top

   
Beleg gesucht für: usurarum
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
2013.12.17 Angela Merkel hodie (die 17° m. Dec. a. 2013°) magna maioritate suffragiorum tertium cancellaria foederalis rei publicae Germaniae creata est. Postquam a praesidente Joachim Gauck documentum assignationis accepit, in parlamento iusiurandum in verba Norberti Lammert, praesidentis foederalis conventus, dedit.
In Hassia coalitio christianorum democtaticorom cum prasinis perfecta est (primum in civitate spatiosa): Volker Bouffier, praefectus christianorum democraticorum, in muneree praesidentis manebit. Tarek Al-Wasir prasinus administer oeconomiae fiet. Praeterea prasini ministerium oecologiae recipient. Berolini, cum prasini (Cem Özdemir) bonamm spem augurentur, sociales democratici successum addubitant. Thomas Oppermann periculum videt, ne ista coalitio naufragium faciat (vel optat, ut faciat).
Prima vice ab Unitis Nationibus tabella officialis victimarum in boreooriente Nigeriae factarum divulgata est. Plus mille ducenti homines, et civiles et militares, ex quo tempore condicio extraordinaria pronuntiata est, facinoribus atrocibus ab islamistis adhibitis vitam amiserunt. Periculosissimam se caterva Boca Haram, quae dicitur, praebuit, quae rem publicam iuris Islamici instituere affectat.
In Chilia Michelle Bachelet de praesidentatu certans quadrupedi cursu vicit et robusta maioritate parlamentaria niti potest
Victor Yanukovych, Ucrainae praesidens, quamvis politica oppositio repugnet atque resistat, praeceps artiores relationes cum Russia molitur: Russicum praesidentem Vladimirum Putin convenire dat operam, ut de credito parvarum usurarum sumendo et de minore pretio gasii e Russia importati agat et pacto conveniat.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
29.09.2016  Marius Draghi, praefectus Argentariae Europaeae Centralis, cum heri se quaestionibus delegatorum foederalis conventus Germaniae accomodaret, se magis vituperatum quam laudatum iri iam antea non ignorabat. Nam eius rationes et consilia nullarum vel negativarum usurarum a rerum peritis in Germania falsa et damnosa putantur. Draghi autem efficacitatem suorum consiliorum protulit, quae nova loca operandi paravisse et oeconomiam impulisse dixit, qua re etiam hominibus parcis de usuris amissis satisfieret. Consessus tranquillior cecidit, quam denuntiationes delegatorum antea spoponderant. Sunt multi, quos cautionis et timiditatis delegatorum paeniteat. Sven-Christian Kindler, Prasinorum dispensationis publicae peritus: "Delegati duarum Christianarum Unionum," inquit, "tigrides evolaverunt et cubicularia tapetia descenderunt." Hodierno die Iovis Marius Draghi Berolini etiam cancellariam Merkel conveniet. lc201609Als sich Mario Draghi, der Chef der Europäischen Zentralbank (EZB), gestern den Fragen der deutschen Bundestagsabgeordneten stellte, wusste er schon vorweg, dass er mehr getadelt als gelobt würde. Denn seine Nullzins- oder Negativzins-Politik wird von den Experten in Deutschland für falsch und schädlich gehalten. Draghi aber betonte die Wirksamkeit seiner Maßnahmen, die neue Jobs geschaffen und der Wirtschaft Impulse gegeben habe, was, wie er sagte, auch die Sparer für entgangene Zinsen entschädige. Die Sitzung verlief ruhiger, als die Ankündigungen der Abgeordneten zuvor hatten erwarten lassen. Viele sind mit der ängstlichen Zurückhaltung der Abgeordneten unzufrieden. Sven-Christian Kindler, der Haushaltsexperte der Grünen, sagte: "Die Abgordneten der beiden Christlichen Unionsparteien sind als Tiger gestartet und als Bettvorleger gelandet." Am heutigen Donnerstag wird Mario Draghi in Berlin auch Kanzlerin Merkel treffen.
Konnte hier keine weiteren Belege finden