|
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.) |
14.08.2016 Reginis (Queens), quae est comitatus Neoeboracensis, imamus quidam LV annorum, Maulama Akonjee nomine, atque eius adiutor Thara Uddin, LXIV annorum, die Saturni, brevi postquam suam meschitam reliquerant, in publico ictu ignito capite excepto deiecti sunt. Perpetrator, qui medio chromate fuisse dicitur, in hortos aufugiens nondum comprehensus est. lc201608 |