|
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.) |
15.03.2015 Fabula politica (extrema pars adhuc deest, ut nondum constet, utrum comoedia an tragoedia agatur): Prologus: Wolgangus Schäuble (die Iovis vesperi): "Quoniam, quid accidat, ad tempus a nullo nisi a Graecis decerni potest neque nos pro certo scimus, quid viri in Graecia responsiabiles facturi sint, nemo Graeciam omnibus invitis fortuna adversa zonam Euronis deserturam esse excludere potest." Actus I: Varoufakis (Comi versans interrogatus): "Wolfgango Schäuble ex hoc amoenissimo loco respondere nolim." Panos Kammenos: "Sunt, qui nos ad amussim ex Euronis zona extrudere velint." - "Istud est bellum psychologicum, et Schäuble relationes inter nostras res publicas veneno imbuit." - "Nos Graeci non ignoramus Schäuble olim ab suae partis administratione repulsum esse, quod corruptione implicatus erat." - "Si nostra civitas ex zona Euronis expellitur, omnia pacta erunt irrita, neque iam obligati erimus, ut fugitivos in terram, quo primo advenerint, recipiamus." - "Si Graecia displodetur, deinceps Hispania, tum Italia, denique Germania. Deverticulum nobis intra Euronem inveniendum est." Actus II: Martinus Schulz: "Coalitionem factionis sinistrae cum istis dextropopulistis vitiosam puto." - "Elephantus ille inter catillos et potoria saeviens comparatus cum illo Kammenos mihi subtilis diplomates videtur." Actus III: Tsipras: "Nos nostram partem exsequemur sociosque nostros suam partem contributuros esse exspectamus." Actus IV: Jeroen Dijsselbloem: "Hic est magna vis verborum, quae nihil conducit." Petrus Moscovici: "Grexitus, qui dicitur, catastrophae persimilis sit: Si una tantummodo res publica hanc unionem relinquet, mercatus actutum quaerent, quae terra proxima secutura sit, quod initium exitii esse possit." Actus V: Varoufakis: "Parati sumus ad effectum nonnullarum promissionum, quas comitiis habendis fecimus, differendum, ut socii nostri nobis confidere possint." Epilogus: Marcellus Fratscher: "Athenae instrumentum ignem eructans in manibus tenentes in repositorio pulveris pyrii sedent." lc201503 |
12.07.2015 Miscellanea: Exitus colloquiorum de Iraniae nucleari programmate, postquam per quindecim dies Viennae disceptatum est, hac septimana exeunte exspectatur. - Sebastianus Schweinsteiger Bavaros relinquet et tres annos cum Mancuniensibus pediludet. - Iker Casillas ab Regiis Matritensibus Portum Cale in Portugalliam pedilusum commigrabit. - Lesbi, quo cottidie mille fugitivi adveniunt, catastropha humanitaria imminet. - Franciscus Pontifex hoc die dominico in Paraguaia iter in Americam Meridionalem factam finite. - Hafes Said, qui extremistis Islamisticis in Afgania et Pakistania praefuerat, aeroplano automatario periit. - Aleksandar Vucic, Serbicus administer primarius, fuga salutem petivit, cum Sebrenicae memoriale participabat. - Serena Williams vicit certamen Wimbledonense MMXV lc201507 |