top

   
Beleg gesucht für: sita
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est. Sall.Cat.1,2Unser Wesen aber besteht aus Geist und Leib. Richtiger ist in uns der Geist der Herr, der Leib der Knecht: jenen haben wir von den Göttern, diesen mit den Tieren gemeinsam.
Quin igitur expergiscimini? en illa, illa, quam saepe optastis, libertas, praeterea divitiae, decus, gloria in oculis sita sunt; fortuna omnia ea victoribus praemia posuit. Sall.Cat.20,14Warum also wacht ihr nicht auf? Seht da, da die Freiheit, die ihr so oft ersehnt habt, dazu stehen euch Reichtum, Ehre und Ruhm vor Augen! Das Glück hat dies alles den Siegern zum Preis ausgesetzt.
hic mihi quisquam mansuetudinem et misericordiam nominat. iam pridem equidem nos vera vocabula rerum amisimus: quia bona aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo vocatur, eo res publica in extremo sita est. Sall.Cat.52,11.Da spricht mir nun einer von Menschlichkeit und Barmherzigkeit. Ja, längst sind uns die rechten Namen für die Dinge abhanden gekommen. Weil fremdes Gut verschenken edle Freigebigkeit, Verwegenheit im Bösen Tapferkeit heißt, eben deshalb schwebt der Staat am Rande des Abgrunds.
Sin cuipiam nimis infinitum videtur, quod ita posui "quacumque de re," licet hinc quantum cuique videbitur circumcidat atque amputet, tamen illud tenebo, si, quae ceteris in artibus atque studiis sita sunt, orator ignoret tantumque ea teneat, quae sint in disceptationibus atque usu forensi, tamen his de rebus ipsis si sit ei dicendum, cum cognoverit ab eis, qui tenent, quae sint in quaque re, multo oratorem melius quam ipsos illos, quorum eae sint artes, esse dicturum. Cic.de_orat.1,65.Sollte aber manchem der von mir gebrauchte Ausdruck über jeden vorfallenden Gegenstand allzu unbestimmt erscheinen, so mag er hiervon abschneiden und wegnehmen, soviel ihn gut dünkt; doch das werde ich festhalten: Mag der Redner auch den Stoff der anderen Künste und Wissenschaften nicht kennen und nur das verstehen, was zu den Rechtserörterungen und zur gerichtlichen Übung erforderlich ist, so wird er doch, wenn er über jene Gegenstände reden soll, sobald er sich bei denen Rats erholt hat, die das, was jeder Sache eigentümlich angehört, kennen, als Redner weit besser darüber reden als selbst jene, die diese Gegenstände berufsmäßig treiben.
2013.11.01 Hakimullah Mehsud, summus in Pacistania Corani discipulus (Talibanus), impetu aeroplani Americani automatici interfectus esse fertur. Eius ipsius condiscipuli id verum esse profitentur.
Israeliani copiis aeriis ictum contra missilia a Russis praebita et prope Lataciam instructa fecerunt. Isto ictu impedire conantur, ne arma tam periculosa in manus tromocratici ordinis Hezbollah incidant. Latacia prope litora sita est arx Alavitorum, cuius sectae est etiam Baschar al Assad. Quoniam Syriae praesidens se cuilibet impetui Israelianorum responsurum esse minitatus est, res sunt dubiae.
2013.11.19 Sardiniam devastari
Iamiam piget relatorem sibi his proximis diebus saepe atque iterum de mortiferis procellis esse referendum. Tamen reticeri non licet etiam loca in Europa sita saevis tempestatibus devastari. Post vorticem procellosum Haiyan in Philippinis et vortices uraganos in civitatibus quibusdam Americae factos hesterno die Sardinia insula victima vorticis orbiculati Cleopatrae nomine facta est. Cum tota insula afflicta est, tum Olbia urbs suo nomine (Felicitatis) se non dignam praebuit: flumina super ripas effusa autocineta proluebant, pontes collapsi autoraedarios sub ruinis tumulaverunt. Permulti in tempore a sedibus suis dimoti erant; tamen sunt, qui desiderentur, trium hominum mors doletur. Magister civium Olbiensium procellas "apocalypticas" nuncupavit.
2013.12.04 Detroit non solvendo esse
Detroit, urbs in Michigania sita, olim efflorescente autoraedaria industria ditissima, nunc eadem industria occidente et pensionibus ad dimidium sumptuum futurorum auctis tenuis et obaerata est. Itaque moderatores urbis ab iudicibus tutamen a creditoribus rogaverunt atque acceperunt. Post ruinam fortunarum nunc sperant ordinata insolubilitate arcam nummariam intra unum annum relevatum et urbem recreatum iri. Magis afflicti et solliciti sunt versa vice patres familiarum, quibus, postquam ad beneficia tributa fruenda sunt missi, nunc beneficia non iam tota tribuuntur. Magni momenti est ista causa, quod etiam aliae urbes Americanae simili condicione utuntur atque Detroit.
2014.02.07 Sotzium, urbs Russica ad pontum Euxinum sita, ad ludos Olympicos hiemales hodie, die Veneris, inaugurandos paratum est. Sollemnis caerimonia brevi post localem horam octavam postmeridianam incipiet. Hi ludi tanti stabunt, quanti nulli antehac. Duo milia athletarum et nongenti in quindecim disciplinis de duodecentum nummis palmaribus certabunt. Quod, ne ictus tromocracti fiant, periculum est, multum in securitate collocabatur. 2014.02.07Die russische Schwarzmeerstadt Sotschi ist zur Eröffnung der Winterspiele am heutigen Freitag bereit. Die Eröffnungsfeier wird kurz nach 20:00 Uhr Ortszeit beginnen. Diese Spiele werden die bisher teuersten sein. 2900 Athleten werden in 15 Disziplinen um 98 Medaillen kämpfen. Weil terroristische Anschläge befürchtet werden, wurde viel in die Sicherheit investiert.
2014.03.24 In republica Guinea, in Africa occidentali sita, contagium Ebolae febris haemorrhagicae grassatur. Quae in australibus regionibus orta nunc in caput Conakry pervenit. Qui affecti sunt, profluviis ventris, vomitionibus, cruoribus laborant. Sexaginta fere homines interea mortui sunt, in his octo minimum infantes puerique et medici et comites medicini. Fundatio Unitarum Nationum infantibus puerisque fovendis (UNICEF), cuius etiam cura valetudinis est, quinque tonnas adiumentorum misit incolasque admonuit, ut tactiones aegrotorum mortuorumque vitarent, neve exsequias comitarentur. Etiam medici interminati sua auxilia auxerunt et contagiosorum stationes instituunt. lc20140324In dem westafrikanischen Staat Guinea wütet eine hämorrhagische Ebola-Epidemie. Sie war im Süden ausgebrochen und ist jetzt in die Hauptstadt Conakry gelangt. Die Erkrankten leiden unter Durchfall, Erbrechen und Blutungen.Fast sechszig Menschen sind inzwischen gestorben, darunter mindestens acht Kinder und Ärzte und ärztliches Personal. Das Kinderhilfswerk der Vereinten Nationen (UNICEF) zu dessen Aufgaben auch die Gesundheitsfürsorge gehört, hat fünf Tonnen Hilfsmittel geschicktund die Bevölkerung aufgefordert, den Kontakt mit Kranken und Toten zu meiden und auch an keinen Beerdigungen teilzunehmen. Auch die Ärzte ohne Grenzen haben ihre Ressourcen aufgestockt und richten Isolierstationen ein.
2014.05.03 Tumultus politici nunc in australes quoque Ucrainae partes diffunduntur. Odessae, in magna urbe ad mare Euxinum (nunc potius Axinum) sita, duodequadraginta minimum homines vitam partim fumo suffucati partim flammis correpti amiserunt, cum aedificium, quod syndicatus opificum erat, dum prorussicae cum procioviensibus catervis colliduntur, incendio deleretur. 2014.05.03Die politischen Unruhen schwappen jetzt auch auf die Südukraine über. In Odessa, einer großen Stadt am Schwarzen (jetzt mehr "ungastlichem" als "gastlichem") Meer kamen mindestens 38 Menschen ums Leben, indem sie teils erstickten, teils verbrannten, als prorussische und prokiewer Gruppen aneinander gerieten und dabei ein Gewerkschaftshaus durch Brandstiftung niederbrannte.
2014.05.14 In fodina carbonis Somae in Turcia Occidentali sita diplosione brevi circuitu electrico effecta plus ducenti fossores animas amiserunt. - Separatistae prorussici, qui regionibus Donetsk, Luhansk aliisque autonomiam petunt, ad tabulam rotundam, quae hoc die Cioviae expediri dicitur, invitati non sunt. Mihi incertum est, an mensa, ad quam actores primarum partium non resident, ut "mensa rotunda" nominetur, non digna sit. - Russis cooperationem cum Americanis ad internationalem stationem cosmicam ISS pertinentem renuntiare in animis est. Eos hac promulgatione sanctionibus propter Ucrainam impositis respondere nullo modo est abnuendum. 2014.05.14In einer Kohlenmine in Soma in der Westtürkeikamen bei einer durch elektrischen Kurzschluss verursachten Explosion mehr als zweihundert Bergarbeiter ums Leben. - Die prorussischen Separatisten, die für die Gebiete Donetz, Luhansk und andere Autonomie anstreben, wurden zu dem Runden Tisch, der heute in Kiew eingerichtet werden soll, nicht eingeladen. Schwerlich verdient es ein Tisch, an dem die Hauptakteure nicht sitzen, "Runder Tisch" genannt zu werden. - Die Russen beabsichtigen die Zusammenarebeit mit den Amerikanern bezüglich der Raumstation ISS aufzukündigen. Dass sie mit dieser Ankündigung auf die ihnen wegen der Ukraine auferlegten Sanktionen antworten, ist keinesfalls von der Hand zu weisen.
2014.05.18 Etiam altera "Mensa Rotunda", quae hoc quidem die Saturni Charcoviae, in urbe in Orientali Ucraina sita, expedita erat, sine solido effectu praecipitavit. Iterum prorussici separatistae, qui istum conventum rem nullius momenti iudicant, non invitati erant. Animorum affectio vero melior fuisse dicitur. Tempus tertiae mensaae rotundae dies vicesimus primus huius mensis praestitutus est, qui dies est paucis diebus ante electiones parlamentarias exhibendas Has electiones ubique ordine exhiberi posse, interea a multis addubitatur. Rem electionibus disturbatis in gravius periculum adductum iri a nullo dubitatur. 2014.05.18Auch der zweite "Runde Tisch", der diesen Samstag in Charkiw in der Ostukraine abgehalten worden war, eilte ohne greifbaren Erfolg seinem Ende entgegen. Wieder waren die prorussischen Separatisten, die dieses Treffen als bedeutungslos beurteilen, nicht eingeladen. Die Stimmung soll immerhin besser gewesen sein.Ein dritter "Runder Tisch" wurde auf den 21. dieses Monats, wenige Tage vor der vorgesehenen Parlamentswahl terminiert. Dass diese Wahlen überall ordnungsgemäß abgehalten werden können, wird inzwischen von vielen bezweifelt. Dass eine Vereitelung der Wahlen die Lage gefährlicher machen würde, wird von niemandem bezweifelt.
2014.06.11 Operae ac labores in servando specuum quodam investigatore Stutgardiensi consumpti, exemplum internationalis cooperationis produnt. Qui investigator, cuius identitas ad personam eius protegendam non revelatur, in speluncam, quae in Alpibus Berchtesgadensibus sita "res immanis" nominatur, descendens saxis alte cadentibus graviter vulneratus ex altitudine milium circiter metrorum sua sponte evadere non iam valet. Medici aliique vindices periculi, paucissimi, quibus illic auxiliandi peritiam affectare liceat, ut eius salutem expedirent, ex Germania, Austria, Helvetia succurrerunt. 2014.06.11Die intensiven Bemühungen um die Rettung eines Stuttgarter Höhlenforschers geben ein Beispiel für internationale Kooperation. Dieser Forscher, dessen Identität aus Gründen des Persönlichkeitsschutzes nicht preisgegeben wird, wurde beim Abstieg in die Höhle in den Berchtesgadener Alpen, die "das Riesending" genannt wird, durch herabstürzende Felsbrocken schwer verwundet und kann aus einer Tiefe von ungefähr 1000 Metern aus eigener Kraft nicht mehr heraussteigen. Um seine Rettung zu bewerkstelligen, sind Ärzte und andere Hilfskräfte, die nur in sehr geringer Zahl Erfahrung bei derartigen Rettungsaktionen beanspruchen können, aus Deutschland, Österreich und der Schweiz zu Hilfe geeilt.
2014.06.22 Abbatia Corbeia, prope Huxariam in Rhenania Septentrionali Vestfalia ad Visurgim sita ab Unitarum Nationum ab educatione, scienta, cultura organizatione (UNESCO) culturalis mundi hereditas declarata est. Abbatia anno octingentesimo vicesimo altero ab Benedictinis monachis condita est. Architectura operis occidentalis quasi exempli causa Carolingorum et antiquitatis elementa coniungit. Praeterea abbatia aetate media in Francogallia ad res spirituales et politicas maximi momenti fuit. 2014.06.22Die Abtei Corvey nahe bei Höxter in Nordrhein-Westfalen an der Weser ist von der UNESCO zum Weltkulturerbe erklärt worden. Die Abtei wurde 822 von Benediktinern gegründet. Die Architektur des Westwerks vereinigt vorbildlich karolingische mit antiken Elementen. Außerdem war die Abtei im Mittelalter von größter Bedeutung für spirituelle und politische Strömungen in Frankreich.
2014.07.07 Mohammad Abu Khdair, Palaestinensis peradulescentulus sedecim annorum Mercurii die praeteritae septimanae mane in meschitam iens vi abreptus est. Brevi post corpus eius inustum in silva in extremis occidentalibus Hierosolymorum finibus sita inveniebatur. Qui ultionis trium discipulorum Talmudicorum cupiditate, qui a quibusdam Palaestinensibus interfecti esse opinione praecipiebantur, a Iudaeis interemptus esse vulgo putabatur. Interea sex Iudaei, qui istius facinoris arguuntur, a custodibus publicis comprehensi sunt. Quae facinora graves tumultus Hierosolymis Orientalibus secuti, qui utraque parte iracundias lenificante nondum ad finem venisse videntur. 2014.07.07Der Palaestinenser Mohammad Abu Khdair, mit sechzehn Jahren fast noch ein Kind, wurde am Mittwoch vergangener Woche früh morgens auf dem Weg in die Moschee entführt. Bald darauf wurde sein Leichnam verbrannt am westlichen Rand von Jerusalem im Wald gefunden. Man glaubte allgemein, er sei aus Rache für die drei Talmudschüler umgebracht worden, von denen man mutmaßte, sie seien von einigen Palästinensern ermordet worden. Inzwischen wurden sechs Juden, die man dieser Tat beschuldigt, von der Polizei verhaftet. Diesen Taten folgten in Ost-Jerusalem schwere Unruhen, die, obwohl beide Seiten beschwichtigen, noch nicht am Ende zu sein scheinen.
2014.08.04 Islamici Status (IS) militantes complures urbes (Zumar et Sinjar) et duos campos olearios in Septentrioni Iraquia sitos ceperunt. Plus ducenta milia hominum domibus relictis fugere coacti sunt. Nickolay Mladenov, legatus extraordinarius Unitarum Nationum in urbe Sinjar prope Syriam sita humanitariam tragoediam oriri dixit. Etiam Carduchica Peshmerga non iam resistere valet et receptui cecinit. 2014.08.04Die Kämpfer des Islamischen Staates (IS) haben mehrere Städte (Zumar et Sinjar) und zwei Ölfelder im Nordirak übernommen. Mehr als 200’000 Menschen sind gezwungen, ihre Häuser aufzugeben und zu fliehen.. Nickolay Mladenov, der Sondergesandte der Vereinten Nationen, sagte, in Sinjar , da nahe bei Syrien liegt, bahne sich eine humanitäre Tragödie an. Auch die kurdische Peschmerga kann keinen Widerstand leisten und hat den Rückzug angetreten.
2014.08.29 Copiae Ucrainicae urbem Novoasovsk, in regione Mariupolis, (quae est urbs portuensis ad Paludem Maetidem sita maioris strategici momenti) sitam, amissam esse concedunt. Vladimirus Putin rebelles, ut exitum humanitarium aperirent, per quem milites Ucrainici inclusi sine supervacaneis iacturis evadere possent, adhortatus est. Qui ad id se paratos esse dixerunt, si gravia arma et tormenta bellica relinquerentur. Quod Putin Orientalem Ucrainam Neorussiam nominat, eius veras intentiones illustrat. 2014.08.29Die ukrainischen Truppen geben zu, dass die Stadt Nowoasowsk in der Gegend von Mariupol (einer strategisch wichtigen Hafenstadt am Asowschen Meer) verloren gegangen ist. Wladimir Putin hat die Rebellen aufgefordert einen humanitären Korridor zu öffnen, durch den die ukrainischen Soldaten ohne unnötige Verluste entkommen können. Diese erklärten sich dazu bereit, wenn die schweren Waffen und die Munition zurückblieben. Dass Putin die Ostukraine als Neurussland bezeichnet, erhellt seine wahren Absichten.
2014.09.05 Nato organizatio in urbe Novioporta in Cambria sita conventum suum autumnalem exhibuit. Loci maximi momenti erant Ucraina et tromocraticus Status Islamicus (IS). Hospes aderat Petro Poroshenko, Ucrainicus praeses, qui levem spei auram ostendit, quod hodie colloquiis Ordine ab Securitate et Cooperatione Europaea se interponente Minscii habitis stabiles indutiae inter copias Ucrainicas et prorussicos rebelles fieri possent, quod, quemadmodum dixit, esset principium armorum componendorum. Moderatores participantes se Ucrainam, etiamsi non recta militariter, adiuturos esse asseveraverunt. Iidem hodie renuntiare in animo habent, quas novas sanctiones Russis imposituri sint. 2014.09.05Die Nato hat in Newport in Wales ihre Herbssitzung abgehalten. Im Mittelpunkt der Gespräche standen die Ukraine und der terroristische Islamische Staat (IS). Als Gast war der ukrainische Präsident Petro Poroschenko anwesend, der einen schwachen Hoffnungsschimmer für einen dauerhaften Waffenstillstand aufzeigte, der heute in Minsk unter Vermittlung der Organisation für Sicherheit und Zusammenarbeit in Europa (OSZE) zwischen den ukrainischen Truppen und den prorussischen Rebellen ausgehandelt werden könnte und, wie er sagte, der erste Schritt zu einem Frieden wäre. Die teilnehmenden Regierungschefs sicherten der Ukraine ihre, wenn auch nicht direkt militärische, Hilfe zu. Sie beabsichtigen heute bekannt zu geben, welche neuen Sanktionen sie Russland auferlegen wollen.
2014.09.21 Ab hac ineunte septimana militantes terroristici Islamici Status in Syria boreali urbem Kobane, quae prope Turcicos fines sita est, et sexaginta vicos circumiectos aggrediuntur. Per praeteritas viginti quattuor horas quadraginta quinque milia inhabitantium, quorum plerique Carduchi sunt, in Turciam fugerunt. Trecenti Carduchici pugnatores a Turcia in Syriam ad Kobane defendendam contendisse dicuntur. Mohammed Saleh Muslim, qui Carduchicae Democraticae Unioni Syriae praeest, ad communitatem internationalem appellavit, ut defensoribus adiumento esset. 2014.09.21Seit Beginn dieser Woche greifen Kämpfer des terroristischen Islamischen Staates in Nordsyrien die Stadt Kobane nahe der türkischen Grenze und sechszig umliegende Dörfer an. Währen der letzten 24 Stunden sind 24.000 Einwohner, meistens Kurden, in die Türkei geflohen. Dreihundert kurdische Kämpfer sollen zur Verteidigung von Kobane aus der Türkei nach Syrien gekommen sein. Mohammed Saleh Muslim, der Führer der Kurdisch-Demokratischen Union Syriens appellierte an die internationale Gemeinschaft, den Verteidigern Hilfe zu leisten.
2014.10.31 In civitate Burkina Faso, quae in Africa occidentali sita litterate translata "terra honestorum" est, Blasius Compaoré, praeses ex anno XCXLIIIVII, minus honeste constitutionem statalem denuo ita rescribere intendit, ut sibi quintam vicem praesidentatus perficeret. Quod "cives honesti" nolentes non modo publice reclamitabant, sed etiam aedificia administrativa incedebant et stationem emissoriam televisificam occupabant. Triginta homines occisi, centum vulnerati. Quibus de causis "militia Burcinensis honesta" rerum potita parlamentum dissolvit. Tunc denique etiam Blasius Compaoré se praesidem honestum praestitit et se a munere recedere palam fecit. 2014.10.31In Burkina Faso, einem Staat in Westafrika, dessen Name wörtlich übersetzt "Land der Ehrenwerten" bedeutet wollte Blaise Compaoré, seit 1987 Präsident, weniger ehrenwert die Verfassung erneut so umschreiben, dass er sich einen fünften Durchgang als Präsident ermöglicht hätte. Dies wollten "die ehrenwerten Bürger" nicht und demonstrierten nicht nur in der Öffentlichkeit, sondern zündeten auch Verwaltungsgebäude an und besetzten die Fernsehstation. 30 Leute kamen zu Tode, 100 wurden verletzt. Deshalb brachte das "ehrenwerte Militär" von Burkina die Macht an sich und löste das Parlament auf. Jetzt endlich zeigte sich auch Blaise Compaoré als ehrenwerter Präsident und gab seinen Rücktritt bekannt.
2014.11.21 Ve.d. Germaniae cancellarius Helimutus Kohl pridie Id. Nov. anno MCMLXXXIX, quarto die, postquam murus Berolinensis cecidit, Creisoviae, quae urbs in Polonia sita hodie Polonice Krzyzowa nominatur, una cum Tadeusz Mazowiecki, primo Poloniae principe administro, qui post secundum bellum mundanum democratico modo electus erat, sacris catholicis adfuit. Eo loco, quo fideles alter alterum per nomen pacis persalutant, uterque politicus sua sponte amplexum alterius ita petiit deditque, ut eo motu gestuque reconciliatio Germaniae cum Polonia symbolice exprimi putetur. Anno vicesimo sexto post Ewa Bozena Kopacz, Poloniae administra princeps, et Angela Merkel, Germaniae cancellaria, Creisoviae memoriae gratia una sacris oecumenicis aderant. Kopacz ad reconciliationem spectans Poloniam et Germaniam bellum recte pro disciplina et praeceptis habuisse dixit, Merkel ad simultates cum Russia spectans securitatem Europaeam in longum sine Russia perfici non posse. 2014.11.21Der deutsche Kanzler Helmut Kohl nahm am 12. Nov. 1989 drei Tage, nachdem die Berliner Mauer gefallen war, in Kreisau, das in Polen liegt und auf polnisch Krzyzowa heißt, zusammen mit dem polnischen Ministerpräsidenten Tadeusz Mazowiecki, dem ersten, der nach dem zweiten Weltkrieg demokratisch gewählt worden war, an einem katholischen Gottesdienst teil. An der Stelle, wo die Gläubigen den Friedensgruß austauschen, umarmten sich die beiden Politiker spontan so, dass man glaubt, in dieser Geste drücke sich die Versöhnung zwischen Polen und Deutschland symbolhaft aus. 25 Jahre danach nahmen die polnische Ministerpräsidentin Ewa Bozena Kopacz und die deutsche Kanzlerin Angela Merkel in Kreisau zum Gedenken zusammen an einem ökumenischen Gottesdienst teil. Kopacz sagte mit Blick auf die Versöhnung, Deutschland und Polen hätten aus dem Krieg die richtigen Lehren gezogen, Merkel mit Blick auf die Spannungen mit Russland, auf Dauer könne die Sicherheit Europas ohne Russland nicht erreicht werden.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
17.02.2015 In urbe al-Baghdadi, quae in occidentali Iraquia sita nuperrime ab Islamici Status tromomachis occupata erat, XLV homines a gihadistis igni necati esse dicuntur. lc201502
25.02.2015 In urbe Uhersky Brod, in occidentali Czechia sita, manuballistarius quidam in cauponam invadens octo homines necavit; tum se ipse exballistavit. Una mulier graviter vulnerata. Administer a rebus internis impetum non terroristicis de causis factum esse affirmat. lc201502
19.03.2015 Undeviginti homines vitam amiserunt, cum in Tunesiae capite armati viri in Museum Nationale, quod Bardo nominatur, invaserunt et visitatores, qui ex multis et variis terris accesserant, exballistare coeperunt. Custodes publici duos manuballistarios interfecerunt, alios armigeros quaeritabant. Delegati, qui in sede parlamentaria prope sita de legibus securitatis intentendis deliberabant, dimoveri debebant. lc201503
19.03.2015 Francofurti, in illa urbe ad Moenum sita, ubi novum aedificium Europaeae Argentariae Centralis inauguratum est, sub vesperum circiter XVII milia hominum magnam partem civiliter huic instituto et omnino capitalismo reclamitabant. Antea urbs eruptionem violentiae a colluvione perditorum et violatorum hominum factam vidit, quae cum custodibus publicis tum ipsis reclamatoribus necopinantibus accidit. Plus ducenti homines violati partim in valetudinaria delati sunt. lc201503
07.04.2015 Copiae aeriae Kenienses loca in Somalia sita, quibus militantes gregis al-Shabab stationibus militaribus utuntur, pyrobolis verberaverunt. Praeses Uhuru Kenyatta decursione tromocratica Garissae nuper in universitatem studiorum facta, qua CXLVIII homines perierant, se quam severissime responsurum esse voverat. Cum copiarum locutor duas stationes eversas esse diceret, testis quidam oculatus tres quidem paganos interfectos esse testatus est, sed in regionibus pyrobolis quassis militantes tromocraticios nullos se continuisse. lc201504
19.04.2015 In urbe Jalalabad, quae in Afghania orientali non longe a finibus Pacistanicis sita est, insidiator quidam suicidalis pyrobolum ante mensam argentariam, ubi multi homines in loco constiterant, displosit. Non minus triginta tres homines occisi sunt, centum vulnerati. Confessor quidam se ictum terroristicum iussu Islamici Status (IS) perpetrasse affirmat. Praeses Ashraf Ghani ignavum et atrox facinus locutus est. lc201504
16.05.2015 Militantes Islamici Status non modo in Iraquia occidentali urbem Ramadi, caput provinciae Al Anbar, maximam partem expugnaverunt quae est gravis repercussio copiarum Iraquiensium, sed etiam in Syria Palmyram versus, quae in provincia Homs sita ab UNESCO mundana hereditas culturalis declarata est, progrediuntur. In hoc itinere praeter haud paucos utriusque partis milites viginti sex pagani interfecti vel decapitati esse dicuntur. Quamquam copiae Syriacae extremistis ictus aerios imponunt et milites praesidio Palmyram miserunt, extrema metuenda sunt. lc201505Kämpfer des Islamischen Staates haben nicht nur im Westirak die Stadt Ramadi, die Hauptstadt der Provinz Al Anbar, zum größten Teil erobert, was für die irakischen Truppem ein herber Rückschlag ist, sondern rücken auch in Syrienin Richtung Palmyra vor, das in der Provinz Homs liegt und von der UNESCO zum Weltkulturerbe erklärt wurde. Auf diesem Vormarsch sollen außer nicht wenigen Soldaten auf beiden Seiten 26 Dorfbewohner getötet, bzw. enthauptet worden sein. Obwohl die syrischen Truppen Luftschläge gegen die Extremisten ausführen und Soldaten zum Schutz nach Palmyra geschickt haben, muss man das Schlimmste befürchten.
05.06.2015 Cancellaria Angela Merkel invitatrice septimana vergente moderatores politici civitatum societatis G7 in arcem Elmau, quae in Bavaria Superiore sita est, convenient. Qui conventus, quamvis etiamnunc sint spectacula, tamen consenuerunt atque non modo a mediis in dubium vocantur. Quemadmodum dicitur mons videtur parturire et murem parere. Plerique magnum sumptum comparatum ad exiguum eventum admirantur. Plus trecenta milia hominum, qui semper omnia melius sciunt idque genus vivendi reddiderunt, iam nunc in campis, plateis, viis demonstrant et custodes publicos occupant. In tabula agenda sunt gravitates oeconomiae, caeli, progressionis, sanitatis, opificinae aliaque. lc201506Auf Einladung der Kanzlerin Angela Merkel treffen sich am Wochenende die Staatschefs der G7-Länder auf Schloss Elmau in Oberbayern. Diese Treffen sind zwar immer noch ein Spektabel, sind aber ins Alter gekommen und werden nicht nur von den Medien in Zweifel gezogen. Wie man so sagt, scheint der Berg zu kreißen und eine Maus zu gebären. Die meisten finden die hohen Kosten im Vergleich zu den dürftigen Ergebnissen besonders befremdlich. Mehr als 30'000 Leute, die immer alles besser wissen und die zu ihrem Beruf gemacht haben, demonstrieren bereits jetzt in Camps, auf Plätzen und Straßen und beschäftigen die Ordungshüter. Auf der Tagesordnung stehen die Hemmnisse für Wirtschaft, Klimas, Entwicklung, Gesundheit, Arbeitswelt, usw.
09.08.2015  Multi sunt, quos his diebus caelum aestivum ad corpus aqua alsa abluendum invitet. Talem autem refrigerationem imprimis in fluminibus vivis periculosam esse demonstrat calamitas lavatoria, quae haud procul ab urbe Darmstadio, quae in Hassia australi sita est, accidit: Puer quidam duodecim annorum, cum in Rheno cum aliis pueris in brevi, quale aqua recedente ex undis emergere solet, ludebat, vado destitutus fluctibus abreptus est. Pater, cum filiolum fluctibus obrui animadverteret, se ipsum in flumen praecipitans ei manum tendebat. Neque autem filium neque se ipsum servare potuit. Ambo fluctibus hausti sunt. lc201508Die Sommerhitze lädt in diesen Tagen viele zu einem kühlen Bad ein. Dass eine solche Erfrischung insbesondere in freien Flüssen gefährlich ist, zeigt ein Badeunfall, der sich unweit von Darmstadt, einer Stadt in Südhessen, zutrug: Als ein zwölfjähriger Junge mit anderen Kindern auf einer Sandbank, wie sie bei Niedrigwasser aus dem Wasser auftaucht, spielte, verlor er den Boden unter den Füßen und wurde von der Strömung mitgerissen. Als der Vater seinen kleinen Sohn untergehen sah, sprang er selbst ins Wasser und wollte ihm die Hand reichen. Doch er konnte weder seinen Sohn noch sich selbst retten. Beide ertranken.
12.08.2015  In Syria inter greges rebellium, qui ad Frontem al-Nusra pertinent, et gregem Hezbollah, qui praesidi Baschar al-Assad conciliatus est, in tribus urbibus armistitium per XLVIII horas servandum esse convenit: in urbe Zabadani, quae ad Libanenses fines sita a rebellibus tenetur, atque in urbibus Fuaa et Kafraya, quae a copiis regiminis tenentur et in septentrionali occidentali provincia Idlib sitae sunt. Quod armistitium, ut auxiliaria in has urbes intromittantur, efficiet. lc201508In Syrien wurde zwischen Rebellengruppen, die zur al-Nusra-Front gehören und der Hezbollah, die Präsident Baschar al-Assad ergeben ist, in drei Städten ein Waffenstillstand von 48 Stunden vereinbart: in der Stad Zabadani, die an der Grenze zum Libanon liegt und von den Rebellen gehalten wird, und in den Städten Fuaa und Kafraya, die von Regierungstruppen gehalten werden und in der nordwestlichen Provinz Idlib liegen. Dieser Waffenstillstand wird es ermöglichen, dass Hilfsgüter in diese Städte gebracht werden.
10.09.2015  Ioannes Claudius Juncker Argentorati ad parlamentarios Europaeos orationem habens solidaritatem Europaeorum in perfugis recipiendis repetivit. Civitates Europaeae Unionis necessarias opes habere, ut homines bellum, terrorem, oppressionem fugientes adiuvarent. Quod esse humanitatis et hominum dignitatis. Nunc non esse tempus se timiditati tradendi sed prompte et communiter agendi. Europam sibi esse eum furnarium, qui in insula Coo perfugis panes percoctos donaret, vel eos cives, qui Monaci perfugas plaudentes salutarent. Eius oratio omne tulit punctum. Sed paucissimos ad eius monita perficienda paratos fore eodem vespere Danienses demonstraverunt, qui omnem ferriviarium commeatum cum Germania ad tempus intermiserunt. Perfugae, quorum plerique in Suetiam pergere in animis habebant nunc in civitate Slesvico-Holsatia vel ad Rødby, quae urbs in insula Lalandia sita est, haerent. lc201509Jean-Claude Juncker hat in einer Rede vor dem Europäischen Parlament in Straßburg die Solidarität der Europäer bei der Aufnahme der Flüchtlinge eingefordert. Die Staaten der EU hätten die nötigen Mittel, um Menschen, die vor Krieg, Terror und Unterdrückung auf der Flucht seien, zu helfen. Dies sei ein Gebot der Menschlichkeit und Menschenwürde. Jetzt sei nicht die Zeit, sich der Ängstlichkeit hinzugeben, sondern entschlossen und gemeinsam zu handeln. Europa, das sei für ihn der Bäcker, der auf Kos den Flüchtlingen sein Brot verschenke, oder die Bürger, die in München die Flüchtlinge mit Beifall begrüßten. Seine Rede fand aller Beifall. Aber dass sie die wenigsten in die Tat umsetzen wollen, zeigten am gleichen Abend die Dänen, die jeden Bahnverkehr mit Deutschland bis auf weiteres einstellten. Die Flüchtlinge, von denen die meisten nach Schweden weiter wollten, hängen jetzt in Schleswig-Holstein oder bei Rødby, einer Stadt auf der Insel Lolland, fest.
23.10.2015  Bambergae, in urbe Franconica ad Moenum et Pegnesum fluvios sita, custodes publici catervam ad extremam dextram tendentem effregit, quam petitiones pyroballistarias in deversoria profugorum paravisse cognitura pro certo habet. Tredecim participes catervae (XI viri, II feminae, inter XXI et XXXVI annos nati) sunt in suspicione; tres viri iam comprehensi sunt, ad ceteros prehendos publici mandata rogaverunt; inter eos est unus, qui se xenophobicae motioni civili Pegidae ascripsit. Quos celebritatem metu terrificare intendisse biocolytae dicunt. Tormenta bellica et materia displosiva (etiam duae bombae globosae, quae vocantur) in duas domos abdita reperiebantur. Bambergae hoc tempore ad quingenti asyli petitores agunt, quorum plerique ex occidentali Balcano venientes vix opportunitatem manendi nanciscentur. In quos tela intenta fuisse securitatis vigiles coniciunt. lc201509Im fränkischen Bamberg, das an Main und Regnitz liegt, hat die Polizei eine rechtsextreme Gruppe ausgehoben, von der die Staatsanwaltschaft sicher ist, dass sie Sprengstoffanschläge gegen Flüchtlingsunterkünfte vorbereitete. Dreizehn Mitglieder der Gruppe (11 Männer und 2 Frauen im Alter zwischen 21 und 36 Jahren) stehen unter Verdacht. Drei Männer sind bereits verhatet, gegen die übrigen hat die Polizeit Haftanträge beantragt. Unter ihnen gehört einer zur fremdenfeindlichen Bürgerbewegung Pegida. Von ihnen behauptet die Polizei, sie hätten die Öffentlichkeit in Furcht und Schrecken versetzen wollen. In zwei Wohnungen versteckt wurden Feuerwaffen und Explosivmaterial (auch zwei sogenannte Kugelbomben) gefunden. In Bamberg leben zur Zeit ungefähr 500 Asylbewerber, von denen die meisten aus dem westlichen Balkan stammen und kaum eine Chance haben, bleiben zu dürfen. Die Polizei vermutet, dass sie das Anschlagsziel waren.
14.11.2015  Massud Barzani, Curdicorum in Iraquia praeses, suos milites urbem Sindjar, quae in Iraquia Septentrionali prope Syriacos fines sita est, recuperavisse pronuntiavit. Cum septem milibus quingentis militum Curdicae Peshmergae, qui ictibus aeriis Americanorum adiuvabantur, etiam complures Yazides pugnabant, qui urbem Sindjar, antequam mense Augusto praeteriti anni ab Islamico Statu capta est, incoluerant, atque aliquot militantes Partium Curdicorum operatorum (PKK). Haec urbs, quod et ad valorem symbolicum et ad rationem belli attinet, magni momenti est; nam viam dispartit, quae Mosul et Raqqam, urbes, quarum utraque ab Islamico Statu obsessa est, coniungit et Mosul a commeatu intercludit. lc201511Massud Barzani, der Präsident der Kurden im Irak, hat verkündet, dass seine Soldaten die Stadt Sindschar, die im Nordirak in der Nähe der syrischen Grenze liegt, zurückerobert haben. An der Seite der 7500 Soldaten der kurdischen Peschmerga, die von Luftschlägen der Amerikaner unterstützt wurden, kämpften auch etliche Jesiden, die in Sindschar gewohnt hatten, bevor es im August des vergangenen Jahres vom Islamische Staat eingenommen worden war, und einige Kämpfer der Kurdischen Arbeiterpartei (PKK). Diese Stadt hat sowohl symbolisch, als auch strategisch einen hohen Stellenwert; denn sie zweiteilt die Straße, die Mosul mit Raqqa, beides vom IS besetzte Städte, verbindet, und trennt Mosul vom Nachschub ab.
10.12.2015  Francogalliae custodia publica se tertium malefactorem, qui mense proxime praeterito insidiarum in Parisiacum odeum Bataclan particeps fuerit, certe agnovisse renuntiat. Agitur de Foued Mohamed-Aggad, qui ante XXIII annos Wissemburgi, in parva urbe prope Argentoratum sita, natus sicut eius duo satellites Francogallus erat civitate. Eius identitas interea etiam DNA-analysi confirmata est. Tres impetitores omnes balteis displosivis induti erant, cum in odeum penetrantes XC homines, qui audiendi et visendi causa venerant, occiderent, et ipsi quoque a biocolytis occiderentur. Mohamed-Aggad biennio ante una cum fratre Karim (XXV annorum) et octo aliis, a Mourad Fares, illo conquisitore gihadistarum, conductus in Syriam profectus est. Omnes decem radicales facti se tromocraticae Islamici Status militiae commiserunt. Duo ex hac caterva in Syria perierunt. Reliqui diversis itineribus reverterunt. Quando Mohamed-Aggad reverterit, ignotum est. Pater eius nuperrime se filium suis manibus necaturum fuisse dixit, si eum tale quid facturum esse scivisset. lc201512Die französische Polizeit meldet, sie habe den dritten Übeltäter, der im letzten Monat an den Anschlägen in Paris gegen die Konzerthalle Bataclan beteiligt war, identifiziert. Es handelt sich um Foued Mohamed-Aggad, der vor 23 Jahren in dem Städtchen Wissembourg nahe bei Straßbug geboren ist und wie seine Mittäter die französische Staatsbürgerschaft hatte. Seine Identität wurde inzwischen auch durch einen DNA-Test bestätigt. Die drei Angreifer hatten alle Sprengstoffgürtel angelegt, als sie in die Konzerthalle eindrangen, 90 Besucher töteten und auch selbst von der Polzei getötet wurden. Mohamed-Aggad war zwei Monate zuvor mit seinem Bruder Karim (25 Jahre) und acht anderen, von dem berüchtigten Dschihadisten-Anwerber Mourad Fares requiriert worden und nach Syrien gereist. Alle zehn radikalisierten sich und schlossen sich der Terrormiliz des Islamischen Staates an. Zwei aus dieser Gruppe blieben in Syrien auf der Strecke. Die übrigen kehrten auf verschiedenen Routen zurück. Wann Mohamed-Aggad zurückgekehrt ist, ist nicht bekannt. Sein Vater sagte gerade, er hätte seinen Sohn eigenhändig umgebracht, wenn er gewusst hätte, dass er so etwas tut.
25.VII.2016  Hac linea de impetu Reutlingensi vix concepta iam impetus insequens nuntiatur: Die Dominico brevi post decimam horam postmeridianam Onoldi, in urbe Bavarica prope Norimbergam sita, Syrus quidam viginti septem annorum, cum, ne aream musici eventi intraret, prohiberetur, materiam displosivam in sacciperium dorsuale abditam dirupit. Ipse necatus, duodecim alii vulnerati, tres graviter. Cui viro Syriaco ex duobus annis in Germania versanti asylum denegatum erat, sed salvis legibus remanere licuit. Utrum suicidali an tromocratica intentione heri egerit, nondum liquet. lc201607
17.08.2016  Die Martis vesperi Kaarst, in mediocri urbe in Rhenania Septentrionali Vestfalia sita, nonnulli domestici homines, qui nuper maxime in suam mansionem migraverant, e vicina habitatione magnam vocem audientes cuiusdam fidem implorantis astyphylacas arcessiverunt. Qui celeriter succurrentes in domicilium inclamantis invaserunt, neque tamen quemquam periclitantem invenerunt, sed, cuius facies ipsa eam bellissime valere loquebatur, cacatuam. Cur quiritavisset, astyphylacibus dicere aut noluit aut nequivit. lc201608Am Dienstag Abend hörten in Kaarst, einer mittelgroßen Stadt in Nordrhein-Westfalen, einige Hausbewohner, die erst kürrzlich in ihre Bleibe eingezogen waren, aus der Nachbarwohnung jemanden laut um Hilfe rufen und wandten sich deswegen an die Polizei. Die kam schnell, drang in die Wohnung des Hilfesuchenden ein, fand aber keinen, der in Gefahr gewesen wäre, sondern einen schon seinem Aussehen nach sich überaus wohl fühlenden Papagei. Warum er um Hilfe gerufen hatte, wollte oder konnte er den Polizisten nicht erklären.
20.08.2016  Ex die Mercurii Syriacae copiae aeriae urbem Hassacam, quae in Syria Septentrionali sita maximam partem a Curdis tenetur, aggrediuntur. Die Veneris et Curdos et milites speciales Americanorum, qui Curdos sublevant, in discrimen adducebant. Cum autem Americanorum pugnatoria aeroplana succurrerent, Syri sese iam receperant. lc201608Seit Mittwoch greift die syrische Luftwaffe die Stadt Hassaka an, die in Nordsyrien liegt und überwiegend von Kurden gehalten wird. Am Freitag gefährdete sie die Kurden und amerikanische Spezialkräfte, die die Kurden unterstützen. Als aber amerikanische Kampfjets zu Hilfe eilten, hatten sich die Syrer schon zurückgezogen.
22.08.2016  Gaziantep (breviter Antep) est urbs, quae in australi-orientali Turcia prope Syriacos fines sita colluvioni multarum gentium domicilium praebet. Insidiator suicidalis, qui in hac urbe die Saturni pervesperi nuptias novorum Curdicorum maritorum funestavit, LI homines necavit, LXIX partim graviter vulneravit, puer fuisse dicitur non maior natus quam quattuordecim annos. Praeses Erdogan non dubitat, quin ista caedes Islamico, qui dicitur, Statui praestanda sit. Inhabitantes autem in praesidem irascuntur, qui Curdos quidem militariter oppugnet Islamistis autem indulgeat atque in eorum flagitiis coniveat. lc201608Gaziantep (kurz Antep) ist eine Stadt im Südosten der Türkei nahe an der Grenze zu Syrien, in der viele verschiedene Volksgruppen beheimatet sind. Der Selbstmordattentäter, der am späten Samstag Abend die Hochzeit eines kurdischen Brautpaares in ein Blutbad verwandelte, 51 Menschen tötete und 69 teils schwer verletzte, soll ein Kind von höchstens 14 Jahren gewesen sein. Präsident Erdogan ist sich sicher, dass der so genannte Islamische Staat diese Mordtat zu verantworten hat, die Einwohner zürnen aber ihrem Präsidenten, weil er die Kurden zwar militärisch bekämpfe, die Islamisten aber gewähren lasse und für ihr schändliches Treiben auf einem Auge blind sei.
18.12.2016  Damasci, in Syriaco capite, innocua puella septem annorum balteo displosivo amicta a quibuscumque viris sine ulla religione et fide in stationem custodum publicorum intromissa et materia displosiva e longinquo accensa disiecta est. - Caesarea, urbs in centrali Turcia sita, heri testis est facta insidiarum suicidalium, cum auriga quidam suum autocinetum materia displosiva onustum iuxta laophorium, quo milites otiosi itinerabantur, gubernaret et suam bombam displodens laophorium laceraret. Tredecim milites interfecti, quinquaginta sex partim graviter vulnerati sunt. Nulla secta adhuc facinus sibi assumpsit. Tamen auctoritates modum operandi vetitas partes Curdicorum Operatorum (PKK) indicare opinantur. lc201612In der syrischen Hauptstadt Damskus wurde ein unschuldiges siebenjähriges Mädchen mit einem Sprengürtel bekleidet von irgendwelchen gewissenlosen Männern in eine Polizeiwache geschickt und durch Fernzündung des Sprengsatzes zerfetzt. - Die zentraltürkische Stadt Kayseri wurde gestern Schauplatz eines Selbstmoranschlages, als ein Fahrer sein mit Sprengstoff beladenes Auto neben einen Autobus steuerte, in dem Soldaten in ihrer Freizeit unterwegs waren, und, indem er seine Bombe hochgehen ließ, den Autobus in Stücke sprengte. Dreizehn Soldaten wurden getötet, 56 teils schwer verwundet. Keine Gruppierung hat die Tat bisher für sich reklamiert. Dennoch nehmen Regierungsstellen an, dass die Vorgehensweise auf die verbotene kurdische Arbeiterpartei (PKK) hinweist.
25.12.2016  Difficile est primo die festo natalicio lineam capitalem non scribere; nam Russicum aeroplanum epibaticum (typi Tu-154, qui vulgo conditorium volatile nominatur) ad ministerium defensionis pertinens, in quo nonaginta duo homines erant, paucis minutis postquam Sotzio, ex urbe balnearia ad mare Euxinum sita, in Syriam versus evolavit, non iam in scopo radari videri potuit et, sicut cito apparuit, a mille passibus in mare deciderat. In aeroplano erant multi cantores chori Alexandrov ubique terrarum celebris, qui est officialis chorus militiae Russicae, et Kalendis Ianuariis in Syriaca provincia Latacia concentum musicum agere volebat. Primum corpus iam conditum. lc201612Schwierig ist es, am ersten Weihnachtsfeiertag keine Schlagzeile zu schreiben; denn ein russisches Passagierflugzeug (des Typs Tu-154; allgemein bezeichnet man ihn als fliegenden Sarg), das dem Verteidigungsministerium gehört und in dem 92 Personen saßen, war, wenige Minuten nachdem es in der Schwarzmeerstadt Sotschi in Richung Syrien, gestartet war, vom Bildschirm verschwunden und, wie sich schnell herausstellte, in einer Entfernung von 1,5 km ins Meer gestürzt. An Bord des Flugzeugs waren viele Sänger des weltberühmten Alexandrow-Chores, der der offizielle Chor des russichen Militärs ist und an Neujahr in dem syrischen Latakia ein Konzert geben wollte.
[164] Die Martis, sexto Ucrainicae invasionis die, Carcivia, secunda magnitudine urbs Ucrainiae in Oriente prope fines Russicos sita, venit, quamvis militari substructione careat, sub missilium coniectionem. Platea Pacis (quam argutulum nomen!) et praefectura urbis afflictatae, admodum decem cives Carcivienses interfecti. Interim Russici milites decidui Carciviae descendisse dicuntur. Eodem die turris televisifica Cioviensis missili icta est. spr.02.03.22Am Dienstag, dem sechsten Tag der Invasion der Ukraine, geriet Kharkiv, die zweitgrößte ukrainische Stadt im Osten, nahe der russischen Grenze, unter Raketenbeschuss, obwohl sie keine militärische Infrastruktur bietet. Der Platz des Friedens (welch sinniger Name!) und das Bürgermeisteramt wurden schwer beschädigt, mindestens zehn Zivilisten getötet. Inzwischen sollen russische Fallschirmjäger in Kharkiv gelandet sein. Am selben Tag wurde der Fernsehturm in Kiew von einer Rakete getroffen. (02.03.22)
[191] Multi et multa id temporis Leopolin intendunt: Primum ii Ucraini, quibus orientes et australes partes patriae propter Russicas bombardationes periculosiores sunt, ut Leopoli, in urbe prope Poloniam sita, maneant, donec bello peracto in ruinas suarum domorum reverti possint. Deinde ii, qui Leopolin veniunt, ut inde fugam in alias civitates occidentalis Europae protenus pergant. Postremo nunc etiam missilia circumvectoria a navigiis subaquaneis, quae in mari Euxino insidiantur, Leopolin volant. Ibi enim vetus quoddam ergasterium est situm, in quo vetera aeroplana reficiuntur. Quod missila axina, nisi antea missilibus antiaeriis de caelo deiciuntur, percutere possint. Ita re vera factum est Veneris die mane (18.03.22). Neminem interfectum esse Vladimiro Putin meritum non est imputandum. spr.19.03.22Viele und vieles strebt zur Zeit nach Lwiw (Lemberg). Zunächst diejenigen, denen die östlichen und südlichen Teile ihrer Heimat wegen des russischen Bombardements zu gefährlich geworden sind, um in Lwiw, einer Stadt nahe bei Polen zu bleiben, bis sie nach Kriegsende in die Trümmer ihrer Häuser zurückkehren können. Dann diejenigen, die nach Lwiw kommen, um von dort ohne Aufenthalt ihre Flucht in andere westeuropäische Länder fortzusetzen. Schließlich fliegen jetzt auch Marschflugkörper von Unterseebooten, die im Schwarzen Meer auf Lauer liegen, nach Lwiw. Dort befindet sich nämlich eine alte Fabrik, in der alte Flugzeuge repariert werden. Diese könnten die ungastlichen Raketen, wenn sie nicht vorher von Flugabwehrraketen vom Himmel geholt werden, zerbomben. So passierte es wirklich am Freitag Morgen (18.03.22). Dass keiner ums Leben kam, ist Wladimir Putin nicht als Verdienst anzurechnen. (19.03.22)
[218] Heri mane, quadragesimo quarto die Ucranici belli, quo etiam Ursula von der Leyen, praeses Europaeae Commissionis, solidarietate adducta Chioviam visitaret, ad quattuor milia hominum, plerique feminae et liberi, in stationem ferriviariam urbis Kramatorsk, quae in orientali Ucrania sita est, convenerant, ut se primo tramine in tutiores regiones centralis aut occidentalis Ucraniae abriperent, cum duo missilia stationem verberaverunt. Admodum quinquaginta, qui effugere voluissent, non tramine, sed morte abrepti, multo plures vulnerati sunt. Ucrani Russos atrocis impetus incusant, Russi Ucranos. spr.08.04.22Gestern Morgen, am 44. Tag des Ukraine-Krieges, an dem auch die europäische Kommissionspräsidentin Ursula von der Leyen Kiew einen Solidaritätsbesuch abstattete, hatten sich an die vier Tausend Personen, die meisten Frauen und Kinder, im Bahnhof der Stadt Kramatorsk, die in der Ostukraine liegt, versammelt, um sich mit dem ersten Zug schleunigst in die sichereren Gebiete der inneren oder westlichen Ukraine abzusetzen, als plötzlich zwei Raketen den Bahnhof trafen. Mindestens fünfzig, die hatten entkommen wollen, wurden nicht von der Bahn, sondern dem Tod hinweggerissen, viel mehr wurden verwundet. Die Ukrainer beschuldigen die Russen der Gräueltat, die Russen die Ukrainer. (09.04.22)
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
DE HISTORIA TIMORIAE ORIENTALIS Timoria orientalis, parva res publica in Asia inter meridiem et solis ortum spectante sita, membrum Nationum Unitarum centesimum nonagesimum primum cooptata est. Agitur de civitate omnium recentissima, quippe quae abhinc quattuor menses sui iuris facta sit, cum diu contra Indonesianos pro libertate pugnasset. Inter saeculum autem sextum decimum et annum millesimum nongentesimum septuagesimum quintum (1975) illa regio colonia Portugallorum fuit, donec Indonesiani eam occupaverunt. (Reijo Pitkaränta) Nuntii Latini" vom 04.10.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden