top

   
Beleg gesucht für: sedibus
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
quae gens ad hoc tempus his sedibus sese continet summamque habet iustitiae et bellicae laudis opinionem. Caes.Gall.6,24,3Sie wohnen auch noch bis zur Stunde dort und genießen wegen ihrer Gerechtigkeit und Tapferkeit sehr großes Ansehen.
Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur, et cum his Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. Sall.Cat.6,1Die Stadt Rom gründeten und bewohnten, wie meine Quellen lauten, zuerst Trojaner, die unter Aeneas' Führung heimatflüchtig ohne bleibende Stätte umhergeirrt waren, und mit ihnen Aboriginer, ein Bauernvolk ohne Gesetze, ohne Obrigkeit, ganz frei und unabhängig.
Tum Crassum 'immo vero commodius etiam'; pulvinosque poposcisse et omnis in eis sedibus, quae erant sub platano, consedisse dicebat. Ibi, ut ex pristino sermone relaxarentur animi omnium, solebat Cotta narrare Crassum sermonem quendam de studio dicendi intulisse. Cic.de_orat.1,29.Darauf habe Crassus erwidert: "Nicht so! Wir können es ja bequemer haben!" und habe Polster herbeibringen lassen, und alle hätten sich auf die Sitze, die unter der Platane waren, niedergelassen. Hier also leitete Crassus, wie Cotta oftmals erzählte, um den Gemütern aller eine Erholung von der gestrigen Unterredung zu gewähren, das Gespräch auf die wissenschaftliche Erlernung der Beredsamkeit.
at Germani Carbone et Cassio et Scauro Aurelio et Servilio Caepione Maximoque Mallio fusis vel captis quinque simul consulares exercitus populo Romano, Varum tresque cum eo legiones etiam Caesari abstulerunt; nec impune C. Marius in Italia, divus Iulius in Gallia, Drusus ac Nero et Germanicus in suis eos sedibus perculerunt: mox ingentes C. Caesaris minae in ludibrium versae. Tac.Germ.37,5Dagegen haben die Germanen den Carbo und Cassius und Scaurus Aurelius und Servilius Caepio auch den Mallius Maximus geschlagen oder gefangen genommen, haben damit zugleich dem römischen Volk fünf konsularische Heere, dann den Varus und mit ihm drei Legionen auch noch dem Caesar Augustus abgenommen. Und nicht ungestraft haben Gaius Marius in Italien, der verewigte Iulius Caesar in Gallien, Drusus und (Tiberius) Nero und Germanicus sie auf ihrem eigenen Boden geschlagen. Dann kamen die großartigen Drohanstalten des Gaius Caesar (Caligula), die zum Gespött wurden.
2013.11.08 Procella monstruosa, Haiyan nominata, terras et maria ab imis vertens, qua saeviorem se adhuc nosse meteorologi negant, Philippinas insulas afflixit. Tempestas, quae est categoriae quintae, celeritate incredibili (usque ad 380 chm/h) in australiores insularum partes incidit. Arbores caesae, viae imbribus redundantes et commeatu interruptae, scholae, officinae, officia clausa, aedificia iam proximo mense terrae motu inflicta corruentia, plura milia habitantium a suis sedibus dimota. Manila, urbs capitalis, quae magis in septentriones spectat, nihil mali est nacta.
2013.11.19 Sardiniam devastari
Iamiam piget relatorem sibi his proximis diebus saepe atque iterum de mortiferis procellis esse referendum. Tamen reticeri non licet etiam loca in Europa sita saevis tempestatibus devastari. Post vorticem procellosum Haiyan in Philippinis et vortices uraganos in civitatibus quibusdam Americae factos hesterno die Sardinia insula victima vorticis orbiculati Cleopatrae nomine facta est. Cum tota insula afflicta est, tum Olbia urbs suo nomine (Felicitatis) se non dignam praebuit: flumina super ripas effusa autocineta proluebant, pontes collapsi autoraedarios sub ruinis tumulaverunt. Permulti in tempore a sedibus suis dimoti erant; tamen sunt, qui desiderentur, trium hominum mors doletur. Magister civium Olbiensium procellas "apocalypticas" nuncupavit.
lc2014.02.18 Hodie Vindobonae in sedibus Ordinis Internationalis ab energia atomica (IAEA) de Iraniae nucleari programmate ad comprobabilem modum reducendo colloquia inter Iraniam et intercessores sex ab Unitis Nationibus mandatarum civitatum (Britanniae, Civitatum Unitarum, Frankogalliae, Germaniae, Russiae, Sinarum) eo consilio incipient, ut pactum mense Novembri anni praeteriti ad tempusculum cum Iranis transactum in durabile foedus convertatur. Spiritualis Iraniae dux, Ajatollah Ali Chamenei, deliberationes in irritum casuras iam nunc in sua interretiali pagina divulgat. 2014.02.18Heute beginnen in Wien, am Sitz der Internationalen Atomenergiebehörde (IAEA) die Verhandlungen über eine vertretbare Reduzierung des iranischen Atomprogramms zwischen dem Iran und den Vertretungen der sechs von den Vereinten Nationen legitimierten Staaten (Großbritannien, Vereinigte Staaten, Frankreich, Deutschland, Russland, China). Das Ziel ist es, die zeitlich begrenzte Vereinbarung mit dem Iran vom November letzten Jahres in einen dauerhaften Vertrag umzuwandeln. Der geistige Führer des Iran, Ajatollah Ali Chamenei, spricht auf seiner Website schon jetzt den Verhandlungen jede Erfolgsaussicht ab.
2014.04.03 Mense Aprili anni bis millesimi tertii decimi (2013) concilium Unitarum Nationum "Armorum mercatu Tradendorum Tabulam" (ATT) fixerat. Sed ea conventio, quae quinquaginta rerum publicarum auctoritate indigens triginta unius tantummodo adhuc acceperit, nondum rata est facta. Etiam res publica foederata Germaniae eam conventionem nunc ratam fecit et documentum obsignatum Neo-Eboraci in Nationum Unitarum sedibus deposuit. Quo conventu obsignatores obligantur, ut, num armis mercatu traditis contra iura humana agi possit, cognoscant. Insuper prohibendum est, ne arma in manus tromocratarum perveniant. 2014.04.03Im April 2013 hatte die Vollversammlung der Vereinten Nationen den Vertrag zur Regulierung des internationalen Waffenhandels (Arms Trade Treaty, ATT) festgeschrieben. Aber dieses Abkommen ist noch nicht in Kraft, weil es mindestens 50 Staaten ratifizieren müssen, es aber erst 31 ratifiziert haben. Jetzt hat auch die Bundesrepublik Deutschland dieses Abkommen ratifiziert und das unterzeichnete Dokument am Sitz der Vereinten Nationen in New York hinterlegt. Durch dieses Abkommen verpflichten sich die Unterzeichner, zu prüfen, ob mit den verkauften Waffen Menschnrechte verletzt werden könnten. Darüber hinaus müssen sie verhindern, dass die Waffen in die Hände von Terroristen gelangen. (DW)
2014.11.05 Me.d. In decem Unitae Americae civitatibus Martis die electiones habitae sunt. Triginta sex senatores ex centum eligendi erant. Republicanis, qui iam in Camera delegatorum praepollent, opportunitas, ut sex sedibus senatoriis acquisitis etiam in senatu maioritatem adipiscentes in utraque camera praevalerent, data erat. Secundum quod stationes televisoriae annuntiant, republicani septem sedibus insuper receptis ad hunc exitum pervenerunt. Qae cum ita sint, democraticus praeses Baracus Obama sine dubio satis negotii habebit in arte politica exercenda. Novus dux senatorius iamiam annuntiavit se praesidem rogationibus ferendis obruiturum esse. At republicani sciunt sibi ad electiones praesidales spectantibus demonstrandum esse se non modo opponendo nodos nectere, sed etiam coeundo exsolvere possint. 2014.11.05In zehn Staaten der USA fanden am Dienstag Wahlen statt. 36 von hundert Senatoren standen zur Wahl. Die Republikaner, die schon im Abgeordnetenhaus die Vormacht haben, hatten die Chance, dadurch dass sie sechs Senatorensitze dazugewinnen, auch im Senat die Mehrheit zu erzielen und so in beiden Kammern die Mehrheit zu haben. Nach den Fernsehmeldungen haben sie mit sieben zusätzlichen Sitzen dieses Ziel erreicht. Unter diesen Umständen wird für den demokratischen Präsidenten das politische Geschäft ziemlich schwer werden. Der neue Senatsführer hat schon angekündigt, dass er den Präsidenten mit Gesetzesanträgen überhäufen wird. Andererseits aber wissen die Republikaner, dass sie im Hinblick auf die Präsidentschaftswahlen den Beweis erbringen müssen, dass sie nicht nur durch Opposition Schwierigkeiten aufbauen, sondern auch durch Kompromisse lösen können.
Haut perinde Germanos vulnera, luctus, excidia quam ea species dolore et ira adfecit. qui modo abire sedibus, trans Albim concedere parabant, pugnam volunt, arma rapiunt; plebes, primores, iuventus, senes agmen Romanum repente incursant, turbant. Tac.ann.2,19,1.Keine Verwundung, keine Trauer, keine Verheerung erfüllte die Germanen so mit Schmerz und Wut wie dieser Anblick. Sie, die eben eben noch Vorkehrungen trafen, ihre Wohnsitze zu verlassen und über die Elbe zurückzuweichen, wollen jetzt Kampf, greifen hastig zu den Waffen. Vornehme und Gemeine, Jünglinge und Greise werfen sich unversehens auf den römischen Heereszug und bringen ihn in Verwirrung.
Quo tandem igitur gaudio adfici necesse est sapientis animum cum his habitantem pernoctantemque curis! ut, cum totius mundi motus conversionesque perspexerit sideraque viderit innumerabilia caelo inhaerentia cum eius ipsius motu congruere certis infixa sedibus, septem alia suos quaeque tenere cursus multum inter se aut altitudine aut humilitate distantia, quorum vagi motus rata tamen et certa sui cursus spatia definiant — horum nimirum aspectus impulit illos veteres et admonuit, ut plura quaererent; Cic.Tusc.5,69,1Von welcher Freude nun muss des Weisen Seele erfüllt werden, wenn sie Tag und Nacht mit solchen Gedanken umgeht! Wenn er daher die Bewegung und Umdrehungen der ganzen Welt durchschaut; wenn er die unzähligen Sterne am Himmel, die an bestimmte Orte geheftet sind, mit eben dessen Bewegung übereinstimmen sieht, und dass sieben andere ihren Lauf beibehalten, die nach Höhe und Tiefe erheblich voneinander abstehen, deren schweifende Bewegungen dennoch bestimmte und feste Räume durchlaufen — Ihre Anschauung ist es, die jene Alten antrieb und ermunterte weiterzuforschen.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
DE COMITIIS PARLAMENTARIBUS Die Dominico in Germania comitia parlamentaria facta sunt, quorum eventum omnes intenti exspectabant, cum usque ad ultimum momentum incertum esset, utrum partes administratrices electionum victoriam reportarent an factiones eisdem oppositae principatum in civitate obtinerent. Primum quidem fortuna certaminis tam anceps fuit, ut fautores utriusque partis iam victoria exsultarent, donec apparuit democratas sociales tandem superiores factos esse, quamvis exiguo discrimine. Hi enim ex sedibus parlamenti ducentas quinquaginta unam (251) sibi paraverunt, cum democratae Christiani earum ducentis duodequinquaginta (248) potirentur. Quae cum ita essent, Gerhard Schröder, cancellarius foederalis hodiernus, potestatem accepit munus suum continuandi. Edmund Stoiber autem, antagonista eius, de clade sua certior factus, novum regimen brevi dissolutum iri praedixit. (Reijo Pitkaränta) Nuntii Latini" vom 27.09.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden