Francogallicus administer ab negotiis externis, timet deliberationi, quae proximo mense Genavae de pace in Syria restituenda politicis diversarum terrarum in animis est. Syriacus praesidens Bashar al-Assad, quominus cum terroristis agat, recusat; terroristas autem omnes intellegit, qui non a sua parte stant. Partes autem opponentes omnes et, ut praesidens a magistratu abdicet, postulant et maximan partem interim imbecilliores et leviores sunt, quam ut colloquia aequa auctoritate participare valeant.
Hodie post septimanam maeroris et multas et sollemnes celebrationes funebres Nelson Mandela, princeps nigrita Australis Africae praesidens et "gigas libertatis" sua domi in Qunu humabitur.
Et fautores et obtrectatores Victoris Yanukovych, Ucrainae praesidentis, hodie Cioviae populares manifestationes exhibebunt. Timendum est, ne aemulatio et certatio ad vim et iniurias erumpat.
Politicae Tunesiae factiones, et regens Islamistica Ennahda factio et oppositio, de novo principali administro convenerunt: Mehdi Jomaa, pristinus oeconomicae industriae administer regimini transitorio praeerit.
Propter terribiles pluvios hibernales et torrentes fluctus plus quam quinque milia Palaestinensium partim cymbulis e domiciliis in Lacinia Gazetica sitis dimoveri debebant. Repraesentantes Nationum Unitarum septentrionalia Gazae segmenta regionem magnae calamitatis habent.
2014.05.22 Ferocibus et insidiosis incursionibus tromocraticis in Nigeria proximis praeteritis diebus plus quam centum quadraginta homines perierunt. Impetus terroristicae et islamisticae sectae Boko Haram, quam vocant, crimini dantur. Martis die in oppido Ios in foro frequentato duplici impetu centum duodeviginti homines occisi sunt. Alii impetibus contra vicos quosdam in boreoriente Nigeriae factis trucidabantur. Copiae legitimae, nisi cum tromocratis cooperantur, attenuatiores sunt, quam ut sua sponte resistere valeant. Itaque Americani, postquam in eadem regione nuper plus ducentae puellae discentes abductae sunt, manum octoginta specialistarum militarium submiserunt, qui puellas investigarent. 2014.05.22Durch brutale und hinterhältige Terroranschläge sind in Nigeria in den letzten Tagen mehr als 140 Menschen umgekommen. Die Übergriffe werden einer terroristischen und islamistischen Gruppe, der sogenannten Boko Haram, angelastet. Am Dienstag kamen in der Stadt Jos auf einem belebten Markt durch einen doppelten Anschlag 118 Menschen ums Leben. Andere wurden Opfer von Angriffen auf Dörfer im Nordosten von Nigeria. Die regulären Truppen sind, wenn sie nicht mit den Terroristen zusammenarbeiten, zu schwach, als dass sie von sich aus Widerstand leisten könnten. Deswegen schickten die Amerikaner, nachdem kürzlich in demselben Gebiet mehr als zweihundert Schulmädchen entführt worden waren, eine Abteilung von 80 Spezialkräften, um die Mädchen ausfindig zu machen.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
10.07.2015  Graecia recentia credita rogans tabellam consiliorum, quibus sumptus publici deminuerentur, ad tempus Bruxellas detulit. Num ea consilia sufficiant nunc Bruxellis examinandum est, Athenis dispiciendum est, num proposita gratias parlamentariorum consequi valeant. lc201507Griechenland, das frische Kredite beantragt, hat in Brüssel rechtzeitig die Liste der Maßnahmen vorgelegt, mit denen die öffentlichen Ausgaben gesenkt werden sollen. Ob diese Maßnahmen ausreichen, muss jetzt in Brüssel geprüft werden. In Athen muss man sehen, ob die Vorschläge die Zustimmung der Parlamentarier gewinnen können.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
NOVA TECHNOLOGIA IN AFRICA Usus Interretis et telephonulorum portabilium in Africa citato gradu increbrescit, ut nuntiat grex operarius Nationum Unitarum a technologia informativa et communicatoria. Hoc enim sesquianno frequentia nexuum modemorum in illa continenti viginti centesimis aucta est. Quanta gratia autem telephonula portabilia ibidem valeant, vel exinde apparet, quod spatio quinque annorum proxime praeteritorum his instrumentis adhibendis plures coniunctiones apertae sunt quam telephonis filo instructis toto saeculo superiore. (Reijo Pitkaränta) Nuntii Latini" vom 04.10.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden