top

   
Beleg gesucht für: the
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Anzahl der Treffer: 2
2013.10.31 Christianus Stroebele septuaginta tres annos natus, assecla societatis nonaginta sodalitatis viridium et legatus foederalis conventus Germaniae, Moscoviam profectus Edward Snowden illum Americanum susurronem adiit, ut perspiceret, num certis condicionibus paratus sit in Germaniam venire et apud iuris criminalis curatorem aut in publico concilio inquisitiorio testificari. Snowden in summum se paratum praebuit, demonstravit autem suae forensis fortunae iniquitates. Stroebele alia dixit et se litteras a Snowden ad foederalem conventum scriptas accepisse, cuius argumenta postea divulgatum iri vellet.
Ephemeris New York Times magnum numerum Germanicorum politicorum ab Americana Nationalis Securitatis Agentura (NSA) furtive explorari scribit
John B. Emerson legatus Americanus Berolini residens domum suam leges Germanicas non violare affirmavit. Quid in suo aedificio fieret aut non fieret, interpretari se nolle.
Edward Snowden, antea officialis functionarius muneris secreti Americani, nunc in Russia asylo fruens, se de explorato cancellariae Merkel sophophono quicquam dicturum negavit.
inspector quidam Organisationis Armorum Chemicorum Prohibendorum (OPCW = Organisation for the Prohibition of Chemical Weapons), Syriam omnes apparatus armaturasque, quae armis eius generis fabricandis et gasio toxico implendis usui sint, abolevisse declarat. Officialiter autem ista res ab Syriae praesidente Baschar al Assad promissa nondum auctoritate huius ordinis confirmata est. Postmodum destruenda est ea gasii copia, qua regimen adhuc abundat.
2014.11.07 Ve.d. Baracus Obama, sicut The Wall Street Journal refert, mense proxime praeterito epistulam secretam ad Grandem Aiatullam Ali Khamenei, summum Iraniae ducem, dedit, qua conventionem de nucleari Iraniae programmate usque a.d. VIII Kal. Dec. peteret, ut cooperatio in militantibus Islamici Status repugnandis fieri posset. Colloquia de rebus atomicis, praecipue de uranio augendo, septimana exeunte inter Ioannem Kerry, Americanum secretarium statalem, et Javad Zarif, Iranicum disceptatorem, in Omania incipient. Arabia Saudiana et Israelia de actione initiali praesidis Obama certiores non factae offensi sint. 2014.11.07Barack Obama hat nach dem Bericht des Wall Street Journals im vergangenen Monat einen geheimen Brief an Groß-Ayatollah Ali Khamenei, den obersten Führer im Iran, geschickt. In dem er für eine Einigung über das Nuklearprogramm des Irans bis zum 24. Nov. wirbt, um so eine Zusammenarbeit in der Bekämpfung der IS-Miliz zu ermöglichen. Die Gespräche zur Nuklearfrage, besonders zur Urananreicherung, werden am Wochenende zwischen dem amerikanischen Außenminister und dem iranischen Verhandlungsführer Javad Zarif in Oman beginnen. Saudi Arabien und Israel, die über die Initiative des Präsidenten Obama nicht informiert waren, dürften verschnupft sein.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Anzahl der Treffer: 1
2104.02.08 Loquelam minime diplomaticam, qua Victoria Nuland, Americana superioris gradus legata, cum nuntio Americano Cioviae residente telephonice colloquens conaminibus Europaeis ad divisionem Ucrainensem superandam praemium imposuit ("merda EU!"), cancellaria Merkel "totaliter inacceptabilem" nominavit. 2014.02.08Die keineswegs diplomatische Äußerung, mit der Victoria Nuland, eine hchrangige amerikanische Diplomatin in einem Telfongespräch mit dem amerikanischen Botschafter in Kiew den europäischen Beitrag zur Überwindung der Spaltung in der Ukraine die Krone aufsetzte ("fuck the EU!") bezwichnete Kanzlerin Merkel als "völlig inakzeptabel".
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Anzahl der Treffer: 1
02.03.2017  Donaldus Trump, postquam quadraginta dies adhuc infelicius se praesidatu Americano expertus est, die Martis vespere primam annuam orationem de statu Unionis (State of the Union) ad congressum (senatores, repraesentantes, administros, summos iudices summosque imperatores) habiturus tandem aliquando se praesidem praestare debebat. Neque repulsam recepit: neminem offendens, ne magna quidem voce blaterans praeside digne verba faciebat, vel potius de telemonitore delegebat. Cum stilus orandi nonnullis supralationibus neglectis novellior et pacabilior erat, tum etiam singulae sententiae in distenta animorum affectione harmoniam redolebant: ad xenophobica delicta nuperrime commissa alludens: "Una", inquit, "terra sumus, quae unanimiter una consistit, cum de eo agitur, ut cuiuscumque generis malevolentia et maleficentia condemnetur." Fabula placuit, sed minime mirum, si humilis vita communis, cum auleum sublatum erit, continuabitur. Democratae certe plausum finalem non manentes narratione vix perorata taciti sellis exsurrexunt aulamque animis non permoti reliquerunt. lc201703Nachdem sich Donald Trumpp 40 Tage lang bisher ziemlich unglücklich als amerikanischer Präsident versucht hatte, musste er am Dienstag Abend im Kongress (vor den Senatoren, Repräsentanten, Ministern, höchsten Richtern und höchsten Miltärs) seine erste Jahresrede zum State of the Union halten und sich endlich einmal als Präsident bewähren. Nein, er scheiterte nicht! Ohne jemanden zu beleidigen, ohne überhaupt laut loszupoltern setzte er in präsidialer Art seine Worte oder las sie vielmehr vom Telprompter ab. War schon sein Redestil, abgesehen von einigen Hyperbeln, ziemlich neu und versöhnlich, so klangen einige Sätze in der angespannten Atmosphäre geradezu nach Harmonie. Unter Anspielung auf einige fremdenfeindliche Übergriffe der jüngsten Vergangenheit sagte er: "Wir sind ein Land, das vereint zusammensteht, wenn es darum geht, den Hass und das Böse in all seinen Formen zu verurteilen". Die Vorstellung gefiel, aber es wäre kein Wunder, wenn, sobald der Vorhang gefallen ist, der niedere Alltag weitergeht. Die Demokraten wenigstens warteten den Schlussapplaus nicht ab, sondern standen kurz nach dem Schluss der Rede wortlos von ihren Sitzen auf und verließen unbeeindruckt den Saal.
Konnte hier keine weiteren Belege finden