COMITIA AUSTRIAE
In comitiis Austriae parlamentariis factio popularis (ÖVP) duce Wolfgango Schüssel opinione maiorem victoriam reportavit, cum plus quadraginta duas centesimas (42,3 %) suffragiorum obtinuit. Democratis socialibus triginta septem sententiarum centesimae (37 %) datae sunt, factioni libertatis (FPÖ), quae maximam cladem accepit, tantum decem virgula duae (10,2 %). Partibus viridium novem centesimae (9 %) suffragantium faverunt. Ad urnas plus octoginta centesimae hominum suffragium habentium accesserant. Ex eventu comitiorum sequitur, ut Wolfgang Schüssel in munere cancellarii foederalis maneat. De novo regimine constituendo Schüssel nuntiavit se cum ceteris factionibus parlamentariis consulturum esse. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 29.11.2002 (Radiophonia Finnica Generalis) |