top

   
Beleg gesucht für: ruinis
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
2013.11.10 His demum diebus perspicitur in Philippinis insulis tota damnorum dimensio, quae monstruosa procella Haiyun (quae vox "avis rapax" vertenda est), conflavit. Timendum esse, ne in una provincia (Leyte), in uno modo oppido (Tacloban), vel potius in eo loco, ubi antea oppidum fuerit, decem milia hominum vitam amiserint, provincia tota devastata sit, custodes communales renuntiant: domos solo tenus deiectas, vias ruinis obstructas, arbores detruncatas, aquas sordibus limoque pollutas, cibaria vapida. Hodie, die Domini, ista raptrix procella, etsi paulo debilior, litora Vietnamensia unguibus capiet.
Disceptationes inter Iraniam et civitates quasdam praepotentes Genavae de nucleari Iraniae programmate habitae ad tempus successu carentes finitae sunt. Tamen qui actionibus intererant spe proximis consultationibus conveniri posse haudquaquam deiecti sunt. Catherina Ashton, oratrix Unionis Europaeae, in diurnariis edocendis referens multas quaestiones de medio esse sublatas, alias litigiosas remanere dixit. Etiam Iranianus administer ab externis Mohammad Javad Zarif se exspectatione non esse frustratum dixit: omnes, qui colloquia participent, impetum conveniendi praebere et in una atque eadem frequentia undarum loqui. Et Americanus secretarius statalis John Kerry, rerum progressus non negavit.
Civitates Americae Unitae et Nationes Unitae res Sudanenses in summo discrimine esse iudicant. Ut bellum civile evitetur, Americanus secretarius statalis, John Kerry, legatum extraordinarium Jubam, in Sudaniae Australis caput, qui controversias componere conetur, mittit.
2013.11.19 Sardiniam devastari
Iamiam piget relatorem sibi his proximis diebus saepe atque iterum de mortiferis procellis esse referendum. Tamen reticeri non licet etiam loca in Europa sita saevis tempestatibus devastari. Post vorticem procellosum Haiyan in Philippinis et vortices uraganos in civitatibus quibusdam Americae factos hesterno die Sardinia insula victima vorticis orbiculati Cleopatrae nomine facta est. Cum tota insula afflicta est, tum Olbia urbs suo nomine (Felicitatis) se non dignam praebuit: flumina super ripas effusa autocineta proluebant, pontes collapsi autoraedarios sub ruinis tumulaverunt. Permulti in tempore a sedibus suis dimoti erant; tamen sunt, qui desiderentur, trium hominum mors doletur. Magister civium Olbiensium procellas "apocalypticas" nuncupavit.
2014.06.15 Antonius Blair criminationem invasionem Iraquianam a se atque a G.W.Bush anno 2003° iussam rerum huius temporis progressus subministrasse, repellebat. Hanc cognitionem peculiarem et absurdam esse. Veram causam harum rerum in eo esse, quod societas internationalis in Syria bello civili dilacerata nihil egisset. Expugnationem Mosul urbis non ruinis praesidentis Saddam Hussein confectam esse, sed consiliis pone Syriacos limites captis. 2014.06.15Tony Blair wies den Vorwurf zurück, dass die 2003 von ihm und G.W. Bush angeordnete Invasion in den Irak zu der jetzigen Entwicklung im Irak geführt häbe, Diese Vorstellung sei bizarr und abwegig. Die eigentliche Ursache für diese Ereignisse liege in der Untätigkeit der internationalen Gemeinschaft in dem vom Bürgerkrieg zerfleischten Syrien. Die Eroberung der Stadt Mossul sei nicht durch den Sturz des Präsidenten Saddam Hussein erfolgt, sondern durch Pläne, die hinter den syrischen Grenzen geschmiedet worden seien.
Ceterum Nero usus est patriae ruinis extruxitque domum, in qua haud proinde gemmae et aurum miraculo essent, solita pridem et luxu vulgata, quam arva et stagna et in modum solitudinum hinc silvae inde aperta spatia et prospectus, magistris et machinatoribus Severo et Celere, quibus ingenium et audacia erat, etiam quae natura denegavisset, per artem temptare et viribus principis inludere. Tac.ann.15,42,1.Übrigens nutzte Nero die Einäscherung seiner Vaterstadt und erbaute einen Palast, an dem nicht so sehr Edelsteine und Gold, längst etwas Gewöhnliches und durch die Verschwendung gemein Gewordenes, Verwunderung erregen sollten als Fluren und Teiche und, wie bei einem abgeschiedenen Aufenthaltsort, hier Wälder, dort freie Plätze und Fernsichten, nach Anweisung und Ausführung des Severus und Celer, die die Taent und Kühnheit besaßen, auch was die Natur versagt hatte, durch Kunst zu versuchen und mit den Mitteln des Fürsten Schindluder zu treiben.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
19.08.2016  Russi, ut auxiliares egentibus civibus adiumenta in interclusum Alepum subministrare possent, se paratos esse enuntiaverunt ad ignistitium duodequinquaginta horarum per singulas septimanas conservandum. In ea re postulationem Unitarum Nationum explent. Sed fortasse etiam photographema parvuli Omran Daqneesh, quod in retiaculis socialibus circumcursitat, Russorum animos movit. Quod photographema depingit puerum quinque annorum, qui, postquam ex ruinis delaceratae domus servatus est, pulvere et sanguine oblitus veluti enervatus desidet atque inhumano bello humanam faciem praebens omnium misericordiam et indignationem concitat. lc201608Russland hat bekanntgegeben, es sei bereit, um Hilfskräften die Möglichkeit zu geben, der notleidenden Bevölkerung Hilfsgüter in das eingeschlossenen Aleppo zu liefern, eine wöchentliche Feuerpause von 48 Stunden einzuhalten. Damit kommt es einer Forderung der Vereinten Nationen nach. Vielleicht hat aber auch das Foto des kleinen Omran Daqneesh, das in den Sozialen Netwerken kursiert, die Russen beeindruckt. Dieses Foto zeigt einen fünfjährigen Jungen, der, nachdem er aus einem zusammengebombten Haus gerettet wurde, staub- und blutverschmiert wie unbeteiligt dasitzt und, indem er einem unmenschlichen Krieg ein menschliches Gesicht gibt, aller Mitleid und Empörung weckt.
26.09.2016  Nubes pyrobolorum Alepo accidentium orientales urbis partes, quae a Syriis rebellibus tenentur, in favillam et cinerem dissolvunt et stragem inter MMLXXV milia earum incolarum perpetrant. Qui ab omnibus necessariis, imprimis nutrimentis et iatria interclusi sunt. Suis manibus in ruinis, si quis propinquorum superstes sit, effodiunt. Tota urbe duo miliones inhabitantium re aquaria interclusi esse dicuntur. Consilium Securitatis Americanis, Britannis, Francogallis rogantibus die Dominico extra ordinem Neo-Eboracum convenit. Russi suae responsabilitati non satisfacere neque Syros a crudelitatibus detinere accusantur. Samantha Power, Americana oratrix, de barbarismo, Britannicus procurator, Matthaeus Rycroft, de terrore et sceleribus militaribus loquitur. Russi respondent se terroristas conari de Syria depellere, atque id ita, ut civibus, quam possint minime, nocerent. Ut pax in Syria restituatur, hoc articulo temporis fieri non posse. Num bellum Syriacum Alepo expugnato ad finem erit perductum? Quod Syrium regimen, quod Russi sperant, civitates occidentales timent. Concertatio verborum suspensa excurrit, res autem in extremo stat. lc201609Der Bombenhagel, der auf Aleppo niedergeht, legt die östlichen Teile der Stadt, die von syrischen Rebellen gehalten werden, in Schutt und Asche und richtet unter ihren 275.000 Bewohnern ein Gemetzel an. Sie sind von allem Notwendigen, besonders von Nahrung und ärztlicher Behandlung abgeschnitten. Mit bloßen Händen graben sie in den Trümmern, ob ein Angehöriger überlebt habe. In der ganzen Stadt sollen zwei Millionen Einwohner von der Wasserversorgung abgeschnitten sein. Der Sicherheitsrat der Vereinten Nationen ist am Sonntag auf Antrag der Amerikaner, Briten und Franzosen in New York zu einer Sondersitzung zusammengetreten. Man wirft den Russen vor, dass sie ihrer Verantwortung nicht nachkommen und die Syrer nicht von ihrem grausamen Tun abhalten. Die amerikanische Verhandlungsführerin Samantha Power spricht von Barbarei, der britische Botschafter Matthew Rycroft von Terror und Kriegsverbrechen. Die Russen geben zur Antwort, sie versuchten Terroristen aus Syrien zu vertreiben und zwar so, dass die Bürger möglichst wenig darunter Schaden nähmen. Zu diesem Zeitpunkt sei es unmöglich, in Syrien Frieden zu schaffen. Ob der Krieg mit der Eroberung von Aleppo vorbei sein wird? Das hofft die syrische Regierung, hoffen die Russen, befürchten die Westmächte. Der Streit der Worte ging unentschieden aus, aber die Sache steht auf Messers Schneide.
[210] Internationale Consilium Rubrae Crucis (ICRC) die Veneris (01.04.22) conabatur nonnullos eorum decem milium hominum, qui cibo et potione carentes in Mariupolis ruinis inclusi sunt, in loca tutiora transferre. Qui conatus omnibus necessariis condicionibus cum Russis compositis, ut solet, adversis circumstantiis repulsam tulit. spr.02.04.22Das Internationales Komitee vom Roten Kreuz (IKRK) versuchte am Freitag (01.04.22) einige der zehntausend Leute, die ohne Essen und Trinken in den Ruinen von Mariupol eingeschlossen sind, in größere Sicherheit zu bringen. Obwohl alle nötigen Bedingungen mit den Russen abgeklärt waren, scheiterte dieser Versuch, wie gewöhnlich, an widrigen Umständen.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden