top

   
Beleg gesucht für: quattuordecim
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
2013.11.04 Primum post independentiam anno 2008° unilateraliter declaratam electiones municipales in Cosova habitae sunt. Quoniam res publica Serbia integra unionis Europaeae pars fieri affectat, eius moderatores minoritatem Serborum in Cosova incolentium monuerant, ne istis electionibus deessent. Sed quia plerique Serborum, ne ea re Cosova independens agnosci videretur, hortationi moderatorum non modo non obsecuti sunt, sed etiam vi adhibita eos, qui electionem participaturi erant, deterrebant et imprimis in boreali Mitrovica cursum electionis disturbabant.
Mohammed Morsi, proiecticius Aegypti praesidens atque una cum eo quattuordecim alii sodales fraternitatis Muslimorum hodie Memphide causas apud iudices dicunt. Morsi crimini datur, quod ad internecionem civium prope sedem suam reclamitantium incitaverit. Quod eius fautores refragationes annuntiaverunt, custodes publici subornati sunt, ut disciplinam publicam servent. - Postscriptum ex eventu: Morsi coram iudicibus se esse legitimum praesidentem et iudicium scurrilem mimum reclamavit. Causa in proximum annum dilata est.
2013.11.27 Coalitionem stare
Hac praeterita nocte de pilis angularibus coalitionis formandae inter Christianam Democraticam Unionem (CDU), Christianam Socialem Unionem (CSU) et Socio-democraticam Partem Germaniae (SPD) convenit. Per quattuordecim sequentes dies scriptum a repraesentantibus elaboratum ab ascripticiis sodalibus sociodemocraticis comprobandum est. Secretarii trium factionum unusquisque suae ipsius politicae lineamenta clarius e foedere elucescere et sua postulata esse perpetrata perseverat, quamvis compromissa necessaria fuisse non neget. Cardines praeter alia erant, ne condiciones operariae tributis auctis periclitarentur (CDU), ut operae merces minima institueretur (SPD), ut annuum vectigal alienis autoraedariis imponeretur (CSU)
2013.12.01 Helicopterum Glasguae decidisse
Totius Scotiae, imprimis Glasguae inhabitantes in luctu et squalore sunt ob damna, quae calamitas aeria intulit. Helicopterum aedilicium Veneris die decima postmeridiana hora et dimidia in "Clutham" cauponulam deciderat, ubi permulti visitatores vel musicae auscultatione vel saltatione fruebantur. In mortuis tres helicopteri insessores et octo cauponulae hospites numerandi sunt. Triginta tres homines laesi sunt, ex quibus quattuordecim graviter vulnerati in nosocomiis sustentantur. Causa calamitatis, quam etiam Scotiae Yard evolvere conatur, adhuc frustra, manet mysteriosa. Astynomiae praesidens motus auxiliarios multiplices esse et aliquot dies duraturos dixit. Archiepiscopus Glasguanenis Saturni die in basilica Sancti Andreae pro victimis, relictis, familiaribus, auxiliatoribus, pro tota urbe orabat.
2013.12.30 Michael Schumacher, septies campio mundanus in formulae primae certaminibus autoraedariis calamitate nartatoria in vitae discrimine versatur. Medici in Gratianopolitano nosocomio magna publica celebritate eum soporatum servare nituntur.
Postquam heri insidiator quidam suicidalis in centrali ferriviaria statione urbis Volgogradi bomba displosa septendecim homines capitum perdidit pluresque vulneribus affecit, hodie in eadem urbe iterum insidiae in laophorium ebibaticum paratae sunt, quibus quattuordecim vectores vitam amiserunt. Tales ictus terroristici ludis Olympicis Sotzii habitis praecedentes annuntiati erant.
2014.05.30 Van Rompuy, praesidens Europaei Consilii, internationali Aquensi Praemio Carolino honoratus est. *** Petrus Poroshenko Ucrainicus praeses helicoptero a prorussicis separatistis decusso et quattuordecim militibus interfectis se istos percussores puniturum esse vovit. *** In India septentrionali denuo duae virgines (quattuordecim et sedecim annorum) a iuvenum caterva stupratae et ex arbore suspensae inventae sunt. 2014.05.30Van Rompuy, der Präsident des Europäischen Rates, ist mit dem Internationalen Aachener Karlspreis ausgezeichnet worden. *** Der ukrainische Präsident Petro Poroschenko gelobte, nachdem prorussische Separatisten einen Hubschrauber abgeschossen und vierzehn Soldaten getötet hatten, diese Banditen zu bestrafen. *** In Nordindien wurden wieder zwei junge Frauen (14 und 16 Jahre alt) von einer Gruppe junger Männer vergewaltig und an einem Baum erhängt aufgefunden.
2014.11.01 Sa.d. Mercurii die, a.d. IV. Kal. Nov. , Jehuda Glick, dextrorsus vergens magister Iudaicus, qui, ut etiam Iudaeis in Templi Monte precari liceret, postulaverat, a quodam Palaestinensi insidiatore triginta duos annos nato quattuor glandibus ictus gravia vulnera acceperat. Idem rabbinus iam antea saepe atque iterum, ut ibi tertium templum reaedificaretur, efflagitaverat, quod fieri non poterat, nisi Cupola Saxi et meschita al-Aqsa, quae ambae maxime islamitis sacrosanctae sunt, rescinderentur. Insidiator ipse, Moataz Hejazi nomine, qui antehac gregis tromocratici, Gihad nomine, fuerat, se comprehensioni subtracturus a custodibus publicis interfectus erat. Postridie eius diei primum ex quattuordecim annis Mons Templi, ne orthodoxi Iudaei, ut ibi adorarent, Montem et meschitam invaderent, ab Israelitis praeclusus est. Qua re Mahmud Abbas, Palaestinensium praeses, Palaestinensi populo bellum indictum esse dixit. Ut ista praeclusio mane Veneris die plus milibus custodibus monti circumdatis ad precationes Veneris die faciendas partim dissoluta est, ita res suspensa atque in ancipiti manet. 2014.11.01Am Mittwoch, den 29.Okt., war Jehuda Glick, ein rechtsgerichteter jüdischer Rabbiner, der gefordert hatte, dass es auch den Juden erlaubt sein solle, auf dem Tempelberg zu beten, von einem 32-jährigen palästinensichen Attentäter von vier Kugeln getroffen und schwer verwundet worden. Der Rabbiner hatte schon früher mehrfach verlangt, dass dort ein dritter Tempel neu errichtet würde, was unmöglich gewesen wäre, ohne den Felsendom und die Al-Aqsa-Moschee, die beide für Muslime höchst heilig sind, abzureißen. Der Attentäter selbst namens Moataz Hejazi, der vorher der Terrorgruppe Dschihad angehört hatte, war von Sicherheitskräften getötet worden. Am folgenden Tag wurde zum ersten Mal seit 14 Jahren der Tempelberg von den Israelis geschlossen, damit keine othodoxen Juden auf den Berg und in die Moschee eindrängen, um dort zu beten. Dadurch sei, so sagte Mahmud Abbas, der Präsident der Palistinenser, dem palästinensichen Volk der Krieg erklärt worden. Diese Sperrung wurde zwar am Freitag Morgen, nachdem man mehr als tausend Sicherheitskräfte um den Berg postiert hatte, für das Freitagsgebet teilweise zurückgenommen, aber die Lage bleibt gespannt und unsicher.
igitur amotus Cercinam, Africi maris insulam, quattuordecim annis exilium toleravit. Tac.ann.1,53,4.Er wurde deshalb nach Kerkina, einer afrikanischen Insel, verwiesen, wo er eine vierzehnjährige Verbannung erduldete.
plusque infamiae id incendium habuit, quia praediis Tigellini Aemilianis proruperat videbaturque Nero condendae urbis novae et cognomento suo appellandae gloriam quaerere. quippe in regiones quattuordecim Roma dividitur, quarum quattuor integrae manebant, tres solo tenus deiectae: septem reliquis pauca tectorum vestigia supererant, lacera et semusta. Tac.ann.15,40,2.Dieser Brand kam umso mehr in Verruf, als er auf den aemilianischen Grundstücken des Tigellinus ausgebrochen war, und Nero dadurch den Ruhm eine Neugründung der Stadt, die seinen Namen tragen sollte, zu suchen schien. Rom ist nämlich in vierzehn Distrikte geteilt, hiervon blieben vier unversehrt; drei wurden bis auf den Grund zerstört; von den sieben übrigen standen nur noch wenige Reste von Häusern, halbverbrannte Trümmer.
et Nymphidius quidem in ipso conatu oppressus, set quamvis capite defectionis ablato manebat plerisque militum conscientia, nec deerant sermones senium atque avaritiam Galbae increpantium. laudata olim et militari fama celebrata severitas eius angebat aspernantis veterem disciplinam atque ita quattuordecim annis a Nerone adsuefactos, ut haud minus vitia principum amarent, quam olim virtutes verebantur. accessit Galbae vox pro re publica honesta, ipsi anceps, legi a se militem, non emi; nec enim ad hanc formam cetera erant. Tac.hist.1,5,2.Nymphidius selbst fiel zwar sogleich als Opfer seines Vorhabens; allein auch nachdem das Haupt der Meuterei gefallen war, blieb den meisten Soldaten noch das Bewusstsein der Mitschuld und es fehlte nicht an Scheltreden auf den altersschwachen und geizigen Galba. Seine vormals gepriesene und im Mund der Soldaten gefeierte Strenge ängstigte sie jetzt bei ihrem Widerwillen gegen die alte Manneszucht, nachdem sie in vierzehn Jahren von Nero so verwöhnt worden waren, dass sie ebenso sehr die Laster an dem Fürsten liebgewonnen hatten, als sie zuvor dessen Tugenden achteten. Dazu kam noch eine Äußerung des Galba, die zwar die Ehre des Stadtoberhauptes wahrte, aber für seine Person gefährlich war: dass die Soldaten von ihm ausgehoben, nicht gekauft werden. Zu solchem Grundsatz passte eben das Übrige nicht.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
07.04.2015 Ergasterium chemicum, quod in australiorientalibus Sinis in urbe Zhangzhou materiam facilem ad exardendam (paraxylenen nomine) producit, Lunae die vesperi diruptione facta flammis comprehensum est. Non pauciores quam quattuordecim homines vulnerati sunt. Etiam in regione portuensi Brasilianae urbis Hagiopolis (Santos) nonnulla immisoria liquoribus propulsoriis recipiendis ex Iovis die incendio flagrant. Centum circiter siphonarii adhuc frustra dant operam, ut flammae restinquantur. lc201504
16.05.2015 Dzhokhar Tsarnaev, iuvenis nunc XXI annorum, qui anno MMXIII Bostoniae una cum fratre maiore insidias in cursum Marathonium, quibus tres homines occisi et plus ducenti violati sunt, paraverat, ad supplicium iniectione venenifera sumendum damnatus est. Arbitri duodecim quattuordecim horas deliberantes ad hoc iudicium venerunt, quod ubique in Foederatis civitatibus vehementem altercationem de apta et iusta ratione poenae capitalis excivit. lc201505Der jetzt 21-jährige Dschochar Zarnajew, der 2013 in Boston zusammen mit seinem älteren Bruder einen Anschlag auf den Marathonlauf ausgeführt hatte, durch den drei Menschen getötet und mehr als zweihundert verletzt wurden, ist zum Tod durch eine Giftspritze verurteilt worden. Die zwölf Geschworenen kamen nach 14-stündiger Beratumn zu diesem Urteil, das überall in den USA eine heftige Debatte über die Angemessenheit und Richtigkeit der Todesstrafe losgetreten hat.
22.08.2016  Gaziantep (breviter Antep) est urbs, quae in australi-orientali Turcia prope Syriacos fines sita colluvioni multarum gentium domicilium praebet. Insidiator suicidalis, qui in hac urbe die Saturni pervesperi nuptias novorum Curdicorum maritorum funestavit, LI homines necavit, LXIX partim graviter vulneravit, puer fuisse dicitur non maior natus quam quattuordecim annos. Praeses Erdogan non dubitat, quin ista caedes Islamico, qui dicitur, Statui praestanda sit. Inhabitantes autem in praesidem irascuntur, qui Curdos quidem militariter oppugnet Islamistis autem indulgeat atque in eorum flagitiis coniveat. lc201608Gaziantep (kurz Antep) ist eine Stadt im Südosten der Türkei nahe an der Grenze zu Syrien, in der viele verschiedene Volksgruppen beheimatet sind. Der Selbstmordattentäter, der am späten Samstag Abend die Hochzeit eines kurdischen Brautpaares in ein Blutbad verwandelte, 51 Menschen tötete und 69 teils schwer verletzte, soll ein Kind von höchstens 14 Jahren gewesen sein. Präsident Erdogan ist sich sicher, dass der so genannte Islamische Staat diese Mordtat zu verantworten hat, die Einwohner zürnen aber ihrem Präsidenten, weil er die Kurden zwar militärisch bekämpfe, die Islamisten aber gewähren lasse und für ihr schändliches Treiben auf einem Auge blind sei.
02.02.2017  Parlamentarii Londinenses heri biduum consiliati legem, quam Theresa May rogaverat, ut sibi mense Martio vergente "Britanniarum Regni voluntatem Unionis Europaeae relinquendae Bruxellas nuntiare liceret", duodequingentis delegatis suffragantibus centum quattuordecim refragantibus prima recitatione suaserunt. Usque ad septimum Martis diem lex et inferiorem et superiorem cameram percurrerit. Iam hodierno die Iovis administra prima suas rationes ad Brexitum moderandum promulgabit. At improvisum nihil exspectatur. Britanniae ergo, ut obnoxietatem, quam ipsae in Unione Europaea voluntarie susceperunt et una cum aliis consociatae formaverunt, auferant, plenis velis in independentiam et libertatem et superanitatem, quae sibi videntur, contendunt oblitae civitates solas relictas non modo nostris temporibus statim in novas obnoxietates incidere, quas, etiamsi "relationes speciales" nominentur, neque voluntarias eligere neque iam formare possint. Ne sit summa libertas summa obnoxietas. lc201702Die Parlamentarier in London haben gestern nach zweitägiger Beratung das Gesetz, das Theresa May eingebracht hatte, um Ende März "die Absicht des Vereinigten Königreiches, die Europäische Union zu verlassen, in Brüssel vermelden darf", mit 498 Ja-Stimmen und 114 Nein-Stimmen der Delegierten gebilligt. Bis zum 7. März wird das Gesetz sowohl Unter- als auch Oberhaus durchlaufen haben. Schon am heutigen Donnerstag wird die Premierministerin ihre Vorstellungen zur Gestaltung des Brexits bekannt geben. Aber etwas Überraschendes wird nicht erwartet. So steuert also Britannien, um der Abhängigkeit zu entgehen, die es in der Europäischen Union selbst gewählt und im Bund mit anderen gestaltet hat, mit vollen Segeln in die vermeintliche Unabhängigkeit, Freiheit, Suveränität, nachdem es vergessen hat, dass Staaten, die allein zurückbleiben, nicht nur in heutiger Zeit sofort in neue Abhängigkeiten geraten, die sie, auch wenn sie "spezielle Beziehungen" heißen, weder nach eigenem Willen wählen noch gestalten können. Hoffentlich ist "höchste Freiheit" nicht gleichbedeutend mit "höchste Abhängigkeit"!
22.03.2017  Americana Transportationis Securae Administratio (TSA) de novo genere terroristicarum insidiarum aeroplanis periculosarum cognovisse videtur. Alioquin non intellegitur, cur primi Americani instrumenta electronica, quae ampliora sunt quam sophophonulo, in diaetas epibatarum asportari vetuerint, eadem autem in vasis seclusis collecta transportari liceat. Britanni paulo post Americanorum exemplum secuti sunt. Canadienses, num ad eorum consilium descensuri sint, nondum pro certo habent. De quali et quanto periculo agatur, publice nondum enotuit. Americana interdictio pertinet ad aeroplana novem societatum, quae ex decem Arabicis et Boreoafricanis et Turcicis aeriportibus (Cairo, Abu Dhabi, Dubai, Doha, Constantinopoli, Riad, Gedda, Casablanca, Amman, Cuvaito) evolant et continuo volatu Americam petunt. Americanae aeriae societates isto interdicto non astringuntur. Britannica interdictio attinet ad continuos volatus quattuordecim societatum ex sex terris (Turcia, Libano, Iordania, Aegypto, Tunesia, Arabia Saudiana). Novae limitationes ex septima antemeridiana hora diei Sabbati primum in incertum tempus in usum recipientur, neque ante decimum quartum diem mensis Octobris exspirabunt. Sunt homines rerum periti, qui istam regulationem licentiosam et insanam appellent. Turcicim regimen eam perversam esse ducit atque, ut replicetur, postulat. lc201703Die amerikanische "Transportation Security Administration" (TSA) scheint Kenntnis von einer neuen Art terroristischer Anschläge gegen Flugzeuge gewonnen zu haben. Anders kann man nicht verstehen, warum die Amerikaner als erste verboten haben, elektronische Geräte, die größer sind als kleine Smartphones, in die Passagierkabine mitzunehmen, diese aber im gesonderten Gepäck befördert werden dürfen. Die Briten sind dem Beispiel der Amerikaner kurz darauf gefolgt, die Kanadier sind sich noch nicht sicher, ob sie diese Maßnahme ergreifen. Um welche Art und eine wie große Gefahr es sich handelt, ist öffentlich noch nicht bekannt geworden. Das amerikanische Verbot bezieht sich auf die Flugzeuge von neun Gesellschaften, die von zehn arabischen, nordafrikanischen und türkischen Flughäfen aus (Kairo, Abu Dhabi, Dubai, Doha, Istanbul, Riad, Jeddah, Casablanca, Amman, Kuwait) starten und non-stopp nach Amerika fliegen. Amerikanische Fluggesellschaften werden von diesem Verbot ausgenommen. Das britische Verbot betrifft die Direktflüge von vierzehn Gesellschaften aus sechs Ländern (Türkei, Libanon, Jordanien, Ägypten, Tunesien, Saudi-Arabien). Die neuen Beschränkungen werden ab Samstag sieben Uhr morgens für zunächst unbestimmte Zeit angewendet und werden nicht vor dem 14. Oktober auslaufen. Einige Sachkenner halten diese Regelung für willkürlich und unsinnig. Die türkische Regierung hält sie für verkehrt und fordert ihre Aussetzung.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden