top

   
Beleg gesucht für: regimen
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
2013.10.26 Electio parlamentaria in re publica Tzekia habita nullam factionem victricem reddidit. Plurima suffragia Democratae sociales reportaverunt, neque tamen sua sponte regimen formare possunt.
pedilusores societatis Borussia Dortmund in illo regionali certamine, quod animos faventium ad furorem excitare solet, adversarios societatis Schalke 04 tribus ad unum debellaverunt.
2013.10.31 Christianus Stroebele septuaginta tres annos natus, assecla societatis nonaginta sodalitatis viridium et legatus foederalis conventus Germaniae, Moscoviam profectus Edward Snowden illum Americanum susurronem adiit, ut perspiceret, num certis condicionibus paratus sit in Germaniam venire et apud iuris criminalis curatorem aut in publico concilio inquisitiorio testificari. Snowden in summum se paratum praebuit, demonstravit autem suae forensis fortunae iniquitates. Stroebele alia dixit et se litteras a Snowden ad foederalem conventum scriptas accepisse, cuius argumenta postea divulgatum iri vellet.
Ephemeris New York Times magnum numerum Germanicorum politicorum ab Americana Nationalis Securitatis Agentura (NSA) furtive explorari scribit
John B. Emerson legatus Americanus Berolini residens domum suam leges Germanicas non violare affirmavit. Quid in suo aedificio fieret aut non fieret, interpretari se nolle.
Edward Snowden, antea officialis functionarius muneris secreti Americani, nunc in Russia asylo fruens, se de explorato cancellariae Merkel sophophono quicquam dicturum negavit.
inspector quidam Organisationis Armorum Chemicorum Prohibendorum (OPCW = Organisation for the Prohibition of Chemical Weapons), Syriam omnes apparatus armaturasque, quae armis eius generis fabricandis et gasio toxico implendis usui sint, abolevisse declarat. Officialiter autem ista res ab Syriae praesidente Baschar al Assad promissa nondum auctoritate huius ordinis confirmata est. Postmodum destruenda est ea gasii copia, qua regimen adhuc abundat.
2013.11.11 Mohamed Javad Zarif, Iranorum ab rebus externis administer sectarias rixas inter Shiitas et Sunnitas esse maximum periculum non modo Orienti impendens sed toti orbi terrarum: Nonnullas civitates istis controversiis brevia politica emolumenta spectantes abuti et timores iam dudum in occulto candentes ad ingens incendium excitare. "Intellegendum est nobis", inquit, "opinor, sectariam islamici divisionem nobis omnibus comminationi esse". Maxime hoc tempore periclitari dicit Syriam et Iraquiam et Paquistaniam.
Graeciae regimen, quod a principe administro Antonide Samaras et eius conservativa factione ducitur, suffragio in Parlamento facto fidem obtinuit. Suffragium a sinistra factione Syriza postulatum erat, quae vehemeter decreta ad parsimoniam pertinentia impugnat.
2013.11.16 In conflictionibus inter cives reclamantes et viros militantes Tripoli, in capitali Libyae urbe, factis minimum unus et triginta homines occisi et, si non plures, ducenti triginta quinque vulnerati sunt. Reclamatores iter ad praetorium Misratae militiae fecerant postulatum, ut ex urbe excederent. Regimen Lybiae non valet multas et varias virorum militarium turmas compellere, ut arma deponant. Quae per totam terram dispersae simultates inter se exercent neque in exercitum officialem recipi aut possunt aut volunt. Princeps administer Ali Zeidan oratione televisifice habita greges armatos ad unum omnes terram relinquere iussit. Sed quomodo id perficere polleat, incertum.
2013.11.26 Putin Franciscum papam convenire
Russiae praesidens Vladimirus Putin, postquam iam annis 2000° et 2003° papam Ioannem Paulum II. et anno 2007° papam Benedictum XVI. convenit, heri (die 25° m. Nov. a. 2013°) Romae cum pontifice Francisco congressus est. Putin verbis quidem reconciliationi Russicae-orthodoxae et Romanae-catholicae ecclesiae favens non ignorat hanc navem multis difficultatibus obstantibus et orthodoxis vehementer repugnantibus ad scopulos impactum iri. At officiales saltem relationes inter ambas ecclesias artius connectere suasit. Papam nomine Cyrilli patriarchi salvere iussit, at invitationem ad iter in Russiam faciendum a Cyrillo secum non attulit. Sermo erat praeter haec de angustiis minoritatis Christianae in Syria habitantis et de quaestione, quomodo ibi pax fieri posset. Num praesidenti potestatis diligenti foedus sanctum insanctum cum Vaticano excudere contingat, exspecandum est.
Demonstrationes Banquoquiae fieri
Die Dominico et heri fiebant Banquoquiae, in urbe capitali Thaiorum, demonstrationes, vehementissimae inde ex anno 2010°. Circiter centum milia hominum in publicum confluebant, ut contra regimen demostrarent, cuius magistratibus corruptionem exprobrant. Plus centum demonstrantes ad ministerium rerum exterarum et rerum nummmariarum perumpebant. Auctor et rector protestationis erat, ut custodia publica annuntiavit, Suthep Thaugsuban, pristinus dux oppositionis, qui regimen ad abdicandum cogere conatur. Praefecta regiminis, Yingluck Shinavatra consilio administrorum habito se ceterosque ministros in suis officiiis mansuros affirmavit.
2013.12.02 Cioviae protestationes auctas continuari
Die Dominico ad quingenta milia civium demonstrationibus, quamvis vetitis, intererant. Reclamantes postulabant, ut foedus associationis cum Unione Europaea iceretur, ut regimen ab administratione rei publicae abiret. Ducenti agitatores municipialem aulam occupaverunt. Multa milia in Platea Independentiae tentoriis positis noctem agebant. Cum missilia ignifera mitterentur, custodes publici intercedentes demonstratores removerunt. Una caterva automatarium chamulcum sibi comparaverat, ut acolythi publicorum saeptiones perfringentes praetorio praesidentis appropinquarent. Vlodymyr Rybak, orator parlamentariae causae iam hodie, Lunae die, mensam rotundam institutum iri dixit: unicuique parti occasionem datum iri docendi, quid quaeque sentiat, promisit: Praesidentem Ianucovyts stare a populo, sed moderatorum sententia fieri non posse, ut Ucraina Unioni Europaeae necessarias oeconomicas cum Russia relationes cedat.
2013.12.03 Num nationalistae formam reipublicae infestent
Legati foederatarum Germaniae civitatum hodie, die 3° m. Dec. a. 2013°, disceptationem, utrum Nationalis Factio Germaniae (NPD) cum statali rei publicae constitutione consentiat an dissentiat, Hesychiam Carolinam ad iudices summi rei publicae iudicii deferent. Rogabunt, ut ista factio imprimis ob rassisticum tenorem et hominum ex alienis terris immigrantium odium formae civitatis contraria diiudicetur et vetetur. Quae actio secunda eiusmodi suscipitur post primam temptationem anno 2003° ad irritum redactam. Etiam nunc eventus rogationis incertior esse existimatur. Factio secundum principes leges rei publicae vetari non poterit, nisi eam liberale et democraticum rei publicae fundamentum infestare demonstratum erit. Qua de causa regimen et Foederalis Conventus accusationem non sequuntur. Hoc loco etiam nulla eventus ratione habita quaerendum est, num factionem aemulam non politice, sed iuridice exsequi magnae sit politicae prudentiae.
2013.12.09 Thailandiam non acquiescere
Factiones oppositae vehementer, ut Yingluck Shinawatra, moderatrix, rei publicae et regiminis magistratu se abdicet, postulant. Nunc Yingluck assiduo adversariorum impetu compulsa parlamento dissoluto novas electiones proponit. Quod propositum opponentes reprobant timentes, ne vetus regiminis praesidens etiam nova sit; nam illa ab ruralibus asseclis adiuvari perseverat. Itaque Suthep Thaugsuban, auctor opponentium, proponit, ut consilium expertorum ad regimen conformandum et constitutionem exarandam instituatur.
2013.12.11 Manus esse consertas
In celebrationibus heri pro Nelsone Mandela in Africa Australi peractis Americanorum praesidens Baracum Obama et eius Cubanensis collega Raul Castro manus prensantes et brevem sermonem familiariter conserentes omnium animos in se converterunt. Aedēs Albae Vasingtoniae affirmare properaverunt hunc dextrarum amplexum neque praecogitatum neque ullius maioris politici momenti fuisse. Cubanense regimen Americanos ea manuum prensatione fortasse aggressiones suas finire coepisse augurat, significans ea oratione sanctiones oeconomicas, quas Civitates Unitae post periculosam Cubae cum Russis cooperationem (anno 1961°) sanxerant.
2013.12.27 Turcia, quamquam regimen prolixe reformatum est, non acquiescit. Sed Recep Tayyip Erdoğan, princeps administrorum, ne magistratu abdicet, quod pristinorum quoque asseclarum nonnulli postulent, adhuc recusat.
Nationes Unitae aemulas factiones in Sudania Australi denuo, ut arma deponerent, commonuerunt. Copias intra quadraginta octo horas redintegratum iri annuntiaverunt. Duces Africae orientis in Keniam convenient consultatum de vi in Sudania Australi componenda, ubi per hos duodecim dies iam plus quam mille homines occisi esse putantur.
Quod caput Japonicae gubernationis Shinzo Abe scrinium Yasukuni, quod dicitur, adiit, a Sinensibus et Coreanis Australibus offensa atque iniuria accipitur. Abe ipse istam actionem sponsionem aeternae pacis interpretatur.
2013.12.29 Impetus aerius commodum Aleppone a regimine in frequentatum forum factus viginti et unum homines minimum vita privavit. Taeniae visificae ab activistis divulgatae magna damna et multos mortuos et vulneratos monstrant. Ex duabus hebdomadibus copiae gubernatoriae intra et circa urbem Alepponem offensionem aeriam exhibent et iam plus quadringentos homines occiderunt.
Saturni die ducenti Tzadici vim sibi in Centralis Africae Repuplica (CAR) illatam fugientes se cum iis iungebant, qui iam per praeteritam septimanam domicilia reliquerant. Tzadici, qui in CAR habitant, contra regimen rebelles, quorum caterva Seleca appellatur, iuvare putantur.
2014.01.03 Res, quae in praesentia in Iraquia incidunt, non facile perspici possunt. Rebelles sectae Sunniticae magnas partes urbium, quae Ramadi et Falludscha vocantur et in occidente sitae sunt, vehiculis armatis occupaverunt. Iste rebellium grex, qui cum Al Quaeda coniunctus esse et etiam in Syria contra Assad pugnare dicitur, ISIL (vel ISIS) appellatur, quae abbreviatio significat "Isclamicus Status in Iraquia et Levante". Sunniti ingravescunt, quod se a regimine Siitico praesidentis Nurii al Maliqui opprimi arbitrantur. Regimen rebelles repulsum copias iustas misit, ut res ad arma veniret. Tertius ordo est magnus numerus indigenarum in proelium accinctorum, qui fallacias componentes, ut et militia statalis et extremistae regionem relinquant, dant operam. 2014.01.03
2014.01.14 Regimen Aegypti per hos duos dies primum post ruinam praesidentis Morsi populi scitum facit de nova constitutione instituenda. Fratres Muslimorum, qui interea tromocraticae nempe organisationis esse habentur et vetiti sunt, ad devitationem boycotianam plebisciti exciverunt. 2014.01.14Die ägyptische Regierung führt in den beiden folgenden Tagen ein Referendum über eine neue Verfassung durch. Die Muslimbrüder, die inzwischen dafür fgelten, einer terroristischen Organisation anzugehören, haben zu einem Boykott der Volksabstimmung aufgerufen.
2014.01.19 Plebiscito in Aegypto de lineamentis novae constitutionis habito maxima pars eorum, qui votum tulerunt (98,1%) assensa est. Atqui parva pars populi (38,6%) plebiscitum participaverat. Fratres Muslimorum ad devitationem boycotianam exciverant. Attamen regimen plebiscitum successum interpretatur, quod anno 2012° Morsi praesidente minor numerus civium (32,9%) scito populi de constitutione ab islamica factione excusa adfuerat. 2014.01.19Bei dem Volksentscheid über den neuen Verfassungsentwurf in Ägypten hat ein sehr großer Teil (98,1%) von denen, die ihre Stimme abgegeben haben, zugestimmt. Allerdings hatte nur ein kleiner Teil der Bevölkerung (38,6%) an dem Volksentscheid teilgenommen. Die Muslimbruderschaft hatte zum Boykott aufgerufen. Dennoch wertet die Regierung den Volksentscheid als Erfolg, weil 2012 unter Präsident Mursi eine geringere Zahl Bürger (32,9%) die Volksabstimmung über die von der islamischen Partei erarbeitete Verfassung wahrgenommen hatten.
2014.01.21 Quominus Irania colloquiis de rebus Syriacis in Helvetica urbe Montreux instantibus interesset, cum moderatores Iraniae ad regimen transitorium in Syria instituendum, quod esset basis colloquiorum, parati non fuissent, ab Unitis Nationibus intercessum est. Ban Ki-moon spem Iraniam compromissa servaturam esse sibi esse ademptam dixit. 2014.01.21Der Teilnahme Irans an den Verhandlungen über Syrien, die in dem schweizerischen Montreux anstehen, wurde von den Vereinten Nationen widersprochen, weil die Entscheidungsträger im Iran nicht bereit waren, eine Übergangsregierung in Syrien einzurichten; dies sei aber die Grundlage für die Gespräche. Ban Ki-moon sagte, er sei enttäuscht, dass Iran seine Zusicherungen nicht einhalten wolle.
2014.01.29 Martis die, 28° Ian. 2014° Ucrainae primarius administer Mykola Azarov, sexaginta sex annos natus, magistratu abdicavit. Dixit se voluntario decessu velle auxiliari, ut difficilis crisis, qua civitas percuteretur, superari posset. Praesidens Viktor Yanukovich abdicationem oblatam accepit, sed primarium Azarov pro magistratu munere fungi iussit, dum novum regimen formaretur. Protinus parlamentum leges quasdam controversas, quibus ius reclamationis compesceretur, abrogavit. Protestatores autem, ut praesidens ipse magistratu decedat ac praematurae electiones exhibeantur, postulant. 2014.01.29Am Dienstag, den 28. Jan. a. 2014 dankte der 66-jährige ukrainische Premierminister Mykola Azarov ab. Er erklärte, er wolle durch seinen freiwilligen Rücktritt einen Beitrag zur Überwindung der schweren Krise leisten, von der sein Land erschüttert werde. Präsident Viktor Yanukovich akzeptierte die Abdankung, forderte aber seinen Premier Azarov auf, sein Amt bis zur Bildung einer neuen Regierung kommissarisch weiterzuführen. Im Anschluss zog das Parlament einige umstrittene Gesetze, durch die die Demonstrationsfreiheit einschränkten, zurück. Die Protestbewegung allerdings fordert, dass der Präsident selbst zurücktritt und vorgezogene Wahlen abgehalten werden.
2014.01.30 Tribus mensibus post parlamentarias electiones in Czechia exhibitas novum regimen stat. Politica consociatio medio-dextra ex tribus factionibus formata democrata sociali Bohuslav Sobotka duce statim ex iuris iurandi adactione administrationem rei publicae suscepit. Contractum ministrorum consilium ex octo democratis socialibus (CSSD) et sex repraesentantibus novae factionis potestatoriae ANO et tribus democratis christianis (KDU) constat. Momentum stabilitati regiminis periculosum habetur, quod Andrej Babiš, administer nummarius et miliardarius (ANO), percontationibus ad electionem pertinentibus habitis iam nunc primum locum obtinet et primarius fieri velle vulgo putatur. 2014.01.30Drei Monate nach den Parlamentswahlen in Tschechien steht die Regierung. Die aus drei Parteien gebildete Mitte-rechts-Koalition hat unter der Führung des Sozialdemokraten Bohuslav Sobotka unmittelbar nach der Vereidigung die Regierungsgeschäfte in Angriff genommen. Das Kabinett besteht aus acht sozialdemokratischen (CSSD) Ministern, sechs Vertretern der neuen Protestpartei ANO und drei Christ-Demokraten. Als Unsicherheitsfaktor für den Bestand der Regierung gilt, dass der Finanzminister und Milliardär Andrej Babiš (ANO) in Wahlumfragen jetzt schon an der Spitze liegt, und man allgemein glaubt er wolle Premier werden.
2014.02.08 Repraesentantes Unitarum Nationum indutias triduanas inter regimen Syriacum et rebellem oppositionem patraverunt, ut cives egentissimi, liberi, mulieres, senes, quorum tria milia circiter in urbe Homs intersaepti esse putantur, dimoveri possent. 2014.02.08Vertreter der Vereinten Nationen haben zwischen der syrischen Regierung und der aufständischen Opposition einen dreitägigen Waffenstillstand ausgehandelt, um die notleidendsten Bürger, Kinder, Frauen und Alte, von denen ungefähr 3000 in der Stadt Homs eingeschlossen sein sollen, evakuiert werden können.
2014.02.16 Altera pars colloquiorum Genavensium inter intercessores regiminis Syriaci et rebellis oppositionis politicae habitorum ad irritum cecidit. Lakhdar Brahimi, mediator Nationum Unitarum, a populo Syrorum veniam ignoscendi petivit, quod nihil melius effici potuisset. Utraque factio se ad tertiam colloquendi partem perficiendam paratam esse dicit, dies autem non est constituta. William Hague, Britannus secretarius statalis, itemque Francogallus collega Laurent Fabius culpam occidendi in regimen Syiacum conferunt. Neque Russi neque Americani rem adhuc commentati sunt. 2014.02.16Die zweite Runde der Genfer Verhandlungen zwischen den Vertretern der Syrischen Regierung und der aufständischen Opposition ist gescheitert. Der UN-Vermittler Lakhdar Brahimi bat das syrische Volk für den Misserfolg um Entschuldigung. Beide Parteien geben an, zu einer dritten Verhandlungsrunde bereit zu sein, ein Termin wurde allerdings nicht vereinbart. Der britische Außernminster William Hague, und ebenso sein französischer Kollege Laurent Fabius geben die Schuld am Scheitern der syrischen Regierung. Weder Russen noch Amerikaner, haben bisher dazu Stellung genommen.
2014.02.20 Indutias, quas utraque pars in Ucraina heri fecerat, ne regimen neve rebelles diutius vim adhiberent fragiliores esse celeriter apparuit: in Cioviae viis ictus ignivomi audiuntur, obices ardere videntur, Ex hodierno die minimum duodetriginta homines vitam amiserunt. 2014.02.20Es zeigte sich schnell, dass der Waffenstillstand, den gestern beide Parteien in der Ukraine geschlossen hatten, dass weder die Regierung noch die Rebellen länger Gewalt anwenden wollten, ziemlich brüchig war: In den Straßen von Kiew hört man Gewehrschüsse und sieht Barrikaden in Flammen stehen. Seit gestern sind mindestens 28 Menschen zu Tode gekommen.
2014.02.22 Italia novum regimen habet. Matteo Renzi, administer primarius, iusiurandum praesidentiale dedit et octo administros totidemque administras sui consilii contracti repraesentavit. Undequadraginta annos natus minimus est omnium praepositorum publicorum, quos Italia umquam habuit. Se Italiam breviore tempore in viam veram inducturum esse ominatur. 2014.02.22Italien hat eine neue Regierung. Matteo Renzi legte als Ministerpräsident seinen Amtseid ab und stellte sein Kabinett aus acht Ministern und ebensovielen Ministerinnen vor. Mit 39 Jahren ist er der jüngste Regierungschef, den Italien je hatte. Er kündigt an, Italien in kürzerer Zeit auf den rechten Weg zu bringen.
2014.03.05 Heri Russicus praesidens Vladimirus Putin conventum ad diurnarios edocendos exhibens primum, postquam res in summo discrimine versantur, silentium rumpens dixit se neque in Ucrainam invasisse neque bellum contra Ucrainos commovere velle, attamen ius se sibi vindicare, ut arcessitus salutem civium Russicorum tueretur. Regimen quidem Cioviae insperata et violenta rerum conversione instauratum esse, sed Victorem Yanukovych partem politicam non iam suscepturum esse dixit. Hodie mane Robertus Serry, vicarius et politicus "siphonarius" secretarii generalis Unitarum Nationum, in Crimaeam advenit, sed truculenter receptus est. Etiamnunc hodie observatores ab Organisatione Securitati Cooperationique in Europa favendis (OSZE) missi in Ucraina exspectantur. Hodie inter alios ab exteris administros etiam John Kerry et Sergei Lavrov Parisiis congredientur. Sed incertum est, an ars politica quicquam plus securitatis assequi possit. lc20140305Gestern hat Präsident Putin auf einer Pressekonferenz zum ersten Mal seit der Zuspitzung der Situation sein Schweigen gebrochen. Er sei nicht in die Ukraine einmarschiert und wolle keinen Krieg gegen die Ukrainer führen, behalte sich aber das Recht vor, wenn er zu Hilfe gerufen werde, das Leben russischer Bürger zu schützen. Die Regierung in Kiew sei zwar durch einen gewaltsamen Staatsstreich an die Macht gekommen, aber Viktor Yanukovych werde keine Rolle mehr in der Politik spielen. Heute Morgen ist Robert Serry, der Stellvertreter und politische "Feuerwehrmann" des Generalsekretärs der Vereinten Nationen, auf der Krim eingetroffen, aber unfreundlich empfangen worden. Noch heute werden Beobachter der Organisation für Sicherheit und Kooperation in Europa (OSZE) in der Ukraine erwartet. Heute treffen sich unter anderen Außenministern auch John Kerry und Sergej Lavrov in Paris. Vielleicht kann ja die Diplomatie ein Mehr an Sicherheit erreichen.
2014.03.12 Parlamentum Crimense suffragiis longe plurimis libertatem Crimaeae revocavit. Quare legaliter fieri posse dicitur, ut plebiscito die Dominico habito Crimaea Russicae foederationi adiungatur. Regimen Cioviae institutum et civitates societatis G7 haec utraque non licere per leges pro certo affirmant. lc20140312Das Parlament der Krim hat mit sehr hoher Stimmenmehrheit die Unabhängigkeit der Krim erklärt. So könne angeblich der Anschluss an die russische Föderation am Sonntag gesetzeskonform durch Volksentscheid vollzogen werden. Die Regierung von Kiew und die G7-Staaten versichern, dass dies beides illegitim sei.
2014.03.14 John Kerry, Americanus secretarius statalis, hodie denuo Sergium Lavrov, Russicum administrum ab exteris, Londinii conveniet. Regimen Russicum in ipso discrimine abstinere, ne plebiscitum in Crimaea persequatur, conabitur. Cum in consilio securitatis Nationum Unitarum Arsenius Yatsenyuk, transitorius Ucrainicus administer princeps, et legatus Russicus Vitalius Churkin sermonem consererent, Churkin Russiae cum Ucraina bellum gerere in animo esse negavit, sed Russiae ius plebisciti conficiendi, num Crimaea cum Russia coniungeretur, acriter defendit. lc20140314Der amerikanische Außenminister John Kerry wird heute in London noch einmal den russischen Außenminister Sergej Lawrow treffen. Er wird versuchen, die russische Regierung in letzter Minute davon abzuhalten, die Volksabstimmung auf der Krim nicht durchzuführen. Als es im Sicherheitsrat der Vereinten Nationen zu einem Wortwechsel zwischen dem ukrainischen Interimspremier Arseniy Yatsenyuk und dem russischen Botschafter Vitaly Churkin kam, stellte Churkin eine Absicht Russlands, gegen die Ukraine Krieg zu führen, in Abrede, verteidigte aber mit Nachdruck Russlands Recht, eine Volksbefragung durchzuführen, ob die Krim mit Russland verbunden werden solle.
2014.03.24 Copiae aeriae Turcorum Syriacum aeroplanum pugnatorium, quod spatium aerium violavisse a Turcis dicitur, decusserunt. Quod verum esse regimen Syriacum negat et casum aggressionem obstupefacientem appellat, quae exemplo careret neque excusari posset. Tayyip Erdoğan, Turciae princeps administer, in comitio ad asseclas suae partis islamicae conservativae (AKP): "Accommodate atque prompte reddemus, quicumque Turcicum spatium aerium violaverit." lc20140324Die türkische Luftwaffe hat ein syrisches Kampfflugzeug, das nach türkischer Version den Luftraum verletzt hatte, abgeschossen. Dass dies zutreffend sei, bestreitet die syrische Regierung und bezeichnet den Zwischenfall als eklatante Aggression, die beispiellos und unentschuldbar sei. Der türkische Ministerpräsident Tayyip Erdoğan sagte in einer Wahlveranstaltung vor Anhängern seiner islamisch konservativen Partei (AKP): "Jedem, der den türkischen Luftraum verletzt, werden wir entschlossen die passende Antwort geben."
2014.03.30 Primum Veneris die reliquiae aeroplani Malaesiensis, quod cum ducentis undequadraginta ebibatis ex d. 8° m. Mart. desideratur (volatus MH370), conditae esse videntur. Complura aeroplana investigatoria res in Oceano Indico fluitantes adverterant. Omnia antea inventa isti aeroplano attribui non potuerant. Plerique epibatarum fuerant Sinenses. Eorum necessarii, qui spem nondum deposuerunt, se a Malaesiensibus moderatoribus decipi suspicantur ac Sinense regimen sua sponte investigationem exhibere iubent. PS: Interea certum est factum reliquias nihil nisi purgamenta fuisse. Nunc detector capsis nigris investigandis adhiberi annuntiatur. lc20140330Zum ersten Mal scheinen am Freitag Wrackteile des Malaisischen Flugzeuges, das mit 239 Passagieren seit dem 8. März vermisst wird (Flug MH370), geborgen worden zu sein. Alles, was man vorher gefunden hatte, hatte man diesem Flugzeug nicht zuordnen können. Mehrere Suchflugzeuge hatten das Treibgut im Indischen Ozean entdeckt. Die meisten Passagiere waren Chinesen gewesen. Ihre Angehörigen, die die Hoffnung noch nicht aufgegeben haben, fühlen sich von den malaisischen Einsatzleitern getäuscht und fordern von der chinesischen Regierung eine Suchaktion in eigener Regie. PS: Inzwischen hat sich herausgestellt, dass die Wrackteile nur Abfall waren. Jetzt soll ein Black-Box-Detektor eingesetzt werden.
2014.04.13 In Orientali Ucraina viri armati et vestitu tectorio induti, qui, ut ea regio primum sui iuris fiat, deinde Russiae adiungatur, postulant, aedificia administrativa occupare pergunt. Saturni die autoraedae longae armatos advehebantur, qui stationibus custodum publicorum in urbibus Sloviansk et Kramatorsk et Druzhkovka potirentur. Regimen et Cioviense et Wasingtoniense istos tumultus a Russis incendi atque ordinari dicunt, quod opprobrium Russi scilicet infitiantur et colloquia, quibus Genavae ineundis huius septimanae Iovis dies dicta est, addubitant 2014.04.13In der Ostukraine besetzen weiterhin Bewaffnete, die fordern, dass dieses Gebiet zunächst autonom und dann Russland angegliedert wird, in Tarnanzügen Verwaltungsgebäude. Am Samstag brachten Omnibusse Bewaffnete heran, die die Polizeistationen in loviansk, Kramatorsk und Druzhkovka in ihre Hand brachten. Die Regierungen in Kiew und Washington behaupten, die Unruhen seien von den Russen geschürt und gelenkt. Diesen Vorwurf stellen die Russen natürlich in Abrede und ziehen die Gespräche, die auf den Donnerstag dieser Woche in Genf angesetzt sind, in Zweifel.
2014.04.22 Regimen Syriacum comitia praesidialia die tertio mensis Iunii fore annuntiavit. Quoniam, qui munus petunt, decem praeteritos annos in Syria vixisse oportet, plerique autem repugnantium Syriam reliquerunt, praeter praesentem praesidentem Bashar al-Assad tertiam periodum septuennem petentem vix ullus competitor esse videtur. Praeterea incertum est, an non in multis regionibus, ubi rebelles praepolleant, electiones exhiberi possint. Qua de re Civitates Foederatae et Unio Europaea et Unitae nationes electiones unanimiter rationem democraticam per ludibrium detortam reiectantes praesidentem Assad sententiam recognoscere atque mutare iubent. 2014.04.22Die syrische Regierung hat angekündigt, dass am 3. Juni Präsidentschaftswahlen stattfinden. Da die Bewerber die vergangenen zehn Jahre in Syrien gelebt haben müssen, die meisten Regierungsgegener aber Syrien verlassen haben, gibt es außer dem derzeitigen Präsidenten Bashar al-Assad, der seine dritte siebenjährige Amtsperiode anstrebt, schwerlich einen Mitbewerber. Außerdem können in vielen Gegenden, in denen die Rebellen das Übergewicht haben, schwerlich Wahlen abgehalten werden. Daher verwerfen die Vereinigten Staaten, die Europäische Union und die Vereinten Nationen eine Wahl einmütig als Parodie auf ein demokratisches Verfahren und fordern Präsident Assad auf, seine Absicht zu überdenken und aufzugeben.
2014.05.02 Regimen Cioviense, quamquvis copias, ut tumultus in orientalibus Ucrainae regionibus grassantes componerent, subornaverit, adhuc nihil utile effecit. Immo et plura aedificia administrativa in pluribus urbibus a prorussicis rebellibus occupabantur, neque adhuc septem observatores Organizationis Securitati Cooperationique in Europa favendis (OSZE), qui obsides retinentur, in libertatem vindicati sunt: technicis de causis, ut a Vjatscheslav Ponomarev, duce militantium dicitur. Etiam cancellaria Angela Merkel, quae cum Vladimiro Putin colloquium telphonicum habuit, nihil utile effecit. 2014.05.02Obwohl die Regierung in Kiew ihre Truppen in Bereitschaft gesetzt hat, die in den östlichen Teilen der Ukraine um sich greifenden Unruhen beizulegen, hat sie bisher keinen Erfolg erzielt. Im Gegenteil wurden noch mehr Verwaltungsgebäude in noch mehr Städten von den prorussischen Rebellen besetzt und auch die sieben Beobachter der Organisation für Sicherheit und Zusammenarbeit in Europa, die als Geiseln festgehalten werden, kamen bisher in Freiheit: aus technischen Gründen, wie es von dem Milizenführer Wjatscheslaw Ponomarjow, heißt. Auch die Kanzlerin Angela Merkel, die mit dem russischen Präsidenten Wladimir Putin telephonierte. hat nichts erreicht.
2014.05.12 Heri a prorussicis separtatistis in diversis Orientalis Ucrainae regionibus plebiscita in rebus trepidis exhibita sunt. Roman Lyagin, qui in regione Donetsk collegio electorio praefuit, diurnarios undenonaginta percentas populari rei publicae Donetsk suis legibus utendum esse censuisse certiores fecit; decem percentas eam rogationem repudiavisse, septem quinque percentas civium electiones participavisse. In regione Luhansk etiam plures autonomiae favisse dicuntur. Regimen Cioviense electiones mimum criminalem nominat. Occidentales potestates ista plebiscita irrita fuisse dicunt neque approbant. 2014.05.12Gestern wurden in verschiedenen Gebieten der Ostukraine von prorussischen Separatisten die Volksabstimmungen unter misslichen Umständen durchgeführt. Roman Lyagin, der im Gebiet von Donetz für die Wahlkommission leitete, teilte den Journalisten mit, 89% hätten für die Unabhängigkeit der Volksdemokratie Donetz gestimmt; 10 % hätten diesen Antrag abgelehnt; die Wahlbeteiligung habe 75% betragen. Im Gebiet von Luhansk haben sich angeblich noch mehr für die Autonomie ausgesprochen. Die Regierung in Kiew nennt die Wahlen eine kriminelle Farce. Die Westmächte behaupten, die Volksabstimmungen seien ungültig gewesen und erkennen sie nicht an.
2014.05.25 Ex Iovis die (22.05.2014) electiones parlamentariae Europaeae Unionis exhibentur. Eligendi sunt septingenti quinquaginta unus legati, qui Argentorati parlamentum constituunt. Britannia, Nederlandia, Hibernia Septentrionalis, Czechia, Lettonia, Malta Slovacia antiverunt, sed effectus adhuc silentio tegebantur. Hodierno die Dominico reliquae una et viginti civitates participantes sequuntur. Hodie vesperi eventus renuntiabitur. Etiam in Ucraina hodie electiones praesidentiales indictae et praeparatae sunt. Quod regimen Cioviense, ut electiones in omnibus Ucrainae partibus expedite transigantur, dat operam, prorussici autem separatistae in Orienti Ucraina easdem prohibere conaturi sunt, res in summo discrimine est. 2014.05.25Seit Donnerstag (22.05.2014) finden die Parlamentswahlen der Europäischen Union statt. Zu wählen sind 751 Abgeordnete, die in Straßburg das neue Parlament bilden. Britannien, Niederlande, Nordirland, Tschechei, Lettland, Malta und Slowakei sind vorausgeeilt, aber die Ergebnisse wurden bis jetzt geheim gehalten. Am heutigen Sonntag folgen die restlichen 21 Mitgliedsstaaten. Heute Abend wird der Ausgang bekannt gemacht. Auch in der Ukraine ist für heute die Wahl eines Präsidenten angesetzt und vorbereitet. Weil die Regierung in Kiew bestrebt ist, die Wahl in der Gesamtukraine störungsfrei abzuhalten, die prorussischen Separatisten sie aber in der Ostukraine zu verhindern suchen, ist die Situation äußerst gespannt.
2014.06.01 Die, quo anno ante multi cives Constantinopoli in viridario Gezi nominato primum contra exaedificationem, deinde contra regimen prostetati erant, custodes publici novas protestationes magno apparatu reprimere conabantur. Viginti quinque milia custodum iaculatris aquaticis et lacrimogeno gazo sublevati plateam Taksim circumcludebant. Etiam statio subterranea Taksim clausa erat. Naves Bosporum traicientes non vehebantur. Praesidens Erdogan iam antea iuvenes monuerat, ne participarent. Tredecim homines in vincula conditi esse dicuntur. 2014.06.01Am Jahrestag der sogenannten Gezi-Demonstrationen in Konstantinopel, die sich zunächst gegen die Bebauung, dann gegen die Regierung gerichtet hatten, versuchte die Polizei mit großem Aufwand neue Demonstrationen zu unterbinden. 25000 Polizisten sperrten, durch Wasserwerfer und Tränengas unterstützt, den Taksim-Platz ab. Auch die U-Bahn-Station Taksim war geschlossen. Die Fähren über den Bosporus verkehrten nicht. Praesident Erdogan hatte schon zuvor die jungen Leute davor gewarnt mitzumachen. Dreizehn Personen sollen verhaftet worden sein.
2014.06.13 Quoniam Sunnitici terroristae, qui organizationis ISIS sunt, nunc rapide Bagdato appropinquant et regimen Bagdatense in diem magis cura et tutela securitatis caret, Barack Obama regimini auxilium promisit. Quamquam se nullam optionem exempturum esse dicit, tamen eum nullas copias pedestres submissurum certum est. Sed an aeroplana automatica adhibeantur, incertum est. Obama Islamistas neque in Syria neque in Iraqia firmiter adhaerescere patiendum esse dicit. Sergius Lavrov, Russicus administer ab rebus externis, rerum progressu expeditionem Americanam inde ab anno 2003° inceptam ex toto ad scopulos allisam esse demonstrari contendit. 2014.06.13Da sich nun die sunnitischen Terroristen, die der Organisation ISIS angehören, Bagdad in rasantem Tempo nähern, und die Regierung in Bagdat täglich mehr die Kontrolle über die Sicherheit verliert, hat Barack Obama der Regierung Hilfe zugesichert. Obwohl er angeblich keine Option ausschließe, ist sicher, dass er keine Bodentruppen schicken wird. Vielleicht werden Drohnen eingesetzt. Obama versichert, es sei nicht hinzunehmen, dass sich die Islamisten entweder in Syrien oder im Irak dauerhaft festsetzen. Der russische Außenminister Sergej Lawrow sieht die Entwicklung der Verhältnisse als Beweis, dass das amerikanische Eingreifen seit 2003 vollig gescheitert sei.
2014.06.15 Hassan Rouhani, Iraniae praesidens, suam terram ad regimen Bagdatense etiam militari auxilio sublevandum paratam esse dixit; sed Iraniam copias iam submisisse negat. Utrique, et Iraniani et, qui Bagdati regunt, shiiticam fidem persequentes a militantibus, qui Bagdatum petere et praepotentem sunniticam civitatem instituere temptant, infideles notantur. 2014.06.15Der iranische Präsident Hassan Rouhani sagte, sein Land sei bereit, der Regierung in Bagdad auch militärisch zu helfen. Er dementiert aber, dass der Iran bereits Truppen geschickt habe. Beide, sowohl die Iraner, als auch die, die der Regierung in Bagdad unterstehen, sind schiitischen Glaubens und werden deswegen von den Militanten, die Bagdad anzugreifen und einen sunnitischen Großstaat zu errichten versuchen, als ungläubig gebrandmarkt.
2014.06.22 Vladimirus Putin, Russicus praeses, consilium pacis faciendae, quod Ucrainicus Petro Poroshenko proposuit, altero incursu probavit. Sed ut ad effectum perduci posset, constructivo dialogo inter regimen Cioviense et prorussicos separatistas opus esse attexuit. Prima huius existimationis parte cum occidentalibus moderatoribus Putin consentire videtur et cupit, ne novae sanctiones imponantur; altera parte obices infert, quas Ciovienses solos transilire non posse scit. Haec omnia sunt verba, facta sunt copiae ad fines Ucrainicos coactae. 2014.06.22Der russische Präsident Putin hat den Friedensplan, den der Ukrainer Petro Poroschenko vorgelegt hat, im zweiten Anlauf gutgeheißen. Aber damit er verwirklicht werden könne, fügte er hinzu, sei ein konstruktiver Dialog zwischen Kiew und den prorussischen Separatisten erforderlich. Mit dem ersten Teil dieser Einschätzung scheint Putin mit den westlichen Politikern übereinzustimmen und wünscht das auch, um neue Sanktionen zu vermeiden. Mit dem zweiten Teil aber stellt er Hürden auf, von denen er weiß dass die Kiewer sie allein nicht überspringen können. Das alles sind Worte. Fakten sind die an der ukrainischen Grenze zusammengezogenen Truppen.
2014.06.24 Ioannes Kerry, secretarius statalis civitatum Unitarum, Cairo veniens Bagdatum iter perrexit et regimini Bagdatensi adauctum et efficax auxilium promisit. Praeses Nouri al Maliki pro sua parte se regimen reformaturum et Sunnitas et Carduchos iniuncturum esse promisit. Eodem tempore nuntiatur militantes organizationis ISIS maximum Iraquiae ergasterium petroleo purgando decem dies proeliatos occupavisse. Kerry viam in eam regionem Carduchorum, quae suis legibus utitur, perrexit, ut praesidi Masud Barzani et Carduchis persuadeat, ut in reformato regimine Iraquiensi partes habeant. 2014.06.24John Kerry, der Außenminister der Vereinigten Staaten ist von Kairo nach Bagdat weitergereist und hat der Regierung in Bagdad intensive und nachhaltige Hilfe zugesichert. Nouri al Maliki hat im Gegenzug versprochen die Regierung neu zu formieren und Sunniten und Kurden einzubeziehen. Gleichzeitig wird gemeldet, dass die ISIS-Kämpfer die wichtigsteÖlraffinerie im Irak nach zehntägigen Kämpfen eingenommen haben. Kerry reiste in die autonomen Kurdengebiete weiter, um Präsident Masud Barzani und die Kurden zu überreden, sich an der neu formierten irakischen Regierung zu beteiligen.
2014.06.26 Ioannes Kerry, Americanus secretarius statalis, die Martis cum Carduchorum praeside Masud Barzani colloquens Iracicum praesidem Nouri al Maliki paratum esse ad regimen Bagdatense ita reformandum, ut omnes diffugientes nationis sectas in unum coalescerent, protulerat. Quem Nouri al Maliki nunc redarguit dicens tale regimen coalitum eversionem esse et constitutionis et electionum et democrtiae; se ad id non esse paratum. Quod etiam Carduchi, qui non modo rebelles organizationis ISIS proficienter a sua regione defenderunt, sed eam etiam amplificaverunt, ad propriam civitatem annituntur, veri simile esse videtur Iraquiam in tres sui iuris partes, et Siiticam et Sunniticam et Curdicam, divisum iri. 2014.06.26Der amerikanische Außenminister John Kerry hatte noch am Dienstag, als er sich mit dem Kurdenpräsidenten Masud Barzani austauschte, betont, der irakische Präsident Nouri al Maliki sei bereit, die Regierung in Bagdad so umzuformen, dass alle divergierenden Volksgruppen vertreten wären. Ihn strafte Nouri al Maliki jetzt Lügen, als er sagte, eine solche Einheitsregierung sei ein Putsch gegen die Verfassung, die Wahlen und die Demokratie; er sei nicht dzu bereit. Weil auch die Kurden, die nicht nur die Rebellen der ISIS erfolgreich von ihrem Gebiet abgewehrt, sondern es sogar erweitert haben, einen eigenen Staat anstreben, scheint es wahrscheinlich zu sein, dass der Irak in drei eigenständige Teile, einen schiitischen, einen sunnitischen und einen kurdischen zerfällt.
2014.07.02 Alexander Vucic, Serbicus administer primarius Berolini in disputatione a societate externae politiae amplectendae Germanica habita Serbiam, ut quam celerrime cum Unione Europaea unissime coeat, anniti protulit: "Hoc, quamvis sit difficile, assequi nobis certum et deliberatum est. Aliam politiam non habemus." Suum regimen ad postulata ab Unione imposita perficienda et reformationes ambitiosas persequendas esse paratum. 2014.07.02Der serbische Ministerpräsident Aleksaner Vucic äußerte in Berlin vor der Deutschen Gesellschaft für Auswärtige Politik (DGAP), Serbien strebe möglichst schnell die volle Mitgliedschaft in der Europäischen Union an: "Dieses Ziel zu erreichen, sind wir, wie schwierig es auch sein mag, fest entschlossen. Eine andere Politik haben wir nicht." Seine Regierung sei bereit, die Auflagen der Union durchzusetzen und ehrgeizige Reformen durchzuführen.
2014.07.12 In Iraquia septentrionali Carduchi duos alios campos olearios suae dicionis fecerunt. Bagdatum Peshmergam, militiam Carduchorum, operarios de ambobus campis fugavisse annuntiat. Alii aliud dicunt. Cum regimen praesidis Maliki Carduchos iniquissime atque contra leges agere eo tempore reprehenderit, quo eis unitas integritasque Iraquiae ab Sunniticis terroristis defendenda esset, quinque Carduchici administri se ministrorum consilium boykottizaturos esse minabantur. Periculum, ne Iraquia fatiscat, augetur. 2014.07.12Im Nordirak haben die Kurden zwei weitere Ölfelder unter ihre Kontrolle gebracht. Bagdat meldet, die Peschmerga, das Heer der Kurden habe die Beschäftigten von den Feldern vertrieben. Andere sagen etwas anderes. Weil die Regierung des Päsidenten Maliki den Vorwurf erhoben hat, die Kurden würden höchst unverantwortlich und verfassungswidrig in einer Zeit handeln, in der sie die Einheit und Integrität des Irak vor den sunnitischen Terroristen verteidigen müssten, haben die fünf kurdischen Minister gedroht das Kabinett zu boykottieren. Die Gefahr, dass der Irakj zerfällt, wächst.
2014.07.18 Aeroplanum epibaticum consociationis aeriae Malaesiensis, quod cum ducentis octoginta tribus epibatis et quindecim comitibus aeriis Amstelodamo Kualam Lumpur evolaverat, in Ucraina Orientali prope Donetsk de caelo cecidit. Quod in hac regione pugnatur, adhuc incertum est, utrum aeroplanum adversa fortuna usum an displodente missili decussum sit. Regimen et rebelles se invicem accusant. Etiam Russi suspicionem habent. Capsella volatui describeno reperta atque Moscoviam delata esse dicitur. Nullus ex convectoribus calamitatem exsuperavit. 2014.07.18Ein Passagierflugzeug der Malaysischen Fluggesellschaft, das mit 283 Passagieren und 15 Besatzungsmitgliedern von Amsterdam in Richtung Kuala Lumpur gestartet war, ist in der Ostukraine in der Nähe von Donezk abgestürzt. Weil in dieser Gegend gekämpft wird, ist bisher unklar, ob das Flugzeug durch ein Unglück oder durch Raketenbeschuss abstürzte. Die Regierung und die Aufständischen beschuldigen sich gegenseitig. Auch Russland steht in Verdacht. Ein Flugschreiber soll gefunden und nach Moskau gebracht worden sein. Kein Passagier hat den Unfall überlebt.
2014.07.25 Coalitione politica in Ucraina adhuc gubernante fracta regimen munere se abdicavit. Antea factio Udar, quae Vitalii Klitschko est, et factio nationalistarum Swoboda factioni Batkiwschtschinae renitentes (cuius Iulia Timoshenko et Arseni Jazenjuk sunt) foedus gubernale renuntiaverant. Arseni Jazenjuk, adhuc administer primus, de dramaticis consequentiis abdicationis praemonet. Praeses Petro Poroshenko, cum electiones parlamentariae maturius exhiberi possint, abdicationem comprobat. 2014.07.25Nach dem Bruch der bisherigen Regierungskoalition in der Ukraine ist die Regierung zurückgetreten. Vorher hatten die Fraktion Udar, die Vitali Klitschko zugehört, und die Swoboda, die Fraktion der Nationalisten, im Widerstreit zu der Batkiwschtschina-Fraktion, (der Julia Timoschenko und Arseni Jazenjuk angehören) das Regierungsbündnis aufgekündigt. Der bisherige Premierminister Arseni Jazenjuk warnt vor dramatischen Konsequenzen des Rücktritts. Präsient Petro Poroschenko begrüßt den Rücktritt, weil die Parlamentswahlen vorgezogen werden können.
2014.07.27 Primus post mortem Hugonis Chavez congressus Partium Socialisticarum Unitarum Venetiolae (PSUV) initium cepit. Quod oppositio politica crisin oeconomicam, quae praeteritis mensibus manifestationes regimini infestas excitavit, parti socialisticae crimini dat, regimen manifestationes partem coniurationis a dextra factae esse dicit. Iam antea Nicolas Maduro: "Neofascales", inquit, "ubique terrarum rerum potiri conantur, in Venetiola, Ucraina, Syria, Libya, Palaestina. " Quae rerum prudentia, quae politica intellegentia! 2014.07.27Der erste Kongress der Vereinigten Sozialistischen Partei Venezuelas (PSUV) nach dem Tod von Hugo Chavez hat begonnen. Wenn die Opposition die Wirtschaftskrise, die in den vergangenen Monaten regierungsfeindliche Demonstrationen hervorgerufen hat, den Sozialisten anlastet, so behauptet die Regierung, die Demonstrationen seien Teil einer rechten Verschwörung. Schon vorher äußerte Nicolas Maduro, die Neofaschisten versuchten überall die Macht an sich zu reißen, in Venezuela, der Ukraine, Syrien, Libyen, Palaestina. Welch ein Sachverstand, welche politische Einsicht!
2014.08.09 Post primum ictum aerium die Veneris consummato Americani Sunniticis militantibus prope Carduchicam urbem Erbil insuper duos ictus dederunt. Americani conflictus militares non ante componi posse sibi persuaserunt, quam novum et actuosum regimen Bagdati formatum nomine cunctorum Iraquianorum res gerit. Et Carduchi milites et fugitivi Yazidi se Americana interventione levatos esse gratis animis confitentur. Unitae Nationes omnes participes, ut in Iraquia pro viribus auxiliarentur, hortatae erant. 2014.08.09Nach dem ersten, am Freitag ausgeführten Luftschlag haben die Amerikaner in der Nähe der kurdischen Stadt Erbil zwei weitere Schläge gegen die sunnitischen Kämpfer ausgeführt. Die Amerikaner sind überzeugt, dass sich der militärische Konflikt erst beilegen lässt, wenn in Bagdat eine neue, handlungsfähige Regierung gebildet wurde, die für alle Irakis handelt. Sowohl das kursische Militär als auch die Jasidischen Flüchtlinge geben dankbar die Erleichterung durch die amerikanische Intervention zu. Die UN hatten alle Mitglieder aufgefordert, im Irak nach Kräften zu helfen.
2014.08.15 Nouri al-Maliki petitionem et spem tertiae vicis ministerii primarii remisisse et suo eiusdem factionis collegae Haidar al-Abadi, a quo praeses Fuad Massum, ut regimen novum formaret, petiverat, viam aperuisse hodie mane nuntiatum est. Maliki, qui shiiticae Dawa factionis est, non omnes civitatis globos dissentientes et motus divergentes post se congregare potuerat, ut ei crebro culpa virium Sunniticorum extremistarum auctarum et Iraquiae dissociationis assignetur. 2014.08.15Nouri al-Maliki hat angeblich suf seinen Anspruch und seine Hoffnung auf eine dritte Amtsperiode als Prmierminister verzichtet und den Weg für seinen Parteifreund Haidar al-Abadi, den Präsident Fuad Massum mit der Regierungsbildung beauftragt hatte, freigemacht. Maliki, der der schiitischen Dawa-Partei angehört hatte nicht alle zerstrittenen Gruppierungen und divergierenden Strömungen hinter sich scharen können, so dass ihm vielfach die Schuld am Machtzuwachs der sunnitischen Extremisten und am Zerfall des Irak angelastet wird.
2014.08.23 Russicus ordo vehiculorum adiumentis, ut dicitur, oneratorum, quie aliquot dies in interfinio retentus erat, heri sine permissione Ucrainici regiminis in Ucrainam invectus est. Etiam Crux Rubra sibi securitates, ut ordinem comitaretur, necessariam non praestitas fuisse. Istum casum regimen Ucrainicum infestam invasionem denotat, quam, ne quid provocet, sibi non defendam esse putet, civitates Europaeae et Unitae civitates eandem violationem integritatis Ucrainicae per causam humanitariam factam declarant. Ban Ki-moon simultates progrendientes autumat. Russi ipsi se patientiam diutius temptatam abrupisse neque iam diutius opperiri potuisse dicunt. 2014.08.23Der russische angeblich mit Hilfsgütern beladene Konvo, der einige Tage im Niemandsland festlag, ist gestern ohne Erlaubnis der ukrainischen Regierung in die Ukraine hineingefahren. Auch das Rote Kreuz sagt, ihm seien die für die Begleitung des Konvois erforderlichen Sicherheitsgarantien nicht gegeben worden. Diesen Vorfall brandmarkt die ukrainische Regierung als feindliche Invasion, die sie, wie sie glaube, um nicht zu provozieren, nicht abwehren dürfe. Die europäischen Länder und die Vereinigten Staaten bezeichnen ihn als Verletzung der ukrainischen Integrität unter dem Vorwand der Humanität. Ban Ki-moon spricht von einer Eskalation der Spannungen. Die Russen selbst sagen, ihnen sei der überstrapazierte Geduldsfaden gerissen; sie hätten nicht mehr länger warten können.
2014.08.30 Et res et verba exacerbescunt: Vladimirus Putin copias Ucrainicas cum prorussicis rebellibus pugnantes cum Germaniae fascigerae copiis bello secundo mundano cum Russis pugnantibus comparat. Regimen Cioviense arma a Natone postulat et rogationem, ut Ucraina in Natonem recipiatur, ferre cogitat. Politici Berolinenses, quae Russi in Ucraina Orientali agunt, interventionem vel invasionem nominant, Radoslav Sikorski, Polonicus administer ab rebus exteris, bellum dicit: "Si quid belli speciem habet, si quid belli sclopum sonat, si homines occiduntur sicut in bello, tum est re vera bellum." 2014.08.30Sowohl die Dinge als auch die Worte verschärfen sich: Wladimir Putin vergleicht die ukrainischen Truppen, die gegen die prorussischen Rebellen kämpfen, mit der Wehrmacht des faschistischen Deutschlands, die im 2. Weltkrieg gegen Russland kämpfte. Die Regierung in Kiew fordert von der Nato Waffen und denkt daran, die Aufnahme der Ukraine in die Nato zu beantragen. Die Politiker in Berlin bezeichnen das Vorgehen der Russen in der Ostukraine als Intervention oder Invasion. Der polnische Außenminister Radoslaw Sikorski nennt es Krieg: "Wenn es aussieht wie Krieg, wenn es sich anhört wie Krieg, wenn es Tote gibt wie im Krieg, dann ist es wirklich Krieg."
2014.09.01 In Saxonia novum concilium foederale electum est. Vicit Christiana Democratica Unio (CDU - 39,4%), cui verum ad regimen formandum socius foederatus quaerendus est. Secundum locum obtinuit Pars Sinistra (Die Linke - 18,9%), tertium Socialistae Democratici (SPD - 12,4%). Concilio decedit Factio Democratica Liberalis (FDP - 3,8%), accedit Optiva Germaniae Factio (AfD - 9,7%). Minor civium numerus quam umquam antea electiones participavit. 2014.09.01In Sachsen wurde ein neuer Landtag gewählt. Die Christdemokratische Union war siegreich (CDU - 39,4%), benötigt allerdings zur Regierungsbildung einen Koalitionspartner. Den zweiten Platz erzreichte Die LInke (18,9%), den dritten die Sozialdemokraten (SPD - 12,4%). Aus dem Landtag scheiden die Freien Demokraten aus (FDP - 3,8%), hinein kommt die Alternative für Deutschland (AfD - 9,7%). Die Wahlbeteiligung war schwächer als je zuvor.
2014.09.09 Iraquiae praeses Fuad Masum d. 12° m. Aug. Haider al-Abadi mandatum novi regiminis conformandi, in quo omnes politicae et religiosae rationes consociarentur, dederat. Quod regimen nunc iurandum ad parlamentum apposuit. Praefectus regiminis, Al-Abadi, ipse Shiita est. Eius vicarii sunt Carduchus Hoschijar Sebari et Sunnita Saleh Mutlak. John Kerry qua re milliarium positum esse dixit. Praecipua munera novi regiminis esse et tromocraticum Islamicum Statum (IS) summovere et securitati fugitivorum providere, al-Abadi dixit. Praeterea exercitum reorganizandum esse et modus inveniendus, quo cum Carduchis politice cooperetur. 2014.09.09Der irakische Präsident Fuad Masum hatte am 12. Aug. Haider al-Abadi das Mandat erteilt, eine neue Regierung zu bilden, in der alle politischen und religiösen Richtungen zusammengefasst würden. Diese Regierung hat jetzt vor dem Parlament seinen Eid abgelegt. Der Regierungschef selbst, Al-Abadi, ist Schiit, seine Stellvertreter sind der Kurde Hoschijar Sebari und der Sunnit Saleh Mutlak. John Kerry meinte, damit sei ein Meilenstein gesetzt worden. Hauptaufgabe der neuen Regierung sei es, sagte al-Abadi, den terroristischen Islamischen Staat (IS) zurückzudrängen und für die Sicherheit der Flüchtlinge zu sorgen. Außerdem müsse das Heer neu organisiert und ein Modus gefunden werden, wie man mit den Kurden politisch zusammenarbeite.
2014.09.19 Regimen civitatis Sierrae Leoninae homines civiles per tres dies domicilia relinquere vetuit. Per hanc triduanam praeclusionem viarum viginti milia operatorum sanitariorum ostiatim domos adeuntes inhabitantes de febri instruent et infectos requirent. 2014.09.19Die Regierung von Sierra Leone hat seine Bürger aufgefordert, drei Tage lang ihre Wohnungen nicht zu verlassen. Während dieser dreitägigen Ausgangssperre werden 20.000 Gesundheitsarbeiter von Haus zu Haus gehen, die Bewohner über das Fieber unterrichten und nach Kranken suchen.
2014.09.20 Conventu usuali Minscii habito Ucrainae regimen et prorussici rebelles ad memorandum consenserunt, quo controversiae de Orientali Ucrainae componerentur: apprime, ut zona repulsoria triginta chiliometrorum institueretur, ne aeroplana pugnatoria regiones quasdam transvolarent, ut peregrini milites se reciperent, convenit. 2014.09.20In einer Sitzung der Kontaktgruppe in Minsk haben sich die Ukrainische Regierung und die prorussischen Rebellen auf ein Memorandum zur Beilegung der Streitigkeiten in der Ostukraine verständigt: Insbesondere dass eine Pufferzone von 30 km eingerichtet wird, dass Kampfflugzeuge bestimmte Gebiete nicht überfliegen, dass fremde Soldaten abziehen.
2014.09.22 Caburae inter duos competitores, qui adhuc de suffragiorum victoria certaverant, convenit, ut regimen commune conderent: ut pristinus administer ab rebus nummariis, Ashraf Ghani, praeses factus Hamid Karsai succederet, Abdullah Abdullah autem ut novicio munere fungens regimini praeesset. Quo contractu primum in Afganistania rerum transitus democatico modo effectus est. Homines Afganiae peritae regimen non diu duraturum esse arbitrantur. 2014.09.22In Kabul einigten sich die beiden Bewerber, die bisher über den Wahlsieg gestritten hatten, darauf, eine gemeinschaftliche Regierung zu bilden: der frühere Finanzminister Ashraf Ghani soll als Präsident Hamid Karsai nacfolgen. Abdullah Abdullah aber soll in einem neu geschaffenen Amt die Regierung führen. Durch diesen Deal gab es in Afghanistan zum ersten Mal einen demokratischen Machtwechsel. Kenner von Afghanistan, glauben, dass die Regierung nicht lange halten wird.
2014.09.22 Jamal Benomar, legatus Unitarum Nationum pro Iemenia extraordinarius, pactum fundamentale inter Huthi-rebelles et regimen ad nationalem societatem et stabilitatem restituendam ac conservandam factum esse pronuntiavit. Mohammed Basindva, qui adhuc minister a rebus exteris fuit, munere, quod rebelles postulaverant, decessit. 2014.09.22Jamal Benomar, der Sondergesandte der Vereinten Nationen für den Jemen, verkündete, dass ein grundlegendes Abkommen zwischen den Huthi-Rebellen und der Regierung getroffen wurde, um die nationale Partnerschaft und Stabilität wieder herzustellen und zu erhalten. Der bisherige Außenminister Mohammed Basindwa ist entsprechend einer Forderung der Rebellen zurückgetreten.
2014.09.28 Hispanico regimine invito Arturus Mas, Catalanicus praeses regionalis, e Scotis exemlum capiens decretum obsignavit, quo 9. Nov. (a.d. V. Id.Nov.) dies ad plebiscitum de independentia ab Hispania habendum dicatur: Cataloniam velle contionari, audiri, suffragari dixit; populares suam voluntatem suffragationibus significare neque popularium esse suffragiis obsistere. Regimen Madritense se ad curiam constituionalem provocaturum esse dixit: nulli singulari regioni suo iure voluntatem populi Hispanici neglegere licere. 2014.09.28Gegen den Willen der spanischen Regierung hat der katalanische Regionalpräsident Artur Mas nach schottischem Vorbild ein Dekret unterzeichnet, in dem der 9. Nov. als Termin für eine Volksbefragung zur Unabhängigkeit von Spanien festgelegt wird. Katalonien wolle sich äußern, gehört werden und abstimmen, sagte er. Demokraten bekundeten ihren Willen in einer Abstimmung und Demokraten dürften sich dem nicht widersetzen. Die Regierung in Madrid erklärte, sie werde das Verfassungsgericht anrufen. Keine einzelne Region dürfe sich von sich aus über den Willen des spanischen Volkes hinwegsetzen.
2014.10.12 Dialogus Petropolitanus, forum anno MMI a Gerhardo Schroeder et Vladimiro Putin fundatum, ut et Russorum et Germanorum repraesentantes scaenae publicae libere colloquantur et disceptent, hoc anno angustius se habet: Aliquot societates, inter quas Fundatio Henrici Böll et Amnestia internationalis et Pax viridis, se Octobri exeunte Sotzii non participaturas esse annuntiaverunt afferentes, se nolle in frontibus Potemkiniis aedificandis adiutare. Quarum retractationem reprehendit Lotharius de Maizière, qui collegio moderatorum praesidet: Qui nunc non interesset, detrectatorem esse colloquendi. Regimen Berolinense, si dies dialogi differri possent, conantes non successerunt, quod Russi, si tempus constitutum desereretur, se dialogos omnino finituros esse minabantur. Berolini vox necessitatis impositae circumfertur. 2014.10.12Der Petersburger Dialog, ein Forum, das 2001 von Gerhard Schröder und Wladimir Putin gegründet worden war, damit russische und deutsche Repräsentanten des öffentlichen Lebens frei miteinander reden und diskutieren, steckt dieses Jahr in der Klemme: Einige Vereinigungen, darunter die Heinrich-Böll-Stiftung, Amnesty International und Greenpeace hatten ihre Teilnahme für Ende Oktober in Sotschi abgesagt. Als Grund führten sie an, sie wollten nicht bei der Errichtung Potemkinscher Fassaden mithelfen. Lothar de Maizière, der dem Lenkungsauschuss vorsitzt, kritisierte ihre Weigerung: Wer jetzt nicht teilnehme, sei ein Gesprächsverweigerer. Die Berliner Regierung probierte, den vereinabrten Termin des Dialoges zu verschieben, hatte aber keinen Erfolg, weil die Russen drohten, den Dialog ganz einzustellen, wenn der Termin nicht eingehalten werde. In Berlin macht das Wort "Erpressung" die Runde.
2014.10.14 Specula tenuis heri ad Kobane pertinens obiecta in auras dissoluta est: Primum hodie Carduchicos defensores militantes Islamici Status non repressisse, sed gihadistas interim in mediam urbem progressos dimidium urbis tenere nuntiatur. Syriacus ordo iurum humanorum observatorius tres bombas autoraedarias heri in urbe Kobane ab insidiatoribus suicidalibus Islamici Status diruptas esse indicat. Deinde regimen Turcicum annuntiat se Americanis nondum permisisse, ut aeriis stationibus uterentur, quod Susan Rice autumaverat, sed colloquia continuari. 2014.10.14Der spärliche Hoffnungsschimmer, der sich gestern für Kobane zeigte, hat sich in Luft aufgelöst: Zunächst heißt es heute, dass die kurdischen Verteidiger die Kämpfer des IS nicht zurückgedrängt haben, sondern die Dschidadisten inzwischen in das Stadtzentrum vorgerückt seien und die Hälfte der Stadt unter Kontrolle hätten. Die syrische Beobachtungsstelle für Menschenrechte weiß zu berichten, dass gestern in Kobane drei Autobomben von Selbstmordattentätern der IS zur Explosion gebracht worden seien. Weiterhin meldet die türkische Regierung, dass den Amerikanern noch nicht erlaubt worden sei, Luftwaffenstützpunkte zu nutzen, was Susan Rice behauptet hatte, sondern dass die Verhandlungen weitergingen.
2014.10.19 Regimen Nigerianum et tromocratica caterva Boko Haram Veneris die indutias fecisse dicuntur. Qua re ducentas undeviginti puellas ante sex menses vi abductas dimissum iri nova spes concipitur. Captivae Idriss Deby, praesidi Tzadiae, qui pro virili parte etiam, ut pactio fieret, adiuverat, traditum iri putantur. Numquid et quid regimen vicissim daturum sit, adhuc non est notum. Gihadistae postulaverant, ut tromocraticae asseclae e custodia emitterentur. Hoc anno Boko Haram iam duo milia circiter hominum interfecisse dicuntur. 2014.10.19Die nigerianische Regierung und die Terroristengruppe Boko Haram sollen am Freitag eine Waffenruhe vereinbart haben. Daher kommt neue Hoffnung auf, dass die 219 Mädchen, die vor sechs Monaten entführt worden waren, freikommen.Man glaubt, dass die Gefangenen Idriss Deby, dem Präsidenten des Tschad übergeben werden, der auch am Zustandekommen des Abkommens tatkräftig mitgewirkt hatte. Ob die Regierung eine Gegenleistung, und welche, sie erbringen wird, ist bisher nicht bekannt. Die Dschihadisten hatten verlangt, dass terroristischer Anhang aus der Haft entlassen würde.
2014.10.25 Hesterno die Veneris in paeninsula Sinaitica gravi impetu tromocratico triginta et unus milites Aegyptiorum minimum perierunt. Regimen trimestres condiciones extrordinarias ad septentriones et centrales partes paeninsulae pertinentes constituit. Aegypticus praeses, Abdul Fattah al-Sisi, vias noctu praeclusum iri et Rafah terminum, quo in Laciniam Gazeticam transitur, interclusum iri denuntiavit. Magnas partes paeninsulae, postquam potestas praesidis Hosni Mubarak anno MIMXI infracta est, effrenatas ac dissolutas et post ruinam praesidis Mohammed Morsi proximo anno praeterito receptaculum gregum militantium factas esse non ignotum est. 2014.10.25Am gestrigen Freitag wurden auf der Sinai-Halbinselin in einem schweren Terroranschlag mindestens 31 ägyptische Soldaten getötet. Die Regierung hat über nördliche und zentrale Gebiete einen dreimonatigen Ausnahmezustand verhängt. Der ägyptische Präsident Abdul Fattah al-Sisi hat eine nächtliche Ausgangssperre und die Schließung von Rafah, des Grenzübergnags zum Gazastreifen, angekündigt. Dass große Teile der Halbinsel, nachdem Präsident Hosni Mubarak im Jahr 2011 entmachtet worden war, weitgehend gesetzlos geworden sind und nach der Absetzung von Präsident Mohammed Morsi zum Rückzugsgebiet militanter Gruppen geworden sind, ist nicht unbekannt.
2014.10.29 Centum quinquaginta duo Carduchicae peshmergae milites ex septentrioni Iraquia in Turciam profecti sunt. Partim (septuaginta duo numero) aeroplano ex capite Irbil avolantes iam in Turciam advenerunt, unde fines in Syriam transeuntes defensoribus urbis Kobane auxiliari in animo habent. Ab campo aeroportuensi Sanliurfa autoraedis longis Turcis comitantibus ad transitum terminalem Mursitpinar sunt vecti. Altera manus (octoginta) autoraedis onerariis atque armis impedita tardius per terram Turcicam ingreditur. Quod Turcicum regimen permisit, cum Turcicos Carduchos ex Turcia in Syriam proficisci vetuisset. Turcia se coalitionem internationalem participaturam esse negat, nisi consilio latius patenti etiam in Syriacum praesidem Bashar al-Assad animadverteretur. 2014.10.29152 kurdische Peschmerga-Soldaten sind aus dem Nordirak in die Türkei aufgebrochen. Teils (zweiundsiebzig) sind sie in einem Flugzeug aus ihrer Hauptstadt Erbil abgeflogen und schon in der Türkei angekommen, von wo sie die Grenze nach Syrien überschreiten und den Verteidigern von Kobane helfen wollen. Vom Flugplatz Sanliurfa fuhren sie von den Türken begleitet in Bussen zu dem Grenzübergang Mursitpinar. Eine andere Gruppe (achtzig) kommt mit Lastkraftwagen und Waffen langsamer durch das türkische Gebiet voran. Dies hat die türkische Regierung erlaubt, obgleich sie verboten hatte, dass türkische Kurden aus der Türkei nach Syrien ziehen. Die Türkei lehnt es ab, sich an der internationalen Koalition zu beteiligen, ohne dass man nach einer umfassenderen Strategie auch gegen den syrischen Präsidenten Bashar al-Assad vorgehe.
2014.10.30 Relationes politicae inter Unitas Civitates et Israeliam efficaciter districtae esse videntur, si quidem Americanus secretarius statalis John Kerry haud ita pridem ob pacificandi conamina ab moderatoribus quibusdam Israelianis corripiebatur, nunc autem administer princeps Israelianus a moderatore quodam superioris gradus Americano maledicto ex trivio arrepto "chickenshit" notabatur, quod pro verbo conversum "merda gallinaria" est atque hominem ignavum et pavidum significat: praesidem paci non servire neque ulli rei consulere nisi suo cursui populari. Netanyahu ipse se, quod rem Israeliam defenderet, peti dixit. Nihilo minus Israelianum regimen etiam a Consilio securitatis Nationum Unitarum severe reprehensa est, quod consilium multorum novorum domiciliorum in occupatis Hierosolymis Orientalibus exstruendorum agitaret. 2014.10.30Die politischen Beziehungen zwischen den Vereinigten Staaten und Israel scheinen nachhaltig gestört zu sein, wenn jedenfalls der amerikanische Außenminister vor gar nicht langer Zeit wegen seiner Friedensbemühungen eine Abfuhr erhielt, jetzt aber der israelische Premier von einem höherrangigen amerikanischen Regierungsmitglied mit einem Schimpfwort aus der untersten Schublade als "chickenshit" beschimpft wurde, was wörtlich übersetzt "Hühnerkacke" bedeutet und einen Feigling und Angsthase meint: der Präsident setze sich nicht für den Frieden eine und kümmere sich nur um seine politische Karriere. Netanjahu selbst sagte, er werde angegriffen, weil er den israelischen Staat verteidige. Nichtsdestoweniger wurde die israelische Regierung auch vom Sicherheitsrat der Vereinten Nationen streng getadelt, weil man sich mit dem Plan trage, im besetzten Ost-Jerusalem viele neue Wohnungen zu bauen.
2014.11.27 Io.d. Walid al-Muallem, Syriacus administer a rebus externis Sotzii Russicum collegam Sergium Lavrov et praesidem Vladimirum Putin convenit. Colloquia sunt de bilateralibus relationibus imprimis de armis modernis praebendis et de pecuniis conferendis. Syros a Russis missilia antiaeria petere notum est. Russi se regimen praesidis Bashar al-Assad contra terroristas pugnans sublevare non desituros esse affirmant. Eos opinari colloquia inter Damascum et terroristas postero tempore restitui posse facile intellegitur. Americani contra, ut terroristas oppugnant, ita imperium Syrorum transferendum esse putant. 2014.11.27Der syrische Außenminister Walid al-Muallem hat in Sotschi seinen russischen Kollegen Sergeij Lawrow und Präsident Wladimir Putin aufgesucht. Die Gespräche gehen über die beiderseitigen Beziehungen, besonders über die Lieferung moderner Waffen und die Bereitstellung von Geldern. Dass die Syrer von den Russen Luftabwehrraketen wünschen, ist bekannt. Die Russen versichern, dass sie die syrische Regierung in ihrem Kampf gegen die Terroristen weiterhin unterstützen werden. Dass sie davon ausgehen, die Verhandlungen zwischen Damaskus und den Terroristen könnten wiederbelebt werden, liegt nahe. Die Amerikaner bekämpfen im Gegensatz dazu einerseits die Terroristen, glauben aber, dass ein Machtwechsel in Syrien erforderlich sei.
2014.12.07 So.d. Francogallicus praeses Franciscus Hollande a Quazachia Parisios revertens ex inopinato Moscoviae substitit et Vladimirum Putin convenit. Hollande se velle una cum Putin nuntium relaxationis declarare dixit. Etiam Putin placabilius quam diebus ante se res perbrevi ad melius versum iri sperare pronuntiavit: et Russiam et Francogalliam caedem statim finiendam esse censere. Paucis horis ante Ucrainicus praeses Poroshenko inter se et separatistas de indutiarum servandarum condicionibus convenisse in medium protulerat: ad hoc Martis die subsequente Minscii de novo foedere inter Ucrainam et rebelles et regimen Russicum et Organizationem ab Securitate et Cooperatione in Europa actum iri. Quid vero prosunt verba, nisi res sequentur? 2014.12.07Der französische Präsident Francois Hollande hat auf der Rückkehr aus Kasachstan überraschend in Moskau Halt gemacht und Wladimir Putin getroffen. Hollande sagte, er wolle zusammen mit Puntin eine Botschaft der Entspannung verkünden. Auch Putin verkündete versöhnlicher als in den Tagen zuvor, er hoffe darauf, dass sich die Umstände sehr bald zum Besseren wendeten: Beide, Russland und Frankreich seien dafür, dass das Blutbad sofort beendet werde. Wenige Stunden vorher hatte der Ukrainische Präsiden Poroschenko bekannt gemacht, er und die Separatisten hätten sich auf die Bedingungen der Einhaltung des Waffenstillstandes geeinigt. Ferner werde am kommenden Dienstag in Minsk ein neuer Vertrag zwischen der Ukraine, den Rebellen, der russischen Regierung und der OSZE verhandelt werden. Was aber nützen worte, wenn keine Taten folgen?
duo apud ripam Rheni exercitus erant: cui nomen superiori, sub C. Silio legato, inferiorem A. Caecina curabat. regimen summae rei penes Germanicum agendo Galliarum censui tum intentum. Tac.ann.1,31,2.Zwei Heere standen am Rhein, das so genannte obere unter dem Legaten Gaius Silius, das untere befehligte Aulus Caecina. Den Oberbefehl über das Ganze hatte Germanicus, der damals mit dem Zensus in Gallien beschäftigt war.
ac primo placidum aequor mille navium remis strepere aut velis inpelli: mox atro nubium globo effusa grando, simul variis undique procellis incerti fluctus prospectum adimere, regimen inpedire; milesque pavidus et casuum maris ignarus, dum turbat nautas vel intempestive iuvat, officia prudentium corrumpebat. Tac.ann.2,23,2.Anfangs rauschte die Meeresfläche ruhig unter dem Ruderschlag der tausend Schiffe, oder es blähte der Wind ihre Segel. Dann aber entlud sich Hagelgestöber aus schwarzem Gewölk, von den verschiedensten Windstößen wild bewegter Wellengang nahm die Aussicht und erschwerte das Steuern. Der ängstliche, mit Seenot unbekannte Soldat verdarb, indem er die Schiffsleute störte oder zur Unzeit unterstützte, was die Sachkundigen pflichtgemäß machten.
Magno ea fletu et mox precationibus faustis audita; ac si modum orationi posuisset, misericordia sui gloriaque animos audientium impleverat: ad vana et totiens inrisa revolutus, de reddenda re publica utque consules seu quis alius regimen susciperent, vero quoque et honesto fidem dempsit. Tac.ann.4,9,1.Unter vielem Weinen und dann mit Segenswünschen wurde dies vernommen; und hätte er es nur dabei bewenden lassen! - die Zuhörer waren voll Teilnahme an seinem Leid, und er stand in ehrwürdigstem Licht vor ihnen. So aber verlor er sich wieder in die eitlen und oft schon zum Gespött gewordenen Äußerungen: er wolle die Regierung abgeben, die Konsuln oder sonst jemand solle die Leitung übernehmen! Damit entzog er auch dem, was ernst gemeint und löblich an ihm war, den Glauben.
Superior exercitus legatum Hordeonium Flaccum spernebat, senecta ac debilitate pedum invalidum, sine constantia, sine auctoritate: ne quieto quidem milite regimen; adeo furentes infirmitate retinentis ultro accendebantur. inferioris Germaniae legiones diutius sine consulari fuere, donec missu Galbae A. Vitellius aderat, censoris Vitellii ac ter consulis filius: id satis videbatur. Tac.hist.1,9,1.Das obergermanische Heer missachtete seinen Legaten Hordeonius Flaccus, einen durch Alter und Fußgicht untüchtigen Mann, ohne Charakterfestigkeit, ohne persönliches Ansehen. Auch Soldaten in ruhigem Zustand vermochte er nicht zu beherrschen; in ihrem Grimm vollends wurden sie durch sein Unvermögen, sie zurückzuhalten, nur noch mehr gereizt. Die Legionen Untergermaniens waren längere Zeit ohne Konsulare, bis in Galbas Auftrag Aulus Vitellius eintraf, der Sohn des Zensors und dreimaligen Konsuls Vitellius. Dies schien zu genügen.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
10.02.2015 Regimen Britannicum Grexitum timet et sibi praecavet lc201502
19.02.2015 Regimen Germaniae, scriptum Graecorum, quo, ut auxilium pecuniarium sex mensibus continuetur, rogent, quod certis iudicandi et adsentiendi notis die Lunae Bruxellis praestitutis non respondeat, recusat. lc201502
24.02.2015 Graecum regimen diem ad condiciones Europaeis creditoribus proponendas praestitutam non servabit. Se hunc libellum die Martis mane missuros esse annuntiaverunt. Varoufakis istam moram precibus sociorum Europaeorum respondere commentatus est. lc201502
27.02.2015 Athenis non sunt pauci Syrizae asseclae, qui moderatoribus suae partis obiciant, neque compromissa cum Europaeis commodatoribus post electionem Bruxellis facta promissis ante electionem Athenis datis respondere et novicium regimen ad veteres rationes revertisse. Circiter quadringenti quinquaginta repugnatores hesterno Iovis die per vias Athenarum iter facientes benzinobola lapidesque iactabant et cum biocolytis manus conserebant. lc201502
03.03.2015 Novum Graecorum regimen, cui Alexis Tsipras primarius praesidet, quae ante electionem pollicitum est, ad effectum perducere incohavit: Legem tulit, quomodo maximam paupertatem mitigare et "decursum in socialem catastropham" sufflaminare vellet: pauperrimis tesseras alimentarias dispertiendas, subsidia, ut conductores mercedes solvere possent, ferenda, vim electricam ab omni sumptu vacuam suppeditandam. De nova umbella servatrici roganda parlamentarii secum dissentiunt. lc201503
06.03.2015 Novum regimen Graecum iam mense Frebruario salaria nonnullorum magistrorum non iam expendere potuerat. Alexis Tsipras primarius diem sermonis conferendi ab Ioanne-Claudio Juncker petivit, qui quidem eiusmodi colloquio ilico non vacat. lc201503
08.03.2015 Regimen Columbianum et rebellium organizatio Farc cooperari convenerunt, ut in regionibus, ubi ex anno MCMLX pugnatum est, globi displosivi a militibus et rebellibus lateribus invicem datis purgarentur. Columbia ea terra in orbe habetur, in qua maximus globorum numerus dispersus est. lc201503
10.03.2015 Ucrainae praeses Petro Poroshenko et rebelles prorussicos et regimen Cioviense gravia arma maximam partem reduxisse atque indutias Minscinas adhuc servari confirmavit. lc201503
12.03.2015 Regimen Graecum se Germanicas possessiones in Graecia sitas in publicum redacturum esse minabatur, nisi Germania damna, quae nazistae per secundum bellum mundanum Graeciae intulissent, pensionibus compensaret. lc201503
13.03.2015 Islandiae dextrorsus vergens regimen rogationem, ut Islandia in Unionem Europaeam reciperetur, oppositione politica invita ad plenum renuntiavit. Regimen sinistrorsus vergens anno MCMIX, cum naufragium fortunarum impenderet, dextra parte iam tum abnuente eiusmodi rogationem tulerat. Nunc, postquam colloquia adiuncticia iam ex anno MMXIII intermissa sunt, ministerium ab externis rebus Islandos suis rebus melius extra Unionem consulturos esse paucis absolvit. lc201503
14.03.2015 Ioannes McCain, ille Americanus politicus popularis et senator, vehementer in Germaniae sociodemocraticum administrum ab externis, Gualterium Steinmeier, invectus est, cui humilitatem adversus Vladimirum Putin obicit eumque dignum non esse, cui credatur. Quam infestationem etiam politici christianae democratiae repudiant. Iam paucis diebus ante populares Americani litteris ad regimen Iranicum datis in quorundam offensionem incurrerant. lc201503
17.03.2015 Inter VII horam antemeridianam et decimam postmeridianam Israeliani hodie comitia habentes recens regimen eligent. Beniaminus Netanyahu de victoria minime securus esse potest, cum etiam mediosinistris eius adversariis Yitzak Herzog et Tzipi Livni, qui cum Palastinensium regimine magis cooperandum esse ducunt, aliquid spei affulget. lc201503
17.03.2015 Masrour Barzani, Curdicus rerum secretarum administrator et filius Masoud Barzani, Curdicae regionis Iraquianae praesidis, fieri posse monuit, ut siitica militia Iraquis ab Iranis submissa maius periculum fieret, quam sunnitica militia Islamicus Status (IS) esset. Quod regimen Bagdatense siiticis quidem militiis pecunias solveret, auxiliaria autem Curdis debita cohiberet, querebatur. lc201503
18.03.2015 Etiam Petrus Moscovici, Europaeae Unionis commissarius ab oeconomia et monetis, qui adhuc clementissimo animo in Graecum regimen fuerat, nunc, ut Graecia ex Euronis zona exeat, fieri posse, quamvis gravis sit clades toti zonae illata, non iam infitiatur. lc201503
26.03.2015 Abdrabbuh Mansour Hadi, Iemeniae praeses, quod Houthi-rebelles Adeno urbi, ubi Hadi versatur, appropinquantes iam aeriportum internationalem, qui LX chiliometra ab Adeno urbe abest, occupaverunt et ubique in circuitu ictus ignivomi audiuntur, fuga salutem petivisse dicitur. Praesidis fautores autem eum adhc in urbe remanere dicunt. Interea Arabes Saudiani contentiones siiticorum Houthorum, qui ab Iranis adiuvantur, ne etiam Adenum lapsaret, ictibus aeriis interpellare conantur. Se legitimum Hadi praesidis regimen defensuros dixerunt. Ista ne belli similia fiant! lc201503
06.04.2015 Num Graecis ruinae aerarii impendeant, hac hebdomade clarius illucescere poterit. communicationes mediorum regimini diversa dicunt: Illae Graeciam hoc die Iovis illiquidam fore regimen obnuntiavisse proferunt, qualia se dixisse regimen denegat. Administer Varoufakis, ut hesterno die Solis cum Christina Lagarde, quae Aerario Monetario Internationali (IWF) praesidet, deliberaret, Vasingtoniam se contulerat. In calce huius sermonis Varoufakis Graeciam, ut omnia debita omnibus creditoribus renumeraret, ad infinitum intenturam, promisisse dicitur. lc201504
18.04.2015 Ut bellum in Iemenia gestum ad finem adduceretur, Irania Nationibus Unitis consilium, quo quattuor postulationes afferuntur, ad deliberandum proposuit: I. armistitium in vestigio esse perficiendum et omnes actiones e terris externis susceptas finiendas, II. auxilia humanitaria haud cunctanter esse ferenda, III. ad colloquia politica esse revertendum, IV. regimen nationalis unitatis esse formandum. lc201504
06.05.2015 In Britannia ultimus dies ante generales electiones adest. Artifices demoscopici nullam ex tribus partibus tot suffragia accepturam esse, ut sola novum regimen formare possit, augurantur: neque primarius David Cameron, qui plebiscitum, num Britannia in Europaea Unione permaneat, er cunctis civibus futura meliora promittit, neque Eduardus Miliband, delegatus Factionis Laboris, qui, ut operarii primas agant, evincere vult, neque liberalis Nicolaus Clegg, qui stabilitatem ac decentiam primo loco ponit. lc201505In Britannien ist heute der letzte Tag vor den Wahlen. Die Demoskopen sagen voraus, dass keine der drei Parteien so viele Stimmen bekommt, dass sie allein die Regierung bilden kann: weder der Premier David Cameron, der eine Volksbefragung, ob Britannien in der EU bleiben soll, und allgemein eine bessere Zukunft verspricht, noch der Labour-Abgeordnete Ed Miliband, der durchsetzen will, dass die Arbeiter die Hauptrolle spielen, noch der Liberale Nick Clegg, der Stabilität und Schicklichkeit an die erste Stelle rückt.
07.05.2015 Graecum regimen moderatores Europaearum institutionum – quae nunc appellantur – repugnantia signa dare asserit. Quod tres commodatorum organisationes repellunt: et Aerarium Monetarium Internationale (IWF) et Commissio Europaeae Unionis, et Argentaria Europaea Centralis se idem velle atque idem nolle affirmant. Quod autem iure dubitari potest, praesertim cum Christina Lagarde paucis ante diebus Europaeos, ut Graecis aes alienum resecarent, compulisse perhiberetur. lc201505Die griechische Regierung behauptet, die Lenker der Europäischen Institutionen – wie sie jetzt heißen – gäben widersprüchliche Signale von sich. Dies weisen die drei Organisationen der Geldgeber zurück: Sowohl der Internationale Währungsfond (IWF) als auch die Europäische Kommission und die Europäische Zentralbank versichern, dass sie an einem Strang ziehen. Dies kann aber zu Recht bezweifelt werden, zumal es vor einigen Tagen hieß, Christina Lagarde habe die Europäer zu einem Schuldenschnitt für Griechenland gedrängt.
08.05.2015 Adel al-Dschubeir, Saudianorum administer a rebus externis, postquam Americanum collegam, Ioannem Kerry convenit, Houthis in Iemenia armistitium quinque dierum ad eos, qui alieno auxilio indigeant, adiuvandos commendat. Insimul autem suum regimen copias pedestres in Iemeniam missurum esse non negavit, si sibi in rem esse videretur. Kerry Houthis, ut id propopositum acciperent, suasit. lc201505Der saudische Außenminister Adel al-Dschubeir, bietet, nachdem er seinen amerikanischen Kollegen John Kerry getroffen hat, den Houthis eine fünftägige Waffenruhe an, um diejenenigen, die auf fremde Hilfe angewiesen sind, zu unterstützen. Gleichzeitig schloss er nicht aus, dass seine Regierung auch Bodentruppen in den Jemen schicken werde, wenn es ihr sachdienlich erscheine. Kerry riet den Houthis, dieses Angebot anzunehmen.
09.05.2015 In Britannia David Cameron ex inopinato plurimis suffragiis electiones generales vicit neque debet coalitionem politicam inire, sed solus novum regimen formare potest. Aemuli devicti, Eduardus Miliband, Nicolaus Clegg , Nigel Farage, omnes partium munera deposuerunt. Suis muneribus, credo, non recedent artifices demoscopici, qui omnium hebetissimos se praebuerunt. lc201505In Britannien hat David Cameron überraschend mit sehr hoher Stimmenmehrheit die allgemeinen Wahlen gewonnen und muss keine Koalition eingehen, sondern kann allein die neue Regierung bilden. Seine Konkurrenten Ed Miliband, Nick Clegg und Nigel Farage haben alle ihre Parteiämter niedergelegt. Ihre Ämter nicht niederlegen werden wahrscheinlich die Demoskopen, die sich am allermeisten blamiert haben.
17.05.2015 Mohammed Morsi, pristinus Aegypti praeses, qui primus democratico modo electus erat et iam antea, quod imperium tenens cives reclamantes incarcerari et excruciari iussisset, vinculis viginti annorum punitus est, nunc altero et recenti iudicio, quod (anno MMXI) carcerem effringendum curasset, capitis damnatus est. Istud iudicium, quod, antequam exigitur, a religionis quibusdam auctoritatibus auctorandum est, ubique terrarum indignationem accendit, quod iudices in Aegypto non iam liberi et soluti iudicare sed regimen in debellanda oppositione iuvare videntur. Organizatio Amnestiae Internationalis iudicium mimum appellavit. lc201505Der frühere ägyptische Präsident Mohammed Mursi, der als erster aus demokratischen Wahlen hervorgegangen war und schon früher, weil er, während er an der Macht war, protestierende Bürger hätte inhaftieren und foltern lassen, zu 20 Jahren Gefängnis verurteilt worden war, wurde jetzt in einem anderen und neuen Urteil , weil er einen Gefängnisausbruch veranlasst hätte, zum Tod verurteilt. Dieses Urteil, das vor seiner Vollstreckung noch von einigen Religionsführern bestätigt werden muss, hat in der ganzen Welt für Emörung gesorgt, weil die Richter in Ägypten nicht mehr frei und unabhängig urteilten, sondern die Regierung dabei unterstützten, die Opposition niederzuringen. Amnesty International nannte das Urteil eine Farce.
19.05.2015 Regimen Iraquianum iacturam urbis Ramadi accipere non vult. Regulares copiae atque aliquot milia siiticorum militantium se haud longe a Ramadi colligentes recuperationem urbis parant. Etiam siitica Irania suum militare subsidium contra sunniticos militantes Islamici Status offerebat. Nam repraesentans quidam Iranicus superioris gradus Iranos Iraquianis auxilium petentibus non negaturos televisifice promiserat. Et Hassan Rohani, Iraniquus praeses, nuperrime foedus regionale in Islamicum Statum faciendum proposuerat. lc201505Die irakische Regierung will den Verlust der Stadt Ramadi nicht hinnehmen. Reguläre Truppen und einige Tausend schiitische Kämpfer sammeln sich nicht weit von Ramadi, um die Rückeroberung der Stadt vorzubereiten. Auch der schiitische Iran hat seine militärisch Hilfe gegen die sunnitischen Kämpfer des Islamischen Staates angeboten. Denn ein hochrangiger iranischer Repräsentant hatte im Fernsehen zugesichert, Iran werde sich einem Hilfegesuch aus dem Irak nicht verschließen. Und Präsident Hassan Rohani hat erst kürzlich ein regionales Bündnis gegen den islamischen Staat vorgeschlagen.
20.05.2015 Regimen Iraquianum ad copias extenuatas replendas volones, qui in occidentali provincia Al Anbar, ut urbs Ramadi recuperetur, fortiter navent operam, implorat et exposcit. lc201505Die irakische Regierung sucht, um ihre geschwächten Truppen zu verstärken, dringend Freiwillige,die bei der Rückeroberung von Ramadi in der westlichen Provinz Al Anbar tatkräftig mithelfen.
31.05.2015 Postquam democrata christianus Carolus Georgius Wellmann nuperrime, quominus Russicam terram intraret, in ipso aeroporto prohibitus est, nunc Russicum regimen "tabellam nigram" divulgavit, in qua nomina undenonaginta magis minusve celebrium personarum occidentalium, quae in Russiam proficisci vetitae essent, inscripta sunt. Quoniam Russi idem faciunt, quod Unio Europaea Russis post Crimaeam annexam sanctiones imponens fecerat, exsuperans nonnullorum politicorum occidentalium indignatio vix fidem habere videtur. Magis placet, quod Daniel Cohn-Bendit dixit: se honestatum esse, quod a Russis hostis totalitarismi denotaretur. lc201505Nachdem der Christdemokrat Karl-Georg Wellmann erst kürzlich direkt am Flughafen gehindert wurde, russischen Boden zu betreten, hat jetzt die russische Regierung eine "Schwarze Liste" mit den Namen von 89 mehr oder weniger namhaften Persönlichkeiten des Westens, die nicht nach Russland reisen dürfen, veröffentlicht. Da ja die Russen nur dasselbe machen, was die Europäische Union nach der Annexion der Krim mit ihren Sanktionen gegen die Russen gemacht hatte, erscheint die überbordende Empörung einiger westlicher Politiker kaum glaubwürdig. Einleuchtender ist die Stellungnahme von Daniel Cohn-Bendit: er fühle sich dadurch, dass ihn die Russen als Feind des Totalitarismus brandmarkten, geehrt.
01.06.2015 Quattuor cives Americani ab Houthorum rebellibus prehensi et prope urbem Sanaa in vincula coniecti esse dicuntur. Regimen Americanum omnia facere dicit, ut liberentur; quod autem difficile esse, quod non intra parietes cum Houthis colloquerentur. lc201506Vier amerikanische Bürger wurden von Houthi-Rebellen festgenommen und nahe Sanaa ins Gefähnis gesperrt. Die amerikanische Regierung behauptet, alles zu tun, um sie freizubekommen. Dies aber sei schwierig, weil sie mit den Houthis nicht direkt verhandelten.
04.06.2015 Hesterno Mercurii die sub vesperum Graecus primarius Alexis Tsipras Bruxellis cum Ioanne Claudio Juncker, praeside Europaeae Commissionis, de insolubilitate rei publicae Graecae vitanda egit. Graeci proximo die Veneris Aerario Monetario Internationali (IWF) pensionem CCC milionum Euronum renumerare debent neque quadrans ullus eis est in arca. Cum novum regimen Graecum condiciones, quas pristinum concessit, servare nolit, nemini compertum est, utrum commodatores in ipso discrimine temporis labascant, an Graeciae ex Eurone exeundum sit. Praeses Hollande omnia ad melius refert, Germanicus administer Wolfgangus Schäuble pleraque in deterius. Etiam Jeroen Dijsselbloem, qui Euronem participantibus praeest, colloquiis Bruxelliensibus interfuit. - Post plus quam quattuor horas ab omnibus participibus colloquia bene, neque tamen prospere evenisse atque insequentibus diebus continuatum iri nuntiatur. lc201506
08.06.2015 In Turcia gubernans factio AKP maioritatem suffragorum amisisse et coalitione ad regimen formandum indigere videtur. Neutiquam maioritatem duarum partium assequetur, ut sua sponte constitutionem praesidentalem instituere possit. Eventu electionum praeses Erdogan eiusque factio tractim tacti esse aestimantur. lc201506In der Türkei scheint die regierende AKP die Mehrheit der Stimmen verloren zu haben und zur Regierungsbildung eine Koalition eingehen zu müssen. Keinesfalls wird sie eine Zweidrittelmehrheit erzielen, so dass sie aus eigener Kraft eine Präsidialverfassung einrichten könnte. Der Ausgang der Wahl wird als Ohrfeige für Präsident Erdogan und seine Partei gewertet.
08.06.2015 Ioannes Claudius Juncker se a Graeco primario Tsipras refutatum esse dixit, quod sibi promissam tabellam propositorum denuo pertractatam non misisset. Etiamsi eius amicus esset, etiam amicitiam minimo regularum dixit indigere. Varoufakis postulationes creditorum id intendere dixit, ut regimen Graecum perterreretur. Quod autem se perterreri non sinere. lc201506Jean Claude Juncker sagte, er fühle sich von dem griechischen Ministerpräsidenten Tsipras vor den Kopf gestoßen, weil er ihm die versprochene Neubearbeitung der Vorschlagsliste nicht geschickt habe. Auch wenn er sein Freund sei, so bedürfe auch Freundschaft ein Mindestmaß an Regeln. Varoufakis sagte die Vorschläge der Gläubiger zielten darauf ab, die griechische Regierung zu terrorisieren. Diese lasse sich aber nicht terrorisieren.
09.06.2015 Electionibus generalibus in Turcia habitis, postquam gubernans AKP primum ex tredecim annis longe a maioritate regendi aberravit, nulla factio sola regimen formare poterit. Quod eo difficilius erit, quod praeses Tayyip Erdoğan suos adversarios opprobriis abante dehonestaverat et pleraeque exiliores partes se non cum AKP coalitionem inituras esse abante pronuntiaverant. Factio AKP non minus quam CCCXXX sedes petens CCLVIII sedes assecuta est et, quamvis magna iactura sit, ad principatum pervenit. Saecularistica factio CHP CXXXII sedes reportavit, dextroversa MHP LXXX, philocurdica factio HDP, quae primum obicem decenarum percentarum superavit, LXXX sedes. Etiamsi praefectus factionis AKP eventu audito obriguisse dicitur, ne quis eius tempus iam transactum esse cogitet. lc201506Nachdem die regierende AKP in den allgemeinen Wahlen in der Türkei zum ersten Mal seit 13 Jahren die Regierungsmehrheit verloren hat, kann keine Partei allein die Regierung bilden. Dies wird um so schwieriger sein, weil Präsident Tayyip Erdoğan seine Gegner vorweg schlimm beschimpft und die meisten kleinen Parteien vorweg angekündigt hatten, nicht mit der AKP zu koalieren. Die AKP hatte mindestens 330 Sitze angestrebt und hat 258 erzielt. Trotz des hohen Verlustes steht sie an der Spitze. Die säkularistische CHP gewann 132 Sitze, die rechtsgerichtete MHP 80 Sitze und die kurdenfreundliche HDP, die zum ersten Mal die Zehnprozent-Hürde nahm, 80 Sitze. Auch wenn es heißt, dass der Vorsitzende der AKP, als er das Ergebnis hörte, in Schockstarre verfallen sei, soll keiner glauben, dass seine Zeit jetzt vorbei sei!
13.06.2015 Regimen Graecum hac septimana vergente denuo recentia proposita creditoribus Europaeis Bruxellis traditurum iri annuntiavit. "Rubra linea", quam Graeci transcendere nolunt, pensionibus et mercedibus describitur; quae ne minuantur, Graeci recusant. Cum Graeci ipsi saepe atque iterum sibi controversias compositum iri persuasum esse dicant, civitatum sodalium secretarii statales a rebus nummariis Solis die Bratislaviae primum de necessitate, si qua accideret, deliberaverunt. Qua re ubique in Europa mercatibus nummariis inquietatis partium pretia minuebantur. Proximo Iovis die participes Euronis Christina Lagarde assistente denuo Bruxellis disceptabunt. lc201506Die griechische Regierung hat angekündigt, an diesem Wochenende erneut neue Vorschläge den europäischen Gläubigern in Brüssel zu übergeben. Die "Rote Linie", die die Griechen nicht überschreiten wollen, wird durch die Renten und die Löhne gezogen: sie zu herabzusetzen lehnen die Griechen ab. Während die Griechen selbst immer wieder die Überzeugung äußern, dass der Streit beigelegt wird, haben die für Finanzen zuständigen Staatssekretäre der Mitgliedsstaaten am Sonntag zum ersten Mal in Bratislava über den möglichen Notfall beraten. Dadurch wurden die Finanzmärkte in ganz Europa beunruhigt und die Aktienkurse sanken. Am nächsten Donnerstag werden die Euromitglieder im Beisein von Christine Lagarde erneut in Brüssel tagen.
15.06.2015 Regimen Libycum luscum terroristam Mokhtar Belmokhtar una cum aliquot commilitantibus ictu aerio ab Americanis Ajdabiyae, in urbe Libyae orientalis, confecto peremptum esse annuntiat. Pentagonum Americanum ictum per aeroplanum ab aeronauta gubernatum confectum neque tamen Belmokhtar peremptum esse confirmat. Mokhtar Belmokhtar, natione Algericus, qui ab initio primas in organizatione al-Quaeda in Maghrebia (AQIM) egerat, postea autem suam propriam organizationem al-Murabitun condiderat atque anno MMXIII in Algeria insidias calamitosas ergasterio cuidam gasali struxerat, iam saepe falso mortuus dictus erat. lc201506Die libysche Regierung meldet, der einäugige Terrorist Mokhtar Belmokhtar sei mit einigen Mitkämpfern durch einen amerikanischen Luftschlag in Ajdabiya, einer Stadt in Ostlibyen, ums Leben gekommen. Das Pentagon bestätigt, dass ein Luftschlag durch ein bemanntes Flugzeug ausgeführt wurde, nicht aber, dass Belmokhtar ums Leben gekommen ist. Mokhtar Belmokhtar, ein geborener Algerier, der ursprünglich in der al-Quaida im Maghreb (AQIM) eine führende Rolle gespielt, dann aber seine eigene Organisation al-Murabitun gegründet und 2013 in Algerien ein verheerendes Attentat auf ein Gaswerk durchgeführt hatte, war schon oft fälschlich totgesagt worden.
18.06.2015 Petrus Szijjarto, Hungaricus administer rerum externarum, suum regimen saeptum quattuor metrorum in altitudinem et centum septuaginta quinque chiliometrorum in longitudinem inter Ungariam et Serbiam exstrui iussisse, quo crescens fugitivorum atque illegitime immigrantium multitudo prohiberetur, in medium protulit. Hoc anno iam quinquaginta quattuor milia fugitivorum in Hungariam venisse dixit neque posse Hungaros diutius desidere. Nullam legem aut pactionem Europaeam eo consilio violari.Tamen unicuique unionem Europaeam, quae ex terris dissaeptis constet, animo concipere, monstrosum esse videatur. lc201506Der ungarische Außenminister Peter Szijjarto machte öffentlich, seine Regierung lasse einen 4 m hohen und 175 km langen Zaun zwischen Ungarn und Serbien errichten, um die wachsende Flut von Flüchtlingen und illegaler Einwanderer fernzuhalten. Er erklärte, in diesem Jahr seien schon 54000 Flüchtlinge nach Ungarn gekommen und die Ungarn könnten nicht mehr länger die Hände in den Schoß legen. Kein Gesetz oder keine europäische Vereinbarung werde durch diese Maßnahme verletzt. Dennoch dürfte es jedem schrecklöich erscheinen, sich eine Europäische Union vorzustellen, die aus abgezäunten Ländern besteht.
29.06.2015 Postquam Europaea Argentaria Centralis (EZB) ea credita, quae quattuor magnis Graecorum mensis argentariis adhuc, quotiens necesse erat, suppeditare consueverat, non iam augendas esse constituit, regimen Graecum curam custodiamque vivorum in usu versantium instituit: argentariae per hebdomadem sequentem in Graecia usque ad secundam post referendum exhibitum diem non reserabuntur. Magnitudo pecuniae, quam quemque a computu auferre licuerit, limitata erit (sexaginta eurones alterno quoque die). Automata pecuniaria iam hac septimana vergente immoderate frequentata erant. Etiam nummorum mercatus hodierno Lunae die cessabit. Ne oeconomia Graeca astrictiore vivorum usu altius in recessionem incidat, timendem est. Nonnullorum spes non Grexitum, sed Alexitum fore praepropera sit. lc201506Nachdem die EZB die Kredite, die sie den vier großen griechischen Banken im Notfall üblicherweise gewährte, nach oben begrenzt hat, hat die griechische Regierung Kapitalverkehrskontrollen eingeführt: Die Banken werden in Griechenland in der kommenden Woche bis zwei Tage nach dem Referendum geschlossen bleiben. Die Geldmenge, die jeder von seinem Konto abheben darf, wird begrenzt (60 Euro pro Tag). Die Geldautomaten erlebten schon dieses Wochenende einen starken Andrang. Auch die Börse wird am heutigen Montag nicht öffnen. Es steht zu befürchten, dass Griechenland durch die Kapitalverknappung tiefer in die Rezession gerät. Die Hoffnung einiger, dass statt eines Grexit ein Alexit passiere, dürfte voreilig sein.
30.06.2015 Postquam colloquia inter Graecum regimen et Europaeas institutiones suum finem habent, politici orationibus "ad suos populos" habitis sua consilia et facta propalare atque excusare et repraesentantes alterius partis praestigiarum insimulare coguntur. Ioannes-Claudius Juncker se a Graecis collocutoribus destitutum et frustratum esse confitetur. Cancellaria Merkel eiusque vicegerens Sigmarius Gabriel solidaritatem Europaeam non viam unius directionis esse, sed vicariotate egere monent. Et Juncker et duo Berolinenses, quamvis negarent, animos Graecorum psephisma initurorum ad proeuropaeam sententiam commovere conantur. Tsipras Graecos pecuniam, quae IWF deberi coepta est (1.6 milliarda Eurones), non soluturos esse televisifice dixit, nisi creditores internationales se suffocare desierint. Varoufakis se Argentoratum in ius ambulaturum minatus est, si Graecia ex unione monetaria excluderetur. lc201506Nachdem die Verhandlungen zwische der griechischen Regierung und den europäischen Institutionen ihr Ende gefunden haben, sehen sich die Politiker genötigt, in Reden "an ihr Volk" ihr Planen und Handeln offenzulegen und zu rechtfertigen und der Gegenseite Taschenspielereien zu unterstellen. Jean-Claude Juncker bekennt, von den Verhandlungsführern der Gegenseite getäuscht und enttäuscht zu sein. Kanzlerin Merkel und ihr Vize Sigmar Gabriel erinnern daran, dass Solidarität keine Einbahnstraße sei, sondern der Gegenseitigkeit bedürfe. Sowohl Juncker als auch die beiden Berliner versuchen, mögen sie es noch so sehr in Abrede stellen, die Griechen, die zur Volksabstimmung gehen, proeuropäische zu beeinflussen. Tsipras sagte im Fernsehen, Griechenland werde seine fällige Schulden an den IWF (1,6 Milliarden Euro), nur bezahlen, wenn die internationalen Gläubiger aufhörten, es zu ersticken. Varoufakis drohte nach Straßburg vors Gericht zu gehen, wenn Griechenland aus der Währungsunion ausgeschlossen werden sollte.
17.07.2015  Qua res Graecae procedere possint: Postquam Argentaria Europaea Centralis (ECB) copiam creditorum, quam potest maximam Graecis praebere, auxit, proxima die Lunae in Graecia mensae nummariae portas recludent. Fiscale pretii additamentum erit auctum. Praeterea Graecia, quod omnes XXVIII civitates, quae Unionis Europaeae sunt, per telephonum consultantes Graecis, ne eorum terra immediate illiquesceret, septem miliarda Euronum subsidio esse danda constituerunt, debita instantia dissolvere poterit. Denique Europaeis mox colloquia ineunda sunt de quaestione, num Graecia tertium, quem rogavit, fasciculum auxiliarium, recipiat. Americanus secretarius aerarius, Jacobus Lew, qui hac septimana nonnullos collegas Europaeos (Schäuble, Draghi, Sapin) adit, prae se fert, ne problema stante pede rediret, et commodatoribus Europaeis Graecos aes alienum ferre posse praestandum et Graecis omnes condiciones pactas explendas esse. Num Aerarium Monetarium Internationale (IWF) voluntati politicorum obsequens pecunias Graecis suppeditare perrecturum sit, adhuc ne Christina Lagarde quidem scire videtur. Athenis primarium Tsipras suum regimen reformaturum et nonnullos administros mutaturum esse exspectatur. lc201507Wie es mit Griechenland weitergehen könnte: Nachdem die Europäische Zentralbank (EZB) die Kreditlinie für die Griechen heraufgesetzt hat, werden am nächsten Montag die Banken wieder öffnen. Die Mehrwertsteuer wird erhöht sein. Außerdem wird Griechenland, weil alle 28 Staaten der EU in einer Telefonkonferenz beschlossen haben, den Griechen, damit ihr Land nicht unmittelbat zahlungsunfähig wird, 7 Milliarden Euro Notkredit zu geben, seine fälligen Schulden bezahlen können. Schließlich müssen die Europäer bald Verhandlungen beginnen, ob Griechenland das beantragte vierte Hilfspaket bekommen soll. Der amerikanische Finanzminister Jack Lew, der in dieser Woche einige europäische Kollegen (Schäuble, Draghi, Sapin) aufsucht, äußert sich dahin, dass die europäischen Geldgeber, damit das Problem nicht postwendend zurückkommt, die Schuldentragfähigkeit Griechenlands sicherstellen und die Griechen alle vereinbarten Bedingungen erfüllen müssten. Ob der IWF dem Wunsch der Politik nachkommt und die Griechen weiterhin finanziell unterstützt, scheint bis dato nicht einmal Christine Lagard zu wissen. Dass Ministerpräsident Tsipras seine Regierung in Athen neu aufstellt und einige Minister auswechselt, steht zu erwarten.
10.08.2015  Tanaicopoli perpetratores ignoti quattuor vehicula loricata, quae ad observatores Ordinis de Securitate et Cooperatione Europaea (OSZE) pertinebant et in media urbe cum viginti aliis vehiculis in area stativa deversorii cuiusdam stabant, nocte concremaverunt. Regimen Cioviense prorussicos rebelles de facinore accusat, rebelles autem occultos Ucranicos disturbatores. Observatores auctoribus facinoris se perterreri in animis esse opinantur, se autem de recessu haudquaquam cogitare. lc201508In Donezk haben unbekannte Täter vier gepanzerte Fahrzeuge, die den Beobachtern der OSZE gehörten und mit zwanzig anderen Fahrzeugen in der Stadtmitte auf dem Parkplatz eines Hotels abgestellt waren, abgefackelt. Die Regierung in Kiew beschuldigt die prorussischen Rebellen der Tat, die Rebellen aber ukrainische Saboteure. Die Beobachter glauben, die Täter beabsichtigten, sie einzuschüchtern, aber sie dächten keineswegs an Rückzug.
25.08.2015  In Graecia, postquam Alexis Tsipras, administer primarius, munere se abdicavit et factio Syriza in duas partes distracta est, Procopis Pavlopoulos, praeses statalis, secundum constitutionem rei publicam Evangelo Meimarakis, qui Neae Democratiae, maximae politicae factioni oppositae, praesidet, mandatum dederat, ut intra tres dies novum regimen formaret. Quod mandatum inexpletum nunc Panagiotidi Lafazanis, qui causam viginti quinque rebellium factionis Syrizae agit, traditum est. Quod eum regimen formaturum esse vix verisimile est, vix quisquam dubitat, quin mense Septembri nova comitia intercessura sint. lc201508Nach dem Rücktritt von Ministerpräsident Alexis Tsipras in Griechenland und der Aufspaltung der Syriza, hatte Staaspräsident Prokopis Pavlopoulos entsprechend der Verfassung Evangelos Meimarakis, der die Nea Demokratia, die stärkste Oppositionspartei, führt, den Auftrag erteilt, innerhalb von drei Tagen eine neue Regierung zu bilden. Dieser Auftrag blieb unerfüllt und wurde jetzt auf Panagiotis Lafazanis, der die Interessen der 25 Syriza-Rebellen vertritt, übertragen. Weil kaum wahrscheinlich ist, dass er eine Regierung bilden kann, zweifelt kaum einer daran, dass es im September Neuwahlen gibt.
12.09.2015  Sergius Lavrov, Russicus administer a rebus externis, ab Americanis petivit, ut, quae in Syria agerent, cum Russis, ne quid mali involuntarium accideret, coordinarent. Quod internationalis coalitio copias Syriacas, quae in re praesenti valentissimos pedites in promptu haberent, proelio cum Islamico Statu (IS) gerendo excluderet, non esse in rem. Americani, ne Russi, qui novissime plura et graviora arma Bashar al-Assad suppeditaverint, praesentes bello se interponant, timent. Praeses Baracus Obama in castello Fort Meate nomine Russos regimen Syriacum adiuvantes graviter errare disseruit: Eorum strategiam naufragaturam; tempus esse, ut Russi quidpiam prudentius in consilium irent. Neutrius partis observatores coniectant Russos bello se non immixturos; eorum interesse, num suum deficiens pondus in illis regionibus stabilire possint. lc201509Der russische Außenminister Sergeij Lawrow hat die Amerikaner aufgefordert, ihre Aktionen in Syrien mit Russland abzustimmen, damit es nicht zu ungewollten Zwischenfällen komme. Dass die internationale Koalition die syrischen Truppen, die vor Ort die stärksten Bodentruppen hätten, vom Kampf gegen den Islamischen Staat (IS) ausschließe, sei nicht zielführend. Die Amerikaner fürchten, die Russen, die in letzter Zeit mehr und schwere Waffen Baschar al-Assad geliefert haben, könnten aktiv in den Krieg eingreifen. Praesident Obama führte in der Militärbasis Fort Meate aus, dass die Russen mit ihrer Unterstützung des syrischen Regimes einen schweren Fehler machten. Ihre Strategie werde scheitern. Es sei an der Zeit, dass die Russen sich etwas Klügeres einfallen ließen. Neutrale Beobachter vermuten, dass die Russen sich am Krieg nicht beteiligen werden. Ihr Anliegen sei es, ihren schwindenden Einfluss in dieser Region zu festigen.
14.09.2015  Ex ultimo die mensis Augusti LXIII milia profugorum Monacum advenerunt. Etiam Germaniae vixdum facultas est tam multorum profugorum tanta frequentia et celeritate affluentium excipiendorum. Ad eos distribuendos societas ferriviaria foederalis interea, quod tramina specialia defecerunt, etiam regularia tramina adhibet. Ut huic impetui vis displosiva adimeretur, regimen foederale nationales fines Germaniae praeter consuetudinem rursus custodiendos esse decrevit. Imprimis fines, qui Bavariam ab Austria dividunt, eis profugis, qui rato diplomate carent, transgredi non iam licebit. Germanicus administer rerum internarum profugis agnoscendum esse dixit, sibi non licere eam Europae terram, ubi vivere vellent, ad suam voluntatem exquirere. Commeatus ferriviarius inter Austriam et Germaniam in praesentia intermissus est. lc201509Seit Ende August sind in München 63'000 Flüchtlinge angekommen. Auch Deutschland ist kaum mehr in der Lage, so viele Flüchtlinge, die in solcher Dichte und Schnelligkeit andrängen, aufzunehmen. Um sie zu verteilen. setzt die Bundesbahn inzwischen, weil die Sonderzüge ausgehen, auch reguläre Züge ein. Um diesem Ansturm seine explosive Kraft zu nehmen, hat die Bundesregierung beschlossen, die deutschen Grenzen ausnahmsweise wieder zu kontrollieren. Insbesondere die bayrisch-österreichische Grenze dürfen die Flüchtlinge ohne gültige Reisepapiere nicht mehr überqueren. Der deutsche Innenminister sagte, die Flüchtlinge müssten akzeptieren, dass sie sich das Land in Europa, wo sie leben wollten, nicht nach eigenem Wunsch aussuchen könnten. Der Bahnverkehr zwischen Österreich und Deutschland ist zur Zeit ausgesetzt.
21.09.2015  In Graecia Euangeles Meimarakis, qui Neae Democratiae praesidet, suam factionem conservativam, quae XXVIII percentas, id est LXXV sedes assecuta est, in electionibus hesterno die Solis habitis a sinistra factione Syrizae (XXXV percentas, CXLV sedes) victam esse concessit. Syriza exigue antevertens vicit sed maioritatem regendi non assecuta est. Coalitionariis egens libere deligere potest, quocum coalitionem facere velit; nam omnes ceterae partes plus quam delicuas VI sedes assecutae sunt. Alexis Tsipras se magnam coalitionem cum Nea Democratia formaturum esse, iam negavit. Eum pristinos coalitionarios, dextros scilicet suo arbitrio agentes, regiminis participes facturum esse exspectatur. Euangeles Meimarakis Alexi Tsipras de victoria gratulans eum monuit, ut id regimen formaret, quo Graeciae opus esset. lc201509In Griechenland hat Vangelis Meimarakis, der Vorsitzende der Nea Demokratia, eingeräumt, dass seine konservative Partei, die 28%, das sind 75 Sitze erreicht hat, in den Wahlen am gestrigen Sonntag von der Linkspartei Syriza (35%, 145 Sitze) besiegt wurde. Syriza hat mit knappem Vorsprung gewonnen aber die Regierungsmehrheit verfehlt. Sie benötigt Koalitionäre, kann aber frei auswählen, mit wem sie eine Koalition bilden will. Denn alle übrigen Parteien haben mehr als die fehlenden 6 Sitze erreicht. Dass er mit der Nea Demokratia nicht koalieren wird, hat Alexis Tsipras schon erklärt. Erwartet wird, dass er seine früheren Koalitionäre, die Unabhängige Rechte, an der Regierung beteiligt.Vangelis Meimarakis hat Alexis Tsipras zu seinem Sieg gratuliert und ihn aufgefordert, die Regierung zu bilden, die Griechenland brauche.
11.10.2015  Die Saturni, tribus mensibus ante quam in Turcia electiones habiti erunt, Ancyrae, prope stationem ferriviariam principalem, cum magna frequentia civium se ad demonstrationem pro pace faciendam adpararet, duabus displosionibus non minus quam XCV homines necati et quasi CCXLV violati sunt. Qua re manifestatio, quam curdophilica fractio HDP, ne deinde Turcae Curdique manus invicem intentarent, initiaverat, in ipso ortu frustrata est. Cui bono? Quas displosiones insidias, quibus nulla adhuc in Turcia calamitosior perpetrata est, tromocraticas fuisse, fortasse suicidales, vulgo coniectatur. Responsalitatem adhuc nemo in se recepit. Selahettin Demirtas, qui factioni HDP praeest, viros gubernationis participes manus cruentas habere dixit. Viri gubernatorii aliquot participes radicitus agentium partium Curdicorum Operatorum (PKK) armistitium iam declaratum disicere voluisse criminantur. Etiam Islamicus Status (IS) e numero suspectorum nondum est segregandus. Et regimen et oppositio politica comitia electionibus habendis intermiserunt. Tres dies lugubres sequentur. lc201509Am Samstag, drei Monate vor den Wahlen in der Türkei, wurden in Ankara nahe beim Hauptbahnhof, als sich eine große Anzahl Bürger zu einer Friedensdemonstration anschickte, durch zwei Explosionen mindestens 95 Menschen getötet und ungefähr 245 verletzt. Dadurch wurde die Kundgebung, die die kurdenfreundliche Partei HDP, damit sich Türken und Kurden nicht weiterhin gewaltsam bedrohten, initiiert hatte, im Keim erstickt. Wem zum Vorteil? Dass diese Explosionen terroristische Anschläge, die schlimmsten bisher in der Türkei, waren, vielleicht Selbstmordanschläge, wird allgemein vermutet. Die Verantwortung hat bisher noch keiner übernommen. Selahettin Demirtas, der Führer der kurdenfreundlichen Partei HDP, äußerte, Regierungsmitglieder hätten Blut an den Händen. Mitglieder der Regierung beschuldigen einige Mitglieder der radikalen kurdische Arbeiterpartei (PKK), sie hätten den bereits erklärten Waffenstillstand unterlaufen wollen. Auch der Islamische Staat (IS) läst sich noch nicht aus der Zahl der Verdächtigen ausscheiden. Sowohl die Regierung als auch die Opposition haben ihre Wahlveranstaltungen eingestellt. Drei Tage der Trauer werden folgen.
14.11.2015  Qui hesterno die Veneris pediludium societatum Francogalliae et Germaniae, quod nona hora vespertina Lutetiae coeperat, in televisione persequebatur, post XX minuta magnum fragorem audivit nesciens, et quid factum esset, et quid deinde fieret. Neque die quidem Saturni mane, quae gesta essent, tota nota erant. Sine dubio Lutetia seriem petitionum pyrobalistariarum vidit, quae crudelissimae ex decem annis in Europa aestimandae sunt: Brevi tempore diversis urbis locis insidiae suicidales, iactationes telorum, obsidum captiones locum habebant. Non minus CXX homines necati, CC vulnerati sunt. Septem insidiatores interfecti esse dicuntur. Mille quingenti milites interea urbem circumeunt. Incolae ne domos suas relinquerent, moniti sunt. Regimen fines statales claudi iussit et necessitatem nationalem proclamavit. De pediludio non ullus iam loquitur. lc201511Wer am Freitag gestern abend das Fußballspiel der französischen und deutschen Mannschaft, das um 21 Uhr in Paris begonnen hatte, im Fernsehen verfolgte, hörte nach 20 Minuten einen lauten Knall, ohne zu wissen, was geschehen war und weiterhin geschah. Nicht einmal am Samstag morgen ware in vollem Umfang bekannt, was vorgefallen war. Ohne Zweifel hat Paris eine Serie von Feuerüberfällen erlebt, die als die schlimmsten in Europa seit zehn Jahren zu bewerten sind: Innerhalb kurzer Zeit gab es an verschiedenen Orten Selbstmordattentate, Schießereien und Geiselnahmen. Mindestens 120 Menschen wurden getötet, 200 verletzt. Sieben Attentäter wurden angeblich getötet. 1500 Soldaten patrouillieren inzwischen in der Stadt. Die Einwohner wurden aufgefordert, ihre Häuser nicht zu verlassen. Die Regierung hat angeordnet, die Staatsgrenzen zu schließen und hat den nationalen Notstand ausgerufen. Über Fußball spricht keiner mehr.
15.11.2015  Primo post insidias Parisiacas die homines in Francogallia et insuper in tota Europa maerore proiecti, sed etiam ira incensi mortuorum, vulneratorum eorumque familiarum meminerant, donec ubique ratiocinatio, quantum esset periculum, ne talia hic aut alibi denuo accidere possent, acerbitatibus antevortit. Vix quemquam reperias, quin istam caedem condemnaret, nisi machinatores ipsos, qui suam petitionem fortunatam vocabant, et Bashar al-Assad, qui causam moliminis a falsa Francogallorum politia repetivit. Mirum ni etiam alterum Syriacum colloquium eo ipso die Viennae habitum his rebus commotum esset. Nam ibi inter Americanos et Russos et XV alias civitates opinione celerius de principiis belli civilis in Syria componendi convenisse dicitur: Intra sex menses regimen transitorium esse confirmandum, cuius etiam repraesentantes oppositionis participes esse deberent. Cui novae administrationi electiones generales intra duodecim sequentes menses praeparandas esse. Is fuerit magnus progressus, nisi proverbium "dimidium esse facti coepisse" mentitur. lc201511Am ersten Tag nach den Anschlägen in Paris gedachten die Menschen in Frankreich und darüber hinaus in ganz Europa, erfüllt von Trauer, aber auch voll Zorn der Toten und Verwundeten und ihrer Familien, bis allenthalben das Gefühl der Bitterkeit durch die Überlegung verdrängt wurde, wie groß die Gefahr sei, dass sich Derartiges hier oder anderswo wiederholen könne. Man wird kaum einen finden, der dieses Massaker nicht verurteilt, außer den Drahtziehern selbst, die ihr Attentat “beseligt” nannten und Baschar al-Assad, der die Ursache für den Anschlag in der falschen Politik Frankreichs fand. Es wäre verwunderlich, wenn nicht auch die zweite Syrienkonferenz, die genau an diesem Tag in Wien abgehalten wurde, unter dem Eindruck dieser Ereignisse gestanden hätte. Denn dort einigten sich, wie berichtet wird, Amerikaner, Russen und 15 weitere Staaten überraschend schnell auf die Grundlinien der Beilegung des Bürgerkrieges in Syrien: Innerhalb von sechs Monaten sei eine Übergangsregierung zu bilden, an der auch Vertreter der Opposition beteiligt sein müssten. Aufgabe dieser neuen Verwaltung sei es, innerhalb der folgenden zwölf Monate allgemeine Wahlen vorzubereiten. Dies dürfte ein großer Fortschritt sein, wenn das Sprichwort “Der Anfang ist die Hälfte des Ganzen” nicht lügt.
29.11.2015  Iam diu suspicio erat Turcicum regimen gregibus radicitus in Syria agentibus, eo consilio, ut Syriacus praeses Bashar al-Assad munere exturbaretur, arma suppeditare. De his rebus duo diurnarii ephemeridis "Cumhuriyet" aestate relationem publicaverant: Can Dündar, summus redactor, et Erdem Gül, socius rerum externarum epistularius. Picturas imprimebant, quae Islamico Statui a Turcico munere tecto arma tradi demonstrarent. Quod opprobrium adhuc dilui non potuit. Qui duo diurnarii, quod ordinem tromocraticum adiuvissent, accusati hoc die Iovis incarcerati sunt. Homines, qui die Veneris eorum captivitati reclamabant, a biocolytis per vim reprimebantur. Duo incarcerati autem ipsi paulo ante conventum extraordinarium ab Europaeis et Turcis Bruxellis exhibendum litteras apertas scripserunt, quibus a cancellaria Merkel, ut, etiamsi auxilio Turcarum ad difficultates profugorum expediendas opus esset, iuribus civilibus, libertati dicendi et imprimendi consuleret, peterent. Hodierno die Solis et litterae apertae in ephemeride "Cumhuriyet" divulgabuntur et cancellaria Turcicum administrum primarium Ahmet Davutoglu Bruxellis conveniet. lc201511Schon lange bestand der Verdacht, dass die türkische Regierung radikale Gruppen in Syrien in der Absicht, Präsident Baschar al-Assad aus dem Amt zu jagen, mit Waffen versorge. Darüber hatten zwei Journalisten der Zeitung "Cumhuriyet" im Sommer einen Bericht veröffentlicht: der Chefredakteur Can Dündar und der Auslandskorrespondent Erdem Gül. Sie druckten Bilder ab, die beweisen sollten, dass dem Islamischen Staat vom türkischen Geheimdienst Waffen übergeben wurden. Dieser Vorwurf konnte bisher noch nicht zerstreut werden. Die beiden Journalisten kamen an diesem Donnerstag unter der Anklage, eine terroristische Organisation unterstützt zu haben, ins Gefängnis. Leute, die am Freitag gegen die Festnahme protestierten, wurden von der Polizei abgedrängt. Die beiden Gefangenen aber selbst schrieben kurz vor dem außerordentlichen Treffen zwischen den Europäern und den Türken in Brüssel einen offenen Brief, in dem sie Kanzlerin Merkel baten, sich, obwohl sie die Hilfe der Türken zur Bewältigung des Flüchtlingsproblems benötige, für die Bürgerrechte, für Rede- und Pressefreiheit einzusetzen. Am heutigen Sonntag wird sowohl der offene Brief in der Zeitung "Cumhuriyet" veröffentlicht, als auch die Kanzlerin den türkischen Premierminister Ahmet Davutoglu in Brüssel treffen.
04.12.2015  Omnes in Europa optant, ut multi profugi asylum petentes descriptis et ordinatis regulis aut recipiantur aut reiciantur. Sed quae re vera fiunt, longe absunt ab eis, quae optantur. Ad finem inter Graeciam et Macedoniam tumultus et impetus violentes facti sunt. Et Slovacia et Ungaria interpellatione ad Curiam Luxemburgensem certas et definitas portiones profugorum recipiendorum vetari intendunt. Etiam Donaldus Tusk, praeses Europaei Consilii, ut rationes politicae ad profugos pertinentes se in contrarium vertant, postulat: Nullam terram, neque Germaniam, paratam esse ad tot multos profugos recipiendos. Neque periculum terrorismi neglegendum esse: "Audimus", inquit, "fieri non posse, ut tantus numerus profugorum reprimatur. Rectius autem dicendum est numerum profugorum tantum esse, ut fieri non possit, ut non reprimatur." Europaei administri a rebus interioribus die Veneris Bruxellis disceptaturi sunt, num partes pactionis Schengenianae ad tempus in usu esse vetandae sint. Regimen Sueticum, ut pontem Oeresundianum, qui Daniam et Suetiam meridianam coniungit, si opus fuerit, intercludat, spectat et agitat. Administri ab rebus internis foederalium Germaniae civitatum, mensuram periculi uniuscuiusque Syriaci profugi rursus singillatim examinandam esse decreverunt. Sueticum regimen ab oppositione reprehenditur, Donaldus Tusk a Bruxellensibus impugnatur. Slovacia et Hungaria ab plerisque aliis infestantur. Res dum ita erunt, et perturbatio politicarum rationum in Europa non minuetur, et Europa ipsa periclitabitur. lc201512Alle in Europa wünschen, dass die vielen Flüchtlinge, die um Asyl nachsuchen, nach genau geordneten Regeln entweder aufgenommen oder abgewiesen werden. Aber was in der Realität geschieht, ist weit von diesem Wunsch entfernt. An der Grenze zwischen Griechenland und Mazedonien gab es Unruhen und gewaltsame Übergriffe. Sowohl die Slowakei als auch Ungarn, wollen durch eine Klage am Gerichtshof in Luxemburg festgelegte Quoten für die Aufnahme von Flüchtlingen verbieten lassen. Auch Donald Tusk, der Vorsitzende des Europäischen Rates fordert einen U-turn in der europäischen Flüchtlingspolitik: Kein Land, auch Deutschland nicht, sei bereit, so viele Flüchtlinge aufzunehmen. Auch die Gefahr des Terrorismus dürfe man nicht außer Acht lassen: "Wir hören", sagte er, "eine so große Zahl Flüchtlinge könne nicht gestoppt werden. Zutreffender aber muss man sagen, dass die Zahl der Flüchtlinge so groß ist, dass es unmöglich ist, sie nicht zu stoppen. Die europäischen Innenminister werden am Freitag in Brüssel diskutieren, ob Teile des Schengener Abkommens auf Zeit auszusetzen seien. Die schwedische Regierung trägt sich mit der Absicht, die Öresundbrücke, die Dänemark mit Südschweden verbindet, im Notfall zu sperren." Die Innenminister der deutschen Bundesländer haben beschlossen, dass das Maß der Gefährdung eines jeden Syrers wieder im einzelnen Fall geprüft werden müsse. Die schwedische Regierung wird von ihrer Opposition kritisiert, Donald Tusk wird von den Leuten in Brüssel angegriffen. Die Slowakei und Ungarn werden von den meisten anderen angefeindet. Solange die Verhältnisse so sind, wird einerseits das Durcheinander in der europäischen Politik nicht aufhören und andererseits Europa selbst in Gefahr sein.
13.12.2015  Una pro aliquot milibus, qui hoc temporis in urbibus Poloniae reclamitant: "Libertatem cupimus. Quae modo in Polonia interveniunt, nos consternat. Nullum est ius!" - Alius quidam: "Anno MCMLXXXIX non pugnavi, ut hodie quisquam nobis libertatem eripiat!" - Quis est iste "quisquam", nisi pristinus administer primarius Iaroslaus Kaczyński, qui nunc factioni "Ius et Iustitia" (PiS) praesidet, quae hoc anno electiones vincens novum regimen constituit; an est fortasse novus praeses Andreas Duda? an Eva Kopacz, quae vexillum nationale proponens navem dextroversus gubernat? an omnes tres? ita, credo. Sed cur populus regimen impugnat, cui ipse "regnum" dedit? Causa est, quod PiS-factio non modo potestatem regendi, sed etiam "ius et iustitiam" iam expugnasse aut expeditione furtiva brevi captura esse sibi videtur. Democratia autem esse non potest, nisi iudicia libera et suae potestatis sunt. Non incassum ergo Ricardus Petru, qui politicam oppositionem ducit, blaterat dicens: "Nostram teneram democratiam evertere conantur. Quod non permittemus!" lc201512Eine für einige tausend, die zur Zeit in den Städten Polens demonstrieren: "Wir wollen Freiheit. Was eben in Polen geschieht, empört uns. Es herrscht Rechtlosigkeit!" - Ein anderer: "Ich habe 1989 nicht gekämpft, dass mir heute einer die Freiheit wegnimmt!" - Wer ist dieser "eine"? Doch nur der frühere Ministerpräsident Jaroslaw Kaczyński, der jetzt den Vorsitz in der Partei "Recht und Gerechtigkeit" (PiS) führt, die in diesem Jahr die Wahlen gewonnen hat und die neue Regierung stellt. Oder ist er vielleicht der neue Präsident Andrzej Duda? oder Eva Kopacz, die die nationale Flagge aufgezogen hat und das Schiff nach rechts steuert? Oder alle drei? So, wohl! Aber warum bekämpft das Volk die Regierung, die sie selbst auf den Thron gehoben hat? Der Grund ist, dass die PiS nicht nur die Regierungsmacht gewonnen, sondern auch "Recht und Gerechtigkeit" schon erobert zu haben glaubt oder wenigstens bald im Handstreich zu nehmen. Demokratie aber geht nicht, wenn die Justiz nicht frei und selbständig ist. Der Oppositionsführer Ryszard Petru faselt also keinen Unsinn, wenn er sagt: "Sie wollen unsere junge Demokratie zerstören. Das werden wir nicht zulassen!"
19.12.2015  Quinto anno Syriaci belli intestini repraesentantes quinque rerum publicarum, quibus in Consilio Securitatis Unitarum Nationum ius vetandi est, die Veneris Neo-Eboracum convenerant, ut consilium pacis in Syria restituendae exararent. A primo mane administri rerum exteriorum septendecim civitatum de lineamentis conventionis disceptabant. Difficile videbatur quicquam inter eos convenire, quod legati terrarum inimicitias inter se exercentium, sicut Iraniae et Arabiae Saudianae, colloquiis intererant, et contrariae rationes Russorum et Americanorum ex longo tempore notae et inveteratae sunt. Tamen contigit, ut scriptum commune componeretur, quod multo vespere Consilio Securitatis ad statuendum deferretur et re vera omnium consensu acceptum est. Maxime, quae iam Viennae constituta erant, ad effectum perducenda esse convenit: De pacis faciendae condicionibus iam mense Ianuario colloquia ineunda atque ex eodem tempore armistitium esse faciendum. In disceptatione versabitur, qui greges nunc contra regimen Syriacum militantes non tromocratici habiti colloquia participaturi sint et quam partem praeses Bashar al-Assad in Syria pacata acturus sit. Islamicum Statum impugnandum esse minime litigosum est. lc201512Im fünften Jahr des Syrischen Bürgerkrieges hatten sich am Freitag die Vertreter der fünf Vetomächte im Sicherheitsrat der Vereinten Nationen in New York versammelt, um einen Friedensplan für Syrien auszuarbeiten. Seit dem frühen Morgen diskutierten die Außenminister von 17 Staaten die Grundzüge einer Übereinkunft. Es schien schwer, irgendeine Einigung zu erzielen, weil die Abgeordneten verfeindeter Staaten, wie z. B. von Iran und Saudi-Arabien mit am Verhandlungstisch saßen, und die gegensätzlichen Ansichten der Russen und Amerikaner seit langer Zeit bekannt und tief verwurzelt sind. Dennoch gelang es, ein gemeinsames Dokument zu erstellen, das am späten Abend dem Sicherheitsrat zur Beschlussfassung vorgelegt werden sollte und in der Tat einstimmig angenommen wurde. Im wesentlichen einigte man sich darauf, die bereits in Wien beschlossenen Maßnahmen umzusetzen. Über die Bedingungen eines Friedens sollen bereits im Januar Verhandlungen beginnen und gleichzeitig soll ein Waffenstillstand in Kraft treten.Umstritten wird bleiben, welche jetzt regierungsfeindlichen Gruppen, weil sie als nicht-terroristisch gelten, an den Verhandlungen teilnehmen werden, und welche Rolle Präsident Baschar al-Assad in einem befriedeten Syrien spielen wird. Dass der Islamische Staat bekämpft werden muss, ist völlig unumstritten.
21.12.2015  Hesterno die Solis in Hispania comitia parlamentaria habebantur. Conservativa et popularis factio Mariani Rajoy (PP), qui adhuc administer princeps fuerat, maximum quidem numerum sententiarum et plurimas sedes in parlamento (122 sedes) assecutus est, sed maioritatem regendi et tertiam partem sedum amisit, neque iam sua sponte regimen formare potest. Socialistae (PSOE) presse antecedentes secundum locum obtinent (91 sedes). Iustae victrices sunt duae recentes factiones: sinistra factio Podemos nomine (quod est "possumus") (69 sedes), et liberalis factio, quae Ciudadanos nominatur (q.e. “cives“) (40 sedes). Systema duarum partium ad finem perductum est. Parlamentum 350 sedes amplectitur, variae coalitiones, sed etiam nova comitia cogitari possunt. Quod scaenarium in Hispania novum est. Paulus Iglesias, praefectus factionis Podemos: "Hispania", inquit, "non iam eadem est, et nos sumus felices." Rajoy ius regiminis formandi affectans: "Haec factio etiamnunc maximam potestatem tenet." Et socialista Petrus Sanchez, ut se paratum praebeat ad colloquia incohanda: "Hispani sinistrorsus moveri cupiunt." Alexis Tsipras, Graecus administer primarius, de successu consortis factionis Podemos laetans: "Politia austeritatis in Hispania est superata. ... Europa mutatur." lc201512Am gestrigen Sonntag fanden in Spanien Parlamentswahlen statt. Die konservative Volkspartei des bisherigen Ministerpräsidenten Mariano Rajoy erreichte zwar die größte Stimmenzahl und die meisten Sitze im Parlament (122 Sitze), aber verlor die Regierungsmehrheit und ein Drittel der Sitze. Aus eigener Kraft kann er keine Regierung mehr bilden. Sie Sozialisten (PSOE) nehmen mit knappem Vorsprung den zweiten Platz ein (91 Sitze). Die eigentlichen Gewinner sind die beiden neuen Parteien: die linke Partei Podemos (d.h. “wir können”) (69 Sitze) und die liberale Partei Ciudadanos (d.h. “Bürger”) (40 Sitze). Das Zweiparteiensystem ist Vergangenheit. Das Parlament umfasst 350 Sitze; verschiedene Koalitionen, aber auch Neuwahlen sind denkbar. Dieses Szenario ist für Spanien neu. Pablo Iglesias, der Führer der Podemos-Partei: "Spanien ist nicht mehr dasselbe, und wir sind glücklich." Rajoy, indem er den Anspruch, die Regierung zu bilden, anmeldet: "Diese Partei ist immer noch die stärkste politische Kraft." Und der Sozialist Pedro Sanchez, um sich zu Verhandlungen bereit zu zeigen: "Die Spanier wünschen einen Ruck nach links." Der griechische Ministerpräsident Alexis Tsipras freut sich über den Erfolg der Schwesterpartei Podemos: "Die Sparpolitik ist in Spanien besiegt. ... Europa wandelt sich."
26.VI.2016  Postquam electiones generales praeterito mense Decembri in Hispania exhibitae, ut novum regimen institueretur, non effecerunt, hoc die Dominico Hispani iterum ad urnas prodibunt. Percontationes demographicae lusum per menses suspensum ad terminum perductum iri non spondent. lc201606
27.VI.2016  Hispaniae factio conservativa electiones generales heri exhibitas vicit, neque tamen maioritatem, qua novum regimen institui posset, assecuta est. Res in dubio relinquitur. lc201606
03.VII.2016  Haibatullah Achundsada, novus Talibanorum exarchus in Afgania, primum, postquam mense Maio renuntiatus est, nuntium publicum ad Unitarum Civitatum regimen direxit, ut obsidionem Afganiae derelinqueret: "Musulmani Afganici neque vestram potentiam timent, neque vestram vafram machinationem; quod mortem cum invasoribus pro patria pugnantes occumbent, amabilem vivendi metam aestimant." lc201607
18.08.2016  Turciae gubernatio vehementer contra compellationes nititur, quae nudius tertius in Germania foras eliminabantur, et pro sua parte in moderatores Germanos invehitur: quae a Germanis dicerentur, scilicet Turcas cum radicalibus tromocratis cooperari, esse distortae mentis, quae ad praesidem Recep Tayyip Erdogan in invidiam vocandum pertineret et ad Turciam defatigandam intenderet. Sed etiam in Germania accusationes exasperantur. Velut consortium televisificum ARD sententiam scientistae ciusdam politici effudit, qui diceret praesidem Erdogan id prae ceteris aperte agitare, ut in tota islamica regione a Maroco usque ad Indonesiam Sunniticum regimen institueretur. Deinde in hodierno Diario Generali Francofurtensi (FAZ) diurnarius Rainerius Hermann omnia enumerat, quae ad cooperationem praesidis Erdogan cum tromocratis spectent et veritatem sententiae, quae Turciam affirmet Islamistis scaenam centralem praebere, verificet. lc201608
23.08.2016  Prudentes, sicut illae septem prudentes virgines, providere solent. Quare facile fieri possit, ut ii postea insipienter sapiant, qui nunc nova lineamenta, quae regimen Germanicum ad securitatem civium augendam edidit, supervacaneam et contrariam terrificationem detrahunt. Quid obstat, quin aquam quinque dierum, cibaria decem dierum, non nihil lardi ceterasque res necessarias domo condas, unde, si res postulaverit, depromas? lc201608Wer klug voraussieht, sieht sich, wie jene sieben klugen Jungfrauen, in der Regel vor. Daher ist leicht möglich, dass diejenigen später dumm dastehen, die den neuen Entwurf, den die deutsche Regierung, um die Sicherheit ihrer Bürger zu stärken, herausgegeben hat, jetzt als überflüssig und kontraproduktiv herabsetzen. Warum sollte man denn nicht Wasser für fünf Tage, Lebensmittel für 10 Tage, etwas Speck und alles sonst Erforderliche zu Hause bevorraten, um im Notfall darauf zuzugreifen?
23.08.2016  Turcicum regimen suam annuntiationem perficiens iussit stationes, quae ab Islamico, qui dicitur, Statu et a Curdis Syriacis (YPG) in Septentrionali Syria obtinentur, ballistis tormentisque peti. Etiam in urbem Manbidj, quae nuper in manus Curdorum inciderat, tormenta coniciebantur. Turcae enim arbitrantur YPG-militiam, quacum Americani cooperantur, esse sectionem vetitarum Partium Curdicorum Operatorum (PKK) neque minus tromocraticam organizationem esse quam Islamisticus Daesh (ISIS). Turcae iam saepius se omni modo prohibituros esse dixerant, quin Curdi a meridie Turciae plagam continentem insiderent. lc201608Die türkische Regierung hat ihre Ankündigung wahr gemacht und Stellungen, die in Nordsyrien vom so genannten Islamischen Staat und den Syrischen Kurden (YPG) gehalten werden, unter Beschuss nehmen lassen. Auch die Stadt Manbidj, die erst vor kurzem in die Hände der Kurden gefallen war, wurde beschossen. Die Türken glauben nämlich, dass die YPG-Truppen ein Ableger der verbotenen kurdischen Arbeiterpartei (PKK) sind und eine nicht weniger terroristische Organisation als der islamistische Daesh (ISIS). Die Türken hatten schon öfter geäußert, sie wollten auf jeden Fall verhindern, dass sich die Kurden im Süden der Türkei in einem zusammenhängenden Korridor festsetzten.
03.09.2016  Germanicus foederalis conventus delegatorum haud ita pridem eversionem Armeniorum a Turcis tempore primi belli mundani perfectam, genocidium fuisse decreverat. Heri mane interretialiter nuntiabatur regimen Germaniae ab hoc decreto discessurum esse. Haud multo post Stephanus Seibert, relator et interpres regiminis, deliquans evolvit id decretum de regiminis sententia iure quidem non esse sancitum neque tamen dici posse regimen ab eo discessurum. Num ista argutula distinctio arcessita et attracta est, ut Turcicus praeses piacularetur et Germanis suam veniam impertiret? Sunt, qui dicant cancellariam istam distinctionem suscipientem inter ova disposita saltare, sunt autem quoque, qui eam ovum Columbi invenisse dicant. lc201609Vor nicht langer Zeit hatte der Deutsche Bundestag eine Resolution verabschiedet, dass die von den Türken im ersten Weltkrieg betriebene Vertreibung der Armenier Völkermord gewesen sei. Gestern wurde früh am Morgen im Internet gemeldet, die deutsche Regierung werde sich von diesem Beschluss distanzieren. Nicht viel später stellte der Regierungssprecher Steffen Seibert klar, diese Resolution sei nach Auffassung der Regierung zwar gesetzlich nicht bindend, dennoch könne man nicht sagen, dass sich die Regierung von ihr distanziere. Ist diese spitzfindige Unterscheidung an den Haaren herbeigezogen ist, um den tütkischen Präsidenten gnädig zu stimmen und seine Gunst zu gewinnen? Manche sagen, die Kanzlerin vollführe wenn sie sich diese Differenzierung aneigne, einen Eiertanz, andere sagen, sie habe das Ei des Kolumbus gefunden.
07.09.2016  Mars semper victimas flagitat: Turcicae copiae in Syria primas victimas deplorant. Septimana praeterita, cum Curdos trans Euphraten repellere conarentur, unum ex suis militibus amiserant. Nunc, dum una cum rebellibus Liberae Syriacae Militiae (FSA) in Septentrionali Syria contra militantes Islamici, qui dicitur, Status proeliantur, duobus phractocinetis missilibus petitis insuper duo milites occisi et quinque vulnerati sunt. Etiam e grege rebellium duo bellatores ceciderunt. Maior victimarum numerus inhabitantibus Alepi deplorandus est, in quam urbem regimen Syriacum denuo dolia chlorovoma deiecisse arguitur. lc201609Der Krieg fordert stets Opfer: Die türkische Armee beklagt in Syrien ihre ersten Opfer. In der vergangenen Woche hatte sie, als sie die Kurden über den Euphrat zurückzudrängen versuchte, einen ihrer Soldaten verloren. Während sie jetzt zusammen mit den Rebellen der Freien Syrischen Armee (FSA) in Nordsyrien gegen die Kämpfer des sogenannten Islamischen Staates vorgeht, wurden bei einem Raketenangriff auf zwei Panzer zwei Soldaten getötet und fünf verwundet. Auch aus den Reihen der Rebellen sind zwei gefallen. Eine größere Opferzahl müssen die Bewohner der Stadt Aleppo beklagen, auf die die syrische Regierung erneut Chlorgas-Fassbomben abgeworfen haben soll.
10.09.2016  Administri rerum externarum Foederatarum Civitatum et Russiae, ut in quibusdam Syriae regionibus, quas rebelles obtinerent, post solem diei Lunae occasum ab armis recederetur, inter se convenisse annuntiaverunt. Et rebelles et Syrium regimen se cessationem armorum respecturos esse indicaverunt. Praeterea duae potestates praepotentes septem diebus post commune centrum instituendum esse decreverunt, cuius esset moderatos rebelles a superbis distinguere, ictus aerios inter se coniungere, Islamicum Statum et Frontem al-Nusra debellare. Hoc mirum, ni Syriam gentem pacare maioris sit molis, ni haec pactio sit delusio oculorum. lc201609Die Außenminister der USA und Russlands haben sich, wie sie bekannt geben, darauf verständigt, dass in bestimmte Gebieten, die die Rebellen halten, ab Sonnenuntergang am Montag die Waffen schweigen. Sowohl die Rebellen als auch die syrische Regierung hätten zugesagt, sich an die Einstellung der Waffengewalt zu halten. Außerdem haben die beiden Großmächte beschlossen, sieben Tage später ein gemeinsames Zentrum einzurichten, dessen Aufgabe es sei, die gemäßigten Rebellen von den radikalen zu unterscheiden, die Luftschläge miteinander zu koordinieren und den islamischen Staat und die Al Nusra Front niederzuringen. Es würde mich nicht wundern, wenn es einer größeren Mühe bedürfte, das syrische Volk zu befrieden und diese Vereinbarung mehr als Augenwischerei wäre.
26.09.2016  Nubes pyrobolorum Alepo accidentium orientales urbis partes, quae a Syriis rebellibus tenentur, in favillam et cinerem dissolvunt et stragem inter MMLXXV milia earum incolarum perpetrant. Qui ab omnibus necessariis, imprimis nutrimentis et iatria interclusi sunt. Suis manibus in ruinis, si quis propinquorum superstes sit, effodiunt. Tota urbe duo miliones inhabitantium re aquaria interclusi esse dicuntur. Consilium Securitatis Americanis, Britannis, Francogallis rogantibus die Dominico extra ordinem Neo-Eboracum convenit. Russi suae responsabilitati non satisfacere neque Syros a crudelitatibus detinere accusantur. Samantha Power, Americana oratrix, de barbarismo, Britannicus procurator, Matthaeus Rycroft, de terrore et sceleribus militaribus loquitur. Russi respondent se terroristas conari de Syria depellere, atque id ita, ut civibus, quam possint minime, nocerent. Ut pax in Syria restituatur, hoc articulo temporis fieri non posse. Num bellum Syriacum Alepo expugnato ad finem erit perductum? Quod Syrium regimen, quod Russi sperant, civitates occidentales timent. Concertatio verborum suspensa excurrit, res autem in extremo stat. lc201609Der Bombenhagel, der auf Aleppo niedergeht, legt die östlichen Teile der Stadt, die von syrischen Rebellen gehalten werden, in Schutt und Asche und richtet unter ihren 275.000 Bewohnern ein Gemetzel an. Sie sind von allem Notwendigen, besonders von Nahrung und ärztlicher Behandlung abgeschnitten. Mit bloßen Händen graben sie in den Trümmern, ob ein Angehöriger überlebt habe. In der ganzen Stadt sollen zwei Millionen Einwohner von der Wasserversorgung abgeschnitten sein. Der Sicherheitsrat der Vereinten Nationen ist am Sonntag auf Antrag der Amerikaner, Briten und Franzosen in New York zu einer Sondersitzung zusammengetreten. Man wirft den Russen vor, dass sie ihrer Verantwortung nicht nachkommen und die Syrer nicht von ihrem grausamen Tun abhalten. Die amerikanische Verhandlungsführerin Samantha Power spricht von Barbarei, der britische Botschafter Matthew Rycroft von Terror und Kriegsverbrechen. Die Russen geben zur Antwort, sie versuchten Terroristen aus Syrien zu vertreiben und zwar so, dass die Bürger möglichst wenig darunter Schaden nähmen. Zu diesem Zeitpunkt sei es unmöglich, in Syrien Frieden zu schaffen. Ob der Krieg mit der Eroberung von Aleppo vorbei sein wird? Das hofft die syrische Regierung, hoffen die Russen, befürchten die Westmächte. Der Streit der Worte ging unentschieden aus, aber die Sache steht auf Messers Schneide.
03.10.2016  Demopsephisma, quod Hungaricum regimen heri de perfugis non recipiendis exhibuit, quod minus quam quinquaginta centesimae civium suffragia tulerunt, lege irritum est. Tamen Victor Orban primarius, quod plus quam duoodecentum suffragatorum suae sententiae annuissent, referendum victoriam spectabilem cohonestabat. Ioannes Asselborn, administer rerum externarum Luxemburgensis, de passiva repugnantia maioris numeri loquitur. lc201610Die Volksabstimmung, die die ungarische Regierung gestern über die Nichtaufnahme von Flüchtlingen abhielt, ist, weil weniger als 50% der Bürger ihre Stimme abgaben, nach dem Gesetz ungültig. Dennoch feierte Ministerpräsident Viktor Orban das Referendum, weil mehr als 98% der Abstimmenden seinem Standpunkt zugestimmt hätten, als glänzenden Sieg. Der luxemburgische Außenminister Jean Asselborn spricht von einem passiven Widerstand der Mehrheit.
24.11.2016  Heri Berolini legati conventus foederalis de acceptis et expensis futuris muneris cancellarii altercati sunt. Hanc occasionem oppositio politica arripere solet, ut cancellariam eiusque administros ad calculos vocet atque bona malis compenset. Ista disceptatio hoc anno etiam initium certaminis electorii significavit. Sahra Wagenknecht, quae oppositionem ducit, primum lapidem iaciens regimen calumniata est neque quicquam bene factum invenit. Sequebatur cancellaria Merkel, quae nullam quidem difficultatem neglexit, sed aliam ex alia summatim praestringens, quin omnes in via consanescendi essent, in dubio non reliquit. Sic, ut exemplo utar, cancellaria Sahrae Wagenknecht, quae homines in Germania summa paupertate infestatos esse dixisset, homines in Germania numquam adhuc in tam bonis condicionibus vixisse respondit. Etiam Thomasius Oppermann, qui nomine Socialis Democraticae Factionis orabat, coalitionem gubernatoriam non a tergo adoriebatur neque cancellariam aggressus est, sed oppositionis ductricem, cui, quod dextro populismo sinistrum adiceret, opprobrio dedit. lc201611Gestern debattierte in Berlin der Bundestag über den zukünftigen Haushalt des Bundeskanzleramtes. Diese Gelegenheit nutzt die Opposition gewöhnlich, um mit der Kanzlerin und ihren Ministern abzurechnen und Gutes schlecht zu machen. Die Debatte markierte in diesem Jahr auch den Auftakt zum Wahlkampf. Sahra Wagenknecht, die die Opposition führt, warf den ersten Stein, kritisierte die Regierung überaus scharf und ließ an ihr kein gutes Haar. Es folgte Kanzlerin Merkel, die kein Problem aussparte, sondern eines nach dem anderen oberflächlich ankratzte und keinen Zweifel daran ließ, dass sich alle auf dem Weg der Besserung befinden. So antwortete sie zum Beispiel Wagenknecht, die behauptet hatte, die Menschen in Deutschland seien von schlimmster Armut bedroht, dass die Menschen in Deutschland noch nie bisher in so guten Verhältnissen gelebt hätten. Auch Thomas Oppermann, der für die sozialdemokratische Partei sprach, fiel der Regierungskoalition nicht in den Rücken und attakierte nicht die Kanzlerin, sondern die Oppositionsführerin, der er vorwarf, den rechten Populismus durch einen linken zu vermehren.
30.12.2016  Inter Syriacum regimen et complures rebellium greges Russia et Turcia intercedentibus solidum ignistitium convenit, quod nocte inter Iovis et Veneris dies initium caperet. Ad gihadistas Islamici Status et ad catervam antea al-Nusra, nunc Fatah al-Sham appellatam et ad omnes, qui cum iisdem cooperantur, hoc ignistitium non pertinet. Etiam Curdica militia (YPG), quae in Syria septentrionali latam laciniam terrae secundum fines Turciae tenet atque a Turcis grex tromocraticus existimatur, non inclusa est. Vladimirus Putin, cum pactionem pronuntiaret, eam fragilem esse dixit. Atqui nunc, postquam rebelles multa loca amiserunt, rectius licet sperari. Consilium est, ut post unum mensem, si ignistitium duraverit, Astaniae, in capite Kazachstaniae Russis et Turcis auctoribus de pace componenda disceptetur. lc201612Die syrische Regierung und mehrere Rebellengruppen haben sich unter Vermittlung Russlands und der Türkei auf eine vollständige Feuereinstellung geeinigt, die in der Nacht von Donnerstag auf Freitag in Kraft treten soll. Der Waffenstillstand erstreckt sich nicht auf die Dschihadisten des IS und die Al-Nusra-Front, die jetzt Fatah al-Sham heißt, und auf keinen, der mit diesen kooperiert. Auch die kurdische Miliz (YPG), die in Nordsyrien einen breiten Streifen Land entlang der syrischen Grenze hält und von der Türkei als Terrorgruppe eingestuft wird, ist nicht eingeschlossen. Wladimir Putin nannte die Vereinbarung, als er sie verkündete, brüchig. Doch darf man jetzt, nachdem die Rebellen viel von ihrem Gebiet eingebüßt haben, begründeter hoffen. Vorgesehen ist, dass nach einem Monat, falls die Feuerpause hält, in der kasachischen Hauptstadt Astania unter der Schirmherrschaft Russlands und der Türkei Friedensverhandlungen beginnen.
24.01.2017  Astanae, in capite Kasachstaniae, Russis, Turcis, Iranis curantibus heri colloquia de futuris rebus Syriacis coeperunt, quibus minimum intenditur, ut armistitium, quamvis adhuc ab utraque parte identidem violatum sit, tamen confirmetur et continuetur. Primum repraesentantes Syriaci regiminis et Syriacorum rebellium in eadem aula atque moderatoribus interpositis ad eandem mensam exadversum sedent. Regiminis delegati se cum iis rebellibus, qui arma deposuerint, de reconciliatione colloqui paratos esse dicunt, rebelles, ut Syriacus praeses munere decedat, postulant. Primo die deliberationibus nondum evenientibus dura maledicta intercedunt, imprimis cum Mahometus Allush, locutor rebellium, Syriacum regimen "terroristicum gregem" appellet. Colloquia duobus diebus expletis, octavo die mensis Februarii Genavae excipientur. lc201701In der kasachischen Hauptstadt Astana begannen gestern unter der Federführung Russlands, der Türkei und des Iran die Gespräche über die Zukunft Syriens, mit denen mindestens eine Stärkung und Verlängerung des Waffenstillstandes erreicht werden soll, auch wenn er bisher von beiden Seiten immer wieder verletzt wurde. Zum ersten Mal sitzen sich Vertrteter der syrischen Regierung und der syrischen Aufständischen im selben Raum und am selben Tisch mit den Verhandlungsführern dazwischen gegenüber. Die Vertreter der Regierung, sind, wie sie sagen, bereit, mit den Rebellen, die die Waffen niedergelegt haben, Versöhnungsgespräche zu führen. Die Aufständischen fordern, dass der syrische Präsident von seinem Amt zurücktritt. Am ersten Tag kommt es nicht zu Verhandlungen, aber es fallen harte Schimpfworte, besonders als Mohammed Allusch, der Wortführer der Rebellen die syrische Regierung als "Terroristenbande" bezeichnet. Die Gespräche werden zwei Tage dauern und am 8. Febr. in Genf weitergeführt.
11.02.2017  Controversia inter Americanam iurisdictionem et praesidem ingravescit. Praeses potestatem et sensum communem sibi asciscit, iudices leges et disciplinam rei publicae sibi arrogant. Iudicium appellationis in urbe Sancti Francisci die Iovis leges cuivis meditamento praesidis anteponens eius rogationem, ut edictum praesidiale, quo Mahometani ad tempus in Americam profisci vetarentur, refirmaretur, omnium trium iudicum consensu repudiavit. Iudices regimen periculum insidiarum islamisticarum tantum esse, ut id edictum necessarium aut accomodatum esset, non demonstravisse improbaverunt. Sententiam vix pronuntiatam praeses flagitiosam et politicam denuntiavit et pipiavit: "In ius adibimus. Securitas patriae agitur." Postea cautius fieri posse aiebat, ut, antequam ad summum iudicium appellaret, decretum ex integro novum proponeret. Robertus Ferguson, secretarius iustitiae Minnesotensis, qui litem ad iudices Franciscopolitanos detulerat: "Praeses optionem habet: aut obluctari perget, aut decretum discindet atque ex integro incipiet. Equidem, ut, quod secundo loco posui, capiat, commendo ac iubeo." lc201702Der Streit zwischen der amerikanischen Justiz und dem Präsidenten verschärft sich. Der Präsident beruft sich auf seine Macht und den gesunden Menschenverstand, die Richter nehmen Gesetz und Verfassung in Anspruch. Das Berufungsgericht in San Francisco hat am Donnerstag die Gesetze über gleich welche Denkanstrengung des Präsidenten gestellt und am Donnerstag seinen Antrag, die Präsidialorder, durch die Muslime zeitweise an der Einreise nach Amerika gehindert wurden, wieder in Kraft zu setzen, mit dem einstimmigen Spruch aller drei Richter zurückgewiesen. Die Richter bemängelten, die Regierung habe nicht nachgewiesen, dass die Gefahr islamistischer Attentate so groß sei, dass diese Order notwendig oder angemessen sei. Dieses Urteil kritisierte der Präsident, kaum dass es verkündet war, als skandalös und politisch und twitterte: "Wir werden uns vor Gericht sehen. Die Sicherheit unseres Landes steht auf dem Spiel." Später sagte er etwas zurückhaltender, möglicherweise werde er eine brandneue Order herausgeben, bevor er das höchste Gericht anrufe. Der Justizminister von Minnesota, Bob Ferguson, der den Streit vor das Gericht in San Francisco gebracht hatte: "Der Präsident hat die Wahl: Entweder er kämpft weiter dagegen an, oder er zerreißt sein Dekret und fängt von vorn an. Ich würde ihm dringend empfehlen, die zweite Möglichkeit zu wählen."
23.02.2017  Id temporis maligni homines Turcicum regimen democratica et fundamentalia iura deminuere vel tollere rursus atque iterum insimulant. Falso! Ego contra puto. Nonne heri ea lex, qua feminis in exercitu stipendia merentibus, ne capiti capillisque ricinium musulmanum obducerent, interdictum erat, resoluta est? Ita, resoluta. Atque hac legis commutatione duo democratici et essentiales valores aequitatis et libertatis non mediocriter augebantur et confirmabantur: aequitatis, quod nunc omnibus feminis, non modo studiosis et magistris et functionariis et astynomis feminis ricinium induere licet; libertatis, quod ricinum antea illicitum non comparentis libertatis erat et nunc "pia nativitas" elegantium militum libertate religionis aperte et libere uti potest. Sit in praesentia libertas loquendi pauxillum ex notis et necessariis causis castigata, attamen et Turcicus administer rerum externarum et praeses ipse hac libertate in Germania frui non cunctantes suum libertatis studium evidenter demonstrant. Haud dubium: Turcia atque eius praeses sunt vere populares! - Tu autem, si scires, quam difficile sit, saturam et scribere et non scribere, me non tantopere castigares. lc201702Dieser Tage beschuldigen böswillige Menschen immer wieder die türkische Regierung, demokratische Grundrechte einzuschränken oder sogar abzuschaffen. Zu Unrecht! Ich halte das Gegenteil für richtig. Wurde gestern nicht das Gesetz, nach dem es aktiven Soldatinnen verboten war, Kopf und Haare mit dem muslimischen Kopftuch zu verdecken, rückgängig gemacht? Ja, rückgängig! Und durch diese Gesetzesänderung wurden die beiden demokratischen Grundwerte der Gleichheit und Freiheit erheblich erweitert und gestärkt: der Gleichheit, weil jetzt alle Frauen, nicht nur Studentinnen, Professorinnen, Funktionärinnen, Polizistinnen das Kopftuch tragen dürfen; der Freiheit, weil das vormalige Verbot des Kopftuchs Ausdruck der Unfreiheit war, und jetzt die "pious generation" der Soldatinnen ihre Glaubensfreiheit offen und frei praktizieren kann. Mag auch die Redefreiheit aus den bekannten und notwendigen Gründen im Moment ein wenig eingeschränkt sein, so nutzen doch der türkische Außenminister und der Präsident selbst diese Freiheit in Deutschland ohne zu zögern und beweisen damit deutlich ihre Freiheitsliebe. Kein Zweifel: Die Türkei und ihr Präsident sind lupenrein demokratisch! - Du aber würdest nicht, wenn du wüsstest, wie schwer es ist, eine Satire zu schreiben und nicht zu schreiben, so sehr mit mir schelten.
24.02.2017  Die Iovis mane Staffan de Mistura, legatus extraordinarius Unitarum Nationum pro Syria, Genavae colloquia inter Syriacum regimen et Syriacam oppositionem per decem menses interrupta redintegravit, primum separata cum repraesentantibus regiminis, postea cum rebellibus, inter quos, quis eorum interpres esset, non satis convenerat. Homines rerum intellegentes timent, ne deliberationes denuo ad irritum cadant, praesertim cum Americani non oratores sed observatores participent. Neque Mistura ipse profligationem difficultatum exspectat, sed omnes pro sua parte, ut inominatum sexenne bellum componi possit, paritare iubet. Agendum est de regimine transitorio instituendo, de nova forma rei publicae exaranda, de liberis electionibus exhibendis. Maxima controversia sit, quem locum praeses Bashar al Assad in hoc intervallo transitorio habiturus sit, qua de re disputare quidem repraesentantes gubernatorii principialiter abnegant. lc201702Am Donnerstag früh hat Staffan de Mistura, der Sonderbeauftragte der Vereinten Nationen für Syrien, in Genf die Gespräche zwischen der syrischen Regierung und der syrischen Opposition nach zehnmonatiger Unterbrechung wieder aufgenommen, zunächst getrennt mit den Vertretern der Regierung, später mit den Rebellen, die sich nicht recht auf ihren Verhandlungsführer hatten einigen können. Sachkenner fürchten, dass die Verhandlungen erneut scheitern, zumal die Amerikaner nicht mitverhandeln, sondern nur als Beobachter teilnehmen. Auch Mistura selbst erwartet keinen Durchbruch in der Problemlösung, fordert aber alle auf, nach Kräften auf die Beilegung des unseligen sechsjährigen Krieges hinzuwirken. Bei den Verhandlungen geht es um die Einsetzung einer Übergangsregierung, um die Ausarbeitung einer neuen Verfassung, um die Abhaltung freier Wahlen. Der größte Streitpunkt dürfte die Rolle sein, die Bashar al-Assad in der Übergangsphase spielen soll, worüber allerdings auch nur zu reden die Regierungssprecher von vornherein ablehnen.
01.03.2017  Deniz Yucel, diurnarius epistularius Theodisci diarii, quod "Die Welt" (i.e. "Mundus") inscribitur, nomine Turca, cunabulis Germanus, charta identitatis et Germanus et Turca, genere aetatis degendae mundanus, in Turcia, quamquam nostra ex sententia nihil praeter, quod diurnarii est, exercuit, in incertum in custodiam perquisitivam datus est. At ex sententia Constantinopolitani iudicis comprehensorii (cui Cacar est nomen) praeconium terrorismi edixit et Turcicum regimen instabile facere voluit. In carcere eum iam alii centum quinquaginta diurnarii manent. Forsitan Turcicus praeses eum vel idoneum obsidem esse ducat, quo Germaniae moderatores in angustias adducat. Quod tandem factum constat? Yucel intimaverat de epistolis electronice ad Berat Albayrak, generum praesidis Erdogan et administrum ab energia, scriptis et rescriptis, quae furaciter subductae erant, atque de variis rebus in Turcia gestis in actis referri iusserat. Germanicae auctoritates nihil facere possunt nisi reclamitare et suam amaricationem de iuribus civicis in Turcia amissis exprimere, Erdogan autem sibi nihil reliqui faciendum esse aestimat, ut oppositione politica iam deperdita etiam speciem oppositionis deperdat. lc201703Deniz Yücel, Korrespondent der deutschen Tageszeitung "Die Welt", dem Namen nach ein Türke, dem Geburtsort nach ein Deutscher, dem Personalausweis nach sowohl Türke als Deutscher, seinem Beruf nach Weltenbürger, wurde in der Türkei, obwohl er nach unserer Auffassung nur seiner Journalistenpflicht nachkam, auf unbestimmte Zeit in Untersuchungshaft genommen. Aber nach Auffassung des Haftrichters in Istanbul (er heißt Cacar) hat er für den Terrorismus geworben und die tükische Regierung schwächen wollen. Im Gefängnis warten schon 150 andere Journalisten auf ihn. Vielleicht hält ihn der türkische Präsident auch nur für eine geeignete Geisel, um deutsche Politiker unter Druck zu setzen. Welcher Tatbestand liegt eigentlich vor? Yücel hatte sich über die gehackte Email-Korrespondenz des Schwiegersohnes des Präsidenten und Energieministers Berat Albayrak geäußert und über verschiedene Ereignisse der Türkei in der Zeitung berichten lassen. Die deutschen Regierungsstellen können nur protestieren und nur ihre Enttäuschung über den Verlust der Bürgerrechte in der Türkei ausdrücken. Erdogan aber glaubt alles tun zu müssen, um nach der Entmachtung der Opposition auch noch den Schein einer Opposition zu ersticken.
11.03.2017  Civis quidam, cuius nomen non divulgatum est, quod Turcico administro primo, ut in urbe Oberhusiae orationem politicam haberet, permissum erat, querelam ad iudices constitutionales detulerat. Summum iudicium heri eius rogationem, quod de nihilo esset, repudiavit at definivit ab adventiciis politicis e primis Germaniae legibus nullum quidem ius in Germaniam proficiscendi ibique in politicis versandi repeti posse, licentia autem a regimine foederali expressim data nihil obstare. Cum totum igitur in eo sit, ut regimen prudenter decernat, civis autem nihil nisi suadere immediate efficere possit, suadeo primum, ne ius orandi repraesentantibus regiminis alieni detur, nisi, ut neutralitas servetur, repraesentantes oppositionis eodem iure utuntur. Tum, ut moderatoribus alienae terrae ius orandi negetur, si ibi status necessitatis indictus est, neque dilucida iurisdictio locum habet. Postremo suadeo, ut ius orandi recusetur, nisi negari potest verba esse futura, qualia non multum absint a delicto popularis sollicitationis. lc201703Ein Bürger, dessen Name nicht veröffentlicht wurde, hatte, weil dem türkischen Außenminister erlaubt worden war, in Oberhausen eine politische Rede zu halten, eine Beschwerde beim Bundesverfassungsgericht eingereicht. Das oberste Gericht hat gestern seinen Antrag als unbegründet zurückgewiesen, stellte aber klar, dass ausländische Politiker aus deutschem Grundrecht zwar keinen Anspruch, nach Deutschland einreisen und sich dort politisch zu betätigen ableiten können, dass dem aber nichts entgegenstehe, wenn die Bundesregierung dies ausdrücklich erlaube. Da also alles davon abhängt, dass die Regierung klug entscheidet, der Bürger aber unmittelbar nichts bewirken kann, als zu raten, rate ich: erstens, dass das Rederecht Vertretern einer ausländischen Regierung aus Gründen der Neutralität nur erteilt wird, wenn auch Vertreter der Opposition dasselbe Recht nutzen. Weiterhin, dass den Regierungsmitgliedern eines fremden Landes das Rederecht verweigert wird, wenn dort der Notstand ausgerufen ist und keine eindeutige Rechtsprechung stattfindet. Zum Schluss rate ich dazu, das Rederecht zu verweigern, wenn nicht ausgeschlossen werden kann, dass Äußerungen getätigt werden, die dem Straftatbestand der Volksverhetzung nahekommen.
12.03.2017  Tune aequo animo fers, cum temptaris aut opprimeris? Haudquaquam Batavi! Vix Mevlüt Cavusoglu, Turcicus administer rerum externarum, Turcas Batavis, si, quominus in Nederlandiam ingrederetur, prohiberetur, sanctiones imposituros publice minatus erat, cum Nederlandiae regimen, eius aeroplanum Roterodamum descendere vetuit. Marcus Rutte, Nederlandensis administer primus: "Batavi", inquit, "minis atque extorsionibus Turcarum succedere non parati sunt." Recep Tayyip Erdogan, Turcicus praeses tumidus renitebatur: "Qui sunt tam solliciti, tam timidi. Postgeniti sunt nazistarum, sunt fascistae." Num Batavi aequiore animo iniurias ferant, cum contumeliosis verbis offenduntur? Rutte opprobria "delira" atque "absurda" denotans reprobavit. Et Erdogan perrexit: "Tum videamus, quo modo vestra aeroplana posthac in Turciam ventura sint!" Dextrorsus vergens Geert Wilders, qui insequente die Mercurii in comitiis parlamentariis cum Marco Rutte de maioritate suffragiorum concertabit, consilia et facta regiminis comprobavit atque addidit: "Omnibus Turcis, qui in Nederlandia versantes cum praeside Erdogan concordant, dico: Ite in Turciam, et nolite umquam reverti!" Nondum ad finem pervenimus: Fatma Betül Sayan Kaya,Turcica administra rerum socialium autoraeda ex Dusseldorpio advehitur, remittitur. Circiter mille Turcae Roterodami reclamitatum conveniunt. Biocolytae eis obviam occedunt. Tormenta aquatica adhibentur. Cui ista omnia bono? lc201703Erträgst Du es mit Gleichmut, wenn Du bedroht und erpresst wirst? Die Holländer keineswegs! Kaum hatte der türkische Außenminister Mevlüt Cavusoglu öffentlich gedroht, die Türken würden gegen die Holländer Sanktionen verhängen, wenn er an der Einreise in die Niederlande gehindert würde, da verbot die niederländische Regierung die Landung seines Flugzeuges. Der niederländische Ministerpräsident Mark Rutte erklärte: "Die Niederländer sind nicht bereit, sich den Drohungen und Erpressungen der Türken zu beugen." Der türkische Präsident Recep Tayyip Erdogan reagierte erbost: "Die sind so befangen, so ängstlich! Sie sind die Nachkommen der Nazis, sie sind Faschisten!" Ob die Holländer Beleidigungen mit größerem Gleichmut ertragen? Rutte wies die Anschuldigungen als "verrückt" und "unangebracht" zurück. Und Erdogan weiter: "Dann wollen wir sehen, wie eure Flugzzeuge in Zukunft in die Türkei kommen!" Der rechtsgerichtete Geert Wilders, der am kommenden Mittwoch in den Parlamentswahlen mit Mark Rutte um die Mehrheit kämpfen wird, hieß die Maßnahmen der Regierung gut und fügte hinzu: "Allen Türken, die in der Niederlande leben und mit Präsident Erdogan einig sind, sage ich: Geht in die Türkei und kommt niemals zurück!" Wir sind noch nicht am Ende: Die türkische Sozialministerin Fatma Betül Sayan Kaya reist aus Düsseldorf mit dem Auto an. Sie wird zurückgeschickt, Ungefähr 1000 Türken versammeln sich zu Protesten in Rotterdam. Polizei stellt sich ihnen entgegen. Wasserwerfer kommen zum Einsatz. Wem nützt das alles?
22.03.2017  Americana Transportationis Securae Administratio (TSA) de novo genere terroristicarum insidiarum aeroplanis periculosarum cognovisse videtur. Alioquin non intellegitur, cur primi Americani instrumenta electronica, quae ampliora sunt quam sophophonulo, in diaetas epibatarum asportari vetuerint, eadem autem in vasis seclusis collecta transportari liceat. Britanni paulo post Americanorum exemplum secuti sunt. Canadienses, num ad eorum consilium descensuri sint, nondum pro certo habent. De quali et quanto periculo agatur, publice nondum enotuit. Americana interdictio pertinet ad aeroplana novem societatum, quae ex decem Arabicis et Boreoafricanis et Turcicis aeriportibus (Cairo, Abu Dhabi, Dubai, Doha, Constantinopoli, Riad, Gedda, Casablanca, Amman, Cuvaito) evolant et continuo volatu Americam petunt. Americanae aeriae societates isto interdicto non astringuntur. Britannica interdictio attinet ad continuos volatus quattuordecim societatum ex sex terris (Turcia, Libano, Iordania, Aegypto, Tunesia, Arabia Saudiana). Novae limitationes ex septima antemeridiana hora diei Sabbati primum in incertum tempus in usum recipientur, neque ante decimum quartum diem mensis Octobris exspirabunt. Sunt homines rerum periti, qui istam regulationem licentiosam et insanam appellent. Turcicim regimen eam perversam esse ducit atque, ut replicetur, postulat. lc201703Die amerikanische "Transportation Security Administration" (TSA) scheint Kenntnis von einer neuen Art terroristischer Anschläge gegen Flugzeuge gewonnen zu haben. Anders kann man nicht verstehen, warum die Amerikaner als erste verboten haben, elektronische Geräte, die größer sind als kleine Smartphones, in die Passagierkabine mitzunehmen, diese aber im gesonderten Gepäck befördert werden dürfen. Die Briten sind dem Beispiel der Amerikaner kurz darauf gefolgt, die Kanadier sind sich noch nicht sicher, ob sie diese Maßnahme ergreifen. Um welche Art und eine wie große Gefahr es sich handelt, ist öffentlich noch nicht bekannt geworden. Das amerikanische Verbot bezieht sich auf die Flugzeuge von neun Gesellschaften, die von zehn arabischen, nordafrikanischen und türkischen Flughäfen aus (Kairo, Abu Dhabi, Dubai, Doha, Istanbul, Riad, Jeddah, Casablanca, Amman, Kuwait) starten und non-stopp nach Amerika fliegen. Amerikanische Fluggesellschaften werden von diesem Verbot ausgenommen. Das britische Verbot betrifft die Direktflüge von vierzehn Gesellschaften aus sechs Ländern (Türkei, Libanon, Jordanien, Ägypten, Tunesien, Saudi-Arabien). Die neuen Beschränkungen werden ab Samstag sieben Uhr morgens für zunächst unbestimmte Zeit angewendet und werden nicht vor dem 14. Oktober auslaufen. Einige Sachkenner halten diese Regelung für willkürlich und unsinnig. Die türkische Regierung hält sie für verkehrt und fordert ihre Aussetzung.
30.03.2017  Britannia in bivio! Heri Timotheus Barrow, qui Britannicae legationis officio Bruxellis fungitur, Donaldo Tusk, praesidi Concilii Europaei, libellum tradidit, quo Britannicum regimen in articulum quinquagesimum foederis Olisipone icti provocans rogat, ut Britanniae post quadragenariam coniunctionem per divortium discedere liceat. Quisque iudex, qui se in divortiis continet, scit coniugia longaeva omnium difficillime raroque munditer disiungi. Suspenso animo exspectare licet, num maritus destitutus se ultioni dedat atque uxor coniugem perosa frustra secum rationes putaverit. Nonne Britanniae naturalis fetura, Scotia et Irlandia Septentrionalis, matri abnuent? Nonne numerosam et morosam Europae progeniem exempli Britanniae imitandi desiderium capiet? Mihi, qui vates non sim, linquae nunc favendum est. lc201703Britannien am Scheideweg! Gestern hat Tim Barrow, der britische Botschafter in Brüssel, Donald Tusk, dem Präsidenten des Europäischen Rates, das Dokument überreicht, mit dem die britische Regierung unter Berufung auf Artikel 50 des Lissabonner Vertrages nach vierzigjähriger Zugehörigkeit die Scheidung beantragt. Jeder mit Scheidungen befasste Richter weiß, dass langjährige Ehen am allerschwierigsten und selten sauber geschieden werden. Man darf gespannt abwarten, ob sich der enttäuschte Ehemann Rachegelüsten hingibt und ob die ihres Gatten überdrüssige Ehefrau die Rechnung ohne den Wirt gemacht hat. Werden nicht die außerehelichen Kinder Britanniens, Schottland und Nordirland, der Mutter die Gefolgschaft verweigern? Wird nicht die zahlreiche und aufmüpfige Kinderschar Europas Lust verspüren, dem Beispiel Britanniens nachzueifern? Da ich kein Seher bin, ist der Rest Schweigen!
06.04.2017  In Syriaca provincia Idlib die Martis septuaginta duo homines vetito usu gasii nervosi vitam amiserunt, inter quos septendecim mulieres et viginti pueri. Multo maior erat numerus eorum, qui vulnerabatur. Quis hoc gasium usurpaverit, non inter omnes constat. Potestates occidentales praesidem Assad, qui negat, in crimen vocant et decretum Nationum Unitarum expetunt, quo Syriacum regimen condemnetur. Quod decretum ne constitueretur, Russi prohibebant, qui copias Syriacas impetum quidem paravisse non negant, easdem autem ergasterium ad rebelles pertinens perperam contigisse dicunt, in quo gasium nervosum fabricabatur aut deponebatur. Americana disceptatrix ad Unitas Nationes, cum Concilium Securitatis acriter concertaret, fieri posse significavit, ut Americani Unitis Nationibus assidue deficentibus suo arbitrio et nomine agerent. lc201704In der syrischen Provinz Idlib sind am Dienstag 72 Menschen durch den verbotenen Einsatz von Giftgas ums Leben gekommen, unter ihnen 17 Frauen und 20 Kinder. Eine weit größere Zahl wurde verwundet. Wer das Giftgas eingesetzt hat, steht allgemein nicht fest. Die Westmächte beschuldigen Präsident Assad, der dies dementiert, und fordern eine Resolution der UN, in der die syrische Regierung verurteilt werden soll. Dass diese zustande kam, verhinderten die Russen, die zwar nicht leugnen, dass die syrische Luftwaffe einen Angriff ausführte, aber behaupten, sie hätte versehentlich eine Fabrik, die den Rebellen gehörte, getroffen, in der Giftgas hergestellt oder gelagert wurde. Die amerikanische Verhandlungsführerin bei den UN deutete während einer hitzige Debatte des Sicherheitsrates an, möglicherweise würden die Amerikaner, wenn die UN permanent versagten, in eigener Entscheidung und Verantwortung handeln.
13.04.2017  Tremoniae heri duo viri insidias in laophorium gregis "Borussia Dortmund" perpetrasse in suspicionem inciderunt. Utriusque domicilium pervestigabatur, alter in custodia retentus est. Qui cum islamistis coniuncti fuisse dicuntur. Etiam trinae litterae confessoriae prope inventae, in quibus scriptores alia postulant et, ut Germanicum regimen aeroplana exploratoria e Syria reducat, terroristicam intentionem subiciunt. Diu disputatum est, num a pedilusoribus postulari liceret, ut uno tantum die, postquam eis mors intentata est, certamen inirent. Psychologi respondent id arbitrium falsum fuisse, ordinatores ordinis UEFA necessarium, moderatores societatis probabile. Lusores ipsi, libere statuere potuisse dicuntur, num ludere vellent. Exercitator negat gregem omnino sententiam rogatum esse. Quocumque modo res se habeat: Borussi luserunt et duobus ad tres punctis (2:3) inferiores discesserunt. Nec non etiam Bavari Monacenses a regiis Matritensibus cladem acceperunt (1:2). lc201704In Dortmund fiel gestern auf zwei Männer der Verdacht, den Anschlag auf den Bus von "Borussia Dortmund" verübt zu haben. Beider Wohnungen wurden untersucht. Einer von ihnen blieb in Haft. Sie sollen mit Islamisten in Verbindung gestanden haben. Auch drei Bekennerschreiben, die in der Nähe gefunden wurden, in denen die Verfasser u.a. fordern, dass die deutsche Regierung ihre Aufklärungsflugzeuge aus Syrien abzieht, lassen eine terroristische Zielsetzung vermuten. Lange wurde diskutiert, ob man von den Spielern verlangen durfte, nur einen Tag, nachdem sie mit dem Tod bedroht wurden, zu spielen. Die Psychologen erklären, die Entscheidung für falsch, die Organisatoren der UEFA für notwendig, die Bosse des Vereins für zumutbar. Die Spieler selbst konnten angeblich frei entscheiden, ob sie spielen wollten. Der Trainer sagt, die Mannschaft sei gar nicht nach ihrer Meinung gefragt worden. Wie dem auch sei: Die Borussen spielten und verloren 2:3. Aber auch die Münchener Bayern wurden von den Königlichen aus Madrid 1:2 geschlagen.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
REGIMEN AUSTRIAE MUNUS DEPONIT In Austria hoc autumno exeunte electiones parlamentares iam ante tempus praestitutum instituentur. Wolfgang Schüssel, cancellarius foederalis, postquam regimen suum civitate administranda desistere nuntiavit, publice suasit, ut parlamentum dimitteretur et in Austria nova comitia haberentur. Discrimen politicum initium cepit, cum tres ministri, Factionis libertatis asseclae, propter discordias partium suarum internas cooperationem administrativam deponere decrevissent. (Reijo Pitkäranta) Nuntii Latini" vom 13.09.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
INSPECTORES IN IRAQUIAM ADMITTUNTUR Iraquiani Nationibus Unitis nuntiaverunt inspectores armorum statim et sine condicionibus in Iraquiam reverti posse. Sunt autem, qui de fide Iraquianorum dubitent, nam antea, cum inspectores a Nationibus Unitis missi in Iraquia essent, opera eorum multimodis impediebantur neque omnia aedificia suspecta examinare eis licebat. Praecipue Americani et Britanni credunt Iraquianos tantum impedire velle, ne Consilium Securitatis contra ipsos agere incipiat. Etiam Franci admodum caute de promissis Iraquianorum iudicant: opus esse factis, non tantum verbis. Russi autem censent nova contra Iraquiam consilia iam non esse necessaria. Nihilo minus fieri poterit, ut Americani praesidentem Saddam Hussein ex potestate expellere conentur. Volunt enim, ut regimen Iraquicum cives suos persequi et terrorismum internationalem sustinere desinat. Sed inspectoribus in Iraquiam admissis Americanis difficilius erit quam ante confoederatos in novum bellum Iraquicum invenire. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 20.09.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
DE COMITIIS PARLAMENTARIBUS Die Dominico in Germania comitia parlamentaria facta sunt, quorum eventum omnes intenti exspectabant, cum usque ad ultimum momentum incertum esset, utrum partes administratrices electionum victoriam reportarent an factiones eisdem oppositae principatum in civitate obtinerent. Primum quidem fortuna certaminis tam anceps fuit, ut fautores utriusque partis iam victoria exsultarent, donec apparuit democratas sociales tandem superiores factos esse, quamvis exiguo discrimine. Hi enim ex sedibus parlamenti ducentas quinquaginta unam (251) sibi paraverunt, cum democratae Christiani earum ducentis duodequinquaginta (248) potirentur. Quae cum ita essent, Gerhard Schröder, cancellarius foederalis hodiernus, potestatem accepit munus suum continuandi. Edmund Stoiber autem, antagonista eius, de clade sua certior factus, novum regimen brevi dissolutum iri praedixit. (Reijo Pitkaränta) Nuntii Latini" vom 27.09.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
IN AFGANISTANIA OPIUM PRODUCITUR Apud Nationes Unitas aestimatum est Afganistaniam hoc anno paene tria tonnarum milia opii gignere, quod ex papavere producitur. Cultura papaveris, ut creditur, adhuc augebitur, cum profugi in Afganistaniam reversi sibi victum quaerere conabuntur. Regimen Talibanorum culturam papaveris cum gravissima poena vetuerat. Hodierni magistratus eandem subventionibus promissis coercere conantur, sed multi cultores dicunt se nullam subventionem accepisse, quamvis papaveris cultura destitissent. Itaque rebus desperatis ad veteres consuetudines et pristinum opii commercium reverterunt. Maior pars heroini, quod in Europa venum datur, ex opio Afganistaniae paratur. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 11.10.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden