top

   
Beleg gesucht für: stationis
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
2013.11.03 Duo relatores radiophonici Francogallicae stationis RFI in Malia septentrionali, postquam percontationem cum praestantiore illius seditiosae regionis viro fecerunt, abducti atque interfecti sunt. Praesidens Francois Hollande istud facinus “despicabile” nominavit.
Moderatores rei publicae Pacistaniae pernicialem ictum in Hakimullah Mehsud commissum graviter et severe reprehenderunt. Administer ab internis rebus, Chaudhry Nisar Ali Khan, Americanos non modo virum Talibanum sed etiam omnem pacis restituendae spem perdidisse dixit. Americani hanc animadversionem repudiaverunt: pacificationem esse Pacistanorum, Americanorum esse violentam tromocratiam finire. insuper non esse pro certo sciendum, num Talibanorum dux revera sit mortuus.
Piratae in africa orientali ad Cornu promuntorium operantes ab anno 2005 usque ad annum 2012 ex redemptionibus quaestum solidum trecentorum circiter milionum Euronum fecerunt. Maximam partem pecuniae receperunt machinatores occulti, qui istas pecunias in aliis flagitiiis sicut armorum et hominum et medicamentorum stupefactivorum mercaturis collocant.
2013.11.21 Pyroballistarium Parisiis prehensum esse
Usque ad hesternum diem pyroballistarius quidam ignotus Lutetiam Parisiorum, imprimis circulos mediales, perterrebat: Veneris die pristinae hebdomadis vir armatus salutatorium stationis televisioriae BFMTV invaserat, sed manuballista non usitata sub aethram refugerat. Hoc Lunae die idem, ut suspiciebatur, impetum fecit in officii sedem ephemeridis Liberationis, et photographum adiutorem viginti tres annos natum pyroballista petivit et duobus ictibus severe vulneravit. Heri tandem sub vesperum indicio e publico dato in subterraneo autocinetorum receptaculo vir comprehensus est, qui interim DNA-analysi facta sine dubio auctor facinorum convictus est. Agitur de Abdelhakim Dekhar, viro duodequinquaginta annorum, qui astynomiae ex prioribus sceleribus non ignotus est. Quod medicamentis sumptis mentis minus compos videbatur, ad medicos delatus est.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
28.03.2015 Tres cosmonautae a cosmodromo Baikonurensi in Kazachstania sito ad internationalem stationem spatialem (ISS) avolantes aeronavem iam cum statione copulaverunt. Ex quibus duo (Americanus Scottus Kelly et Russus Michaelis Kornienko) unum annum ibi versabuntur, qui huius stationis cumulus erit; tertius (Gennadius Padalka) solitos sex menses ibi morabitur. lc201503
23.06.2015 Aegyptiacus Ahmed Mansour, notus quidam in Arabiis terris diurnarius stationis televisificae al-Jazeera quinquaginta duos annos natus, die Saturni ex internationali comprehensionis mandato Berolini, cum aeroplano in Quatariam avolare vellet, in custodiam traditus erat. Iurisdictionis magistratibus diiudicandum erat, num in Aegyptum traderetur, ubi anno proxime praeterito absens carcere quindecim annorum multatus erat. Quod eum in Aegypto iniuste accipi vel capitis condemnari negari non posset, Ahmet Mansour multis Aegyptiis exulibus ovantibus e custodia remissus est. lc201506Der Ägypter Ahmed Mansour, ein zweiundfünzigjähriger, in arabischen Ländern bekannter Journalist des Fernsehsenders Al-Jazeera, war am Samstag in Berlin aufgrund eines internationalen Haftbefehls verhaftet worden, als er nach Quatar abfliegen wollte. Die Justizbehörden mussten entscheiden, ob er nach Ägypten ausgeliefert werden solle, wo er ein Jahr zuvor mit fünfzehn Jahren Haft bestraft worden war. Weil man nicht ausschließen konnte, dass er in Ägypten ungerecht behandelt oder sogar mit dem Tod bestraft werden könne, wurde Ahmed Mansour unter dem Jubel vieler Exil-Ägypter wieder freigelassen.
16.VII.2016  Die Veneris vesperi e Turcia nuntiabatur duo in Bosporo pontes esse interclusos. Causae primum non memorabantur. Exsuper aeroplana militaria humili altitudine trans Ancyram volasse et telorum iactus auditi esse dicebantur. Tempore quodam praeterito Binali Yildirim, primus administer, gregem quendam militarem illicitam actionem peregisse, neque tamen seditionem concitatam esse enuntiat: auctoribus maximum pretium esse exsolvendum. Tum locutor stationis emissoriae televisificae NTV copias summam potestatis in re publica recepisse pronuntiat. Multa nocte praeses Erdogan Constantinopoli, quo refugit, adiutoribus circumdatus telephono gestabili utens televisifice conata militaria proditionem nominat et cives in vias prodeuntes resistere iubet. Paulo post primus administer tumultus confutatos, CXXX milites seditiosos prehensos a biocolytis custodiri affirmat. Atqui adhuc ignotum est, ubi summus militiae praefectus, Hulusi Akar, remoretur. lc201607
[187] Marina Ovsyannikova, redactrix quaedam canalis primi Russicae stationis televisificae, qui a Cremlino acriter censetur, heri post tergum moderatricis commentariorum vespertinorum macrocollum adtoleravit, in quo litteris, quae bene legi poterant, Russice scriptum erat: „Nullum bellum, Bellum supprimite, Propagandae ne credideritis, Hic vobis mendacia dicuntur.“ A custodibus abducta est, in occidentalibus mediis socialibus immortaliter celebrata est. spr.15.03.22Marina Ovsyannikova, eine Redakteuerin des 1. Kanals des russischen Fernsehens, der vom Kreml streng überwacht wird, hielt gestern hinter dem Rücken der Moderatorin der Abendnachrichten ein Plakat empor, auf dem in gut lesbaren Lettern auf russisch stand: „Kein Krieg, stoppt den Krieg, glaubt der Propaganda nicht, sie belügen euch hier.“ Sie wurde von Wächtern abgeführt, in den westlichen sozialen Medien wurde sie überschwänglich gefeiert. (15.03.22)
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
DE ALIQUOT TALIBANIS LIBERANDIS Administratores Americani ponderant, possitne fieri, ut pars Talibanorum, qui in ergastulo stationis militaris Guantanamo tenentur, custodia liberetur. Nuntiavit Donald Rumsfeld, minister defensionis Americanorum, talem captivorum parvum numerum ex vinculis emitti posse, qui explorationi Americanorum usui non esset. Utrum hi plenam libertatem habituri sint, an in sua quisque patria in ius vocentur, nondum constat. Dicuntur saltem Pakistaniani petivisse, ut sui cives ex Guantanamo domum dimitterentur. (Reijo Pitkäranta) Nuntii Latini" vom 25.10.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden