top

   
Beleg gesucht für: quartum
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
His rebus pace confirmata post diem quartum, quam est in Britanniam ventum, naves XVIII de quibus supra demonstratum est, quae equites sustulerant, ex superiore portu leni vento solverunt. Caes.Gall.4,28,1Nachdem der Friede so bekräftigt war, segelten vier Tage nach Cäsars Ankunft in Britannien die 18 Frachtschiffe, die, wie oben erzählt, die Reiterei an Bord hatten, bei sanften Wind aus ihrem Hafen ab.
2013.10.27 Sebastianus Vettel ille autocineti gubernator Germanicus (viginti sex annos natus) in India quartum continuo campionatum mundanum vicit.
2014.04.29 Nongenti praefecti propinae et luxuriae lautissimam esse domum cenatoriam totius orbis hoc anno Nomam Hafniensem sibi persuaserunt. Huius tabernae culina subtilis palati quartum post annos 2010, 2011, 2012 id praemium reportavit. Proximo anno praeterito Hispanica taberna "El Celler de Can Roca" Danicis apicem praeripuerat. 2014.04.29900 Kenner der feinen und gehobenen Küche haben die Überzeugung gewonnen, dass das Noma in Kopenhagen in diesem Jahr die beste Speisegaststätte der Welt ist. Die Feinschmeckerküche dieses Restaurants errang diese Auszeichnung nach den Jahren 2010, 2011 und 2012 zum vierten Mal. Im vergangenen Jahr hatte das spanische Lokal "El Celler de Can Roca" den Dänen den Spitzenplatz weggeschnappt.
2014.07.14 Die 13° m.Iul. a.2014°. pedipilarii Germaniae in octavo finali, quod umquam certaverunt, quartum campionatum mundanum pedifollicum vicerunt (post annos 1954um, 1974um, 1990um). Grex Germanicus in urbe Rivi Ianuarii in stadio, vel potius templo, quod Maracana vocatur, pedilusores Argentinae uno ictu ad nullum superavit. Metam victricem minuto 113° Marius Goetze artificioso modo assecutus est, qui 86° minuto exercitatore Joachimo Löw auctore Miroslav Klose successerat. 2014.07.14Am 13. Juli 2014 wurden die deutschen Fußballspieler im 8. Finale, das sie jemals bestritten haben, zum vierten Mal Fußballweltmeister (nach den Jahren 1954, 1974, 1990). Die deutsche Mannschaft besiegte in Rio de Janeiro in dem Stadion, eherTempel, Maracana die Spieler von Argentinien mit 1:0. Das Siegtor erzielte in der 113. Minute mit einem kunstvollen Schuss Mario Götze, den Trainer Joachim Löw in der 86. Minute für Miroslav Klose eingewechselt hatte.
2014.11.29 Ve.d. Franciscus pontifex per triduum Turciam visit. Quod est quartum iter, quod umquam pontifex Romanus in Turciam fecerit. Primo die primus hospes publicus Ancyrae a Recep Tayip Erdogan, Turcico praeside, in novo praesidis palatio receptus est. Erdogan iam in antecessum occidentem nullius Islamicae rei interesse nisi petrolei, auri, adamantis questus erat. Cum Francisco colloquens ingravescentem islamophobiam occidentis exprobravit. Franciscus ipse, ut Muslimi, Iudaei, Christiani solidaritatem adversus fanatismum et fundamentalismus exercerent, monuit. Ad hoc, ut conatus pacis in Medio Oriente componendae reciperentur, postulavit: iam nimis diu illam regionem theatrum bellorum fratricidalium fuisse dixit. Altero die papa Constantinopolim proficiscetur, ubi eximios islamicos et orthodoxos duces conveniat atque Hagiam Sophiam et Meschitam Turcici imperatoris Ahmed (Caeruleam Meschitam) inspiciat. 2014.11.29Papst Franciscus besucht drei Tage lang die Türkei. Dies ist die vierte Reise, die ein römischer Papst jemals in die Türkei gemacht hat. Am ersten Tag wurde er vom türkischen Präsidenten Recep Tayip Erdogan als erster Staatsgast im neuen Palast des Präsidenten empfangen. Erdogan hatte schon im Vorfeld beklagt, den Westen interessiere am Islam nur Öl, Gold und Diamanten. Im Gespräch mit Franciscus kritisierte er die zunehmende Islamophobie des Westens. Franciscus mahnte zur Solidarität zischen Muslimen, Juden und Christen gegen Fanatismus und Fundamentalismus. Zudem forderte er, die Friedensbemühungen im Mittleren Osten wieder aufzunehmen: Diese Gegend sei schon zu lange Schauplatz von brudermordenden Kriegen gewesen. Am zweiten Tag wird der Papst nach Istanbul reisen, um dort islamische und orthodoxe Kirchenführer zu treffen und die Hagia Sophia und die Moschee des Sultans Ahmed (die Blaue Moschee) zu besichtigen.
fuere, qui adnotarent quartum decimum Kal. Sextilis principium incendii huius ortum, quo et Senones captam urbem inflammaverint. alii eo usque cura progressi sunt, ut totidem annos mensisque et dies inter utraque incendia numerent. Tac.ann.15,41,2.Manche bemerkten, diese Feuersbrunst sei am 19. Juli ausgebrochen, an demselben Tag, an dem auch die Senonen die eroberte Stadt in Brand gesteckt hätten. Andere gaben sich sogar die Mühe auszurechnen, dass zwischen beiden Feuersbrünsten gleich viele Jahre, Monate und Tage liegen.
Quartum idus Ianuarias, foedum imbribus diem, tonitrua et fulgura et caelestes minae ultra solitum turbaverunt. observatum id antiquitus comitiis dirimendis non terruit Galbam, quo minus in castra pergeret, contemptorem talium ut fortuitorum; seu, quae fato manent, quamvis significata, non vitantur. Tac.hist.1,18,1.Der 10. Januar, ein hässlicher Regentag, war durch Donner und Blitz und Schreckzeichen des Himmels ungewöhnlich verstört. Der herkömmliche Brauch, in solchem Fall die Volksversammlungen aufzuheben, schreckte den Galba nicht ab, ins Lager zu gehen, weil er solches als Zufälligkeiten verachtete, oder auch weil man dem vom Verhängnis Beschiedenen, auch wenn es vorher angedeutet wird, nicht entrinnen kann.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
15.02.2015 Publici Canadenses se Saturni die impedivisse dixerunt, ne Halifacii telorum iaculatio fieret. Tres suspectos prehensos esse, quartum a custodibus circumventum se ipsum necavisse lc201502
22.05.2015 Rigae, in capite Lettoniae, Europaea Unio et sex civitates, quae olim ad Unionem Sovieticam pertinebant (Ucrania, Albarussia, Moldavia, Armenia, Atropatene, Georgia), conventum culminatum "Sodalitatis Orientalis" quartum, postquam anno MMIX conditus est, perhibent. Qui conventus rebus Ucranicis et controversiis cum Russia habitis obnubilatus erat. Angela Merkel "Sodalitatem Orientalem" non ad Unionem amplificandam spectare dixit, sed instrumentum esse propius inter se accedendi. Nonnullae civitates participantes Russiam in declaratione terminali aggressionis condemnari volebant; quod aliae, sicut Armenia ac Albarussia, quae ad Unionem Eurasiaticam a Russis propagatam vergunt, reiciebant. Praeter comminationem Russicam etiam altera causa se venditabat: Die Iovis vesperi Tsipras, Hollande, Merkel duas horas de attritis Graecorum rebus monetariis colloquebantur. David Cameron, qui principialiter de Unione reformanda agere in animo habuerat, audientiam sibi facere non potuit. Die Veneris conventus finem habebit. lc201505In Riga, der Hauptstadt Lettlands, halten die Europäische Union und sechs Staaten, die früher zur Sowjetunion gehörten (Ukraine, Weißrussland, Moldavien, Armenien, Aserbaidschan, Georgien), zum vierten Mal seit seiner Gründung ihren Gipfel "Östliche Partnerschaft" ab. Dieses Treffen war von den Geschehnissen in der Ukraine und dem Streit mit Russland überschattet. Angela Merkel sagte, die "Östliche Partnerschaft" ziele nicht auf eine Erweiterung der EU, sondern sei ein Instrument sich näherzukommen. Einige teilnehmende Staaten wollten, dass Russland in der Schlusserklärung der Aggression beschuldigt werde. Das haben andere, wie Armenien und Weißrussland, die der von Russland betriebenen Eurasischen Union zuneigen, zurückgewiesen. Außer der russischen Bedrohung drängte sich noch ein anderes Thema nach vorn: Am Donnerstag Abend sprachen Tsipras, Hollande und Merkel zwei Stunden über die angegriffenen Finanzen Griechenland. David Cameron, der grundsätzlich über eine notwendige Reform der Union hatte verhandeln wollen, konnte sich kein Gehör verschaffen. Am Freitag wird das Treffen zu Ende gehen.
24.VII.2016  Hilaria Clinton, quae futura candidata praesidentialis factionis democraticae exspectatur, cum Miamiae eventui electorio interesset, Timotheum Kaine, quem sibi vicarium elegit, primum in forensem lucem produxit. Qui nunc iam quartum annum rem publicam Virginiae in senatu Vashingtonensi repraesentat et tempus, antequam se ad rem publicam contulit, iurum civilium defensor atque in missionaria statione Iesuitarum in Honduria consumpserat. Hilaria eum his verbis extulit: "Huic omnia sunt, quae Donaldo Trump et Michaeli Pense desunt." Timotheus Kaine ab omnibus laudabatur, cum eos, qui aderant, Hispanice salutavit: "Salvete omnes", inquit, "in terra nostra, nam nos omnes Americani sumus." Quo modo certum signum dedit pro Latinis amplexandis contra murum, cui republicani aemuli favent, aedificandum. Conventus factionis, quo candidatus democraticus destinandus sit, die Lunae incohabit. lc201607
05.09.2016  Dum cancellaria Angela Merkel in Sinis versans summum conventum G20 - civitatum participat, eius factio Democratarum Christianorum (CDU) in Megapoli et Pomerania Citeriore, ubi heri delegati consilii foederalis eligebantur, in tertium locum praecipitavit (19.0%). Maximum numerum suffragiorum Sociales Democratae (SPD) reportaverunt (30.6%), sed felicissimum exitum habuit Alternativa pro Germania (AfD), quae primo accessu ad 20.8 % properans secundum locum tenet. Quamquam ista factio dextrorsus vergere et xenophobica et antiislamica esse reprehenditur, multorum animos ad suam causam perducere potuit. Sinistri 13.2% adepti locum quartum tenent. Prasini, Dextri (NPD), Liberales (FDP) a meta quinque centesimarum aberrantes parlamento deerunt. 61.6% civium suffragatum ierant. Omnes numeri hic excerpti praecursorii sunt. Cancellaria Merkel hodie, quod insolitum est, quae sibi videantur, e Sinis denuntiabit. lc201609Während die Kanzlerin Angela Merkel in China beim G20-Gipfel weilt, stürzte ihre christdemokratische Partei (CDU) in Vorpommern, wo gestern der Landtag gewählt wurde, auf den dritten Platz ab (19%). Die meisten Stimmen (30,6%) gewannen die Sozialdemokraten (SPD). Den größten Erfolg aber hatte die Alternative für Deutschland (AfD), die auf Anhieb 20,8% erzielte und den zweiten Platz einnimmt. Obwohl diese Partei als rechtslastig, fremdenfeindlich und anttislamisch kritisiert wird, konnte sie viele für ihre Sache gewinnen. Die Linke landete mit 13,2% auf dem vierten Platz. Die Grünen, Rechten (NPD) und Liberalen (FDP) verfehlten die 5%-Grenze und kommen nicht in den Landtag. Die Wahlbeteiligung hatte bei 61,6% gelegen. Alle hier angegebenen Zahlen sind vorläufig. Die Kanzlerin Merkel wird heute, was ungewöhnlich ist, aus China eine Stellungnahme abgeben.
21.11.2016  Cancellaria Merkel Berolini primum in conventu principum Christianae Democraticae Unionis tum foras sibi certum deliberatumque esse praesidium factionis perducere et postero anno quartum cancellariatum petere declaravit. Id consilium, quod diu et diligenter animo et cogitatione esset complexa, neque factioni, neque rei publicae, neque sibi esse triviale. Se et dextrorsus et sinistrorsus acres contentiones exspectare, sed se decertaturam esse pro iis valoribus et ista ratione vivendi, quae socii christianae democraticae factionis magni aestimarent et in sinu gestarent. Etiam in Francia, ubi suffragatores conservativi primum ex septem competitoribus eligere possent, cui potissimum praesidi faverent, praeiudicium factum est: De supremitate die Dominico insequenti decertabunt duo pristini administri primi Franciscus Fillon et Alanus Juppé. Nicolaus Sarkozy a re publica recedens in otium se referet. lc201611Kanzlerin Merkel hat in Berlin zunächst in einer Versammlung der christdemokratischen Parteispitze, dann öffentlich erklärt, dass sie sich entschlossen habe, den Vorsitz der Partei weiterzuführen und sich im nächsten Jahr zum vierten Mal um das Kanzleramt zu bewerben. Dieser Entschluss, mit dem sie sich lange und gründlich auseinandergesetzt habe, sei weder für die Partei, noch für den Staat noch für sie trivial. Sie erwarte sowohl nach rechts als auch nach links hin harte Auseinandersetzungen, aber sie werde sich für die Werte und die Lebensweise, die die Mitglieder der christdemokratischen Partei wertschätzten und liebten, bis zuletzt einsetzen. Auch in Frankreich, wo die konservativen Wähler zum ersten Mal unter sieben Bewerbern wählen konnten, wen sie am liebsten als Präsidenten hätten, ist eine Vorentscheidung gefallen: Am kommenden Sonntag werden die beiden ehemaligen Premierminister François Fillon und Alain Juppé in die Stichwahl gehen. Nicolas Sarkozy wird sich aus der Politik ins Proivatleben zurückziehen.
22.03.2017  Americana Transportationis Securae Administratio (TSA) de novo genere terroristicarum insidiarum aeroplanis periculosarum cognovisse videtur. Alioquin non intellegitur, cur primi Americani instrumenta electronica, quae ampliora sunt quam sophophonulo, in diaetas epibatarum asportari vetuerint, eadem autem in vasis seclusis collecta transportari liceat. Britanni paulo post Americanorum exemplum secuti sunt. Canadienses, num ad eorum consilium descensuri sint, nondum pro certo habent. De quali et quanto periculo agatur, publice nondum enotuit. Americana interdictio pertinet ad aeroplana novem societatum, quae ex decem Arabicis et Boreoafricanis et Turcicis aeriportibus (Cairo, Abu Dhabi, Dubai, Doha, Constantinopoli, Riad, Gedda, Casablanca, Amman, Cuvaito) evolant et continuo volatu Americam petunt. Americanae aeriae societates isto interdicto non astringuntur. Britannica interdictio attinet ad continuos volatus quattuordecim societatum ex sex terris (Turcia, Libano, Iordania, Aegypto, Tunesia, Arabia Saudiana). Novae limitationes ex septima antemeridiana hora diei Sabbati primum in incertum tempus in usum recipientur, neque ante decimum quartum diem mensis Octobris exspirabunt. Sunt homines rerum periti, qui istam regulationem licentiosam et insanam appellent. Turcicim regimen eam perversam esse ducit atque, ut replicetur, postulat. lc201703Die amerikanische "Transportation Security Administration" (TSA) scheint Kenntnis von einer neuen Art terroristischer Anschläge gegen Flugzeuge gewonnen zu haben. Anders kann man nicht verstehen, warum die Amerikaner als erste verboten haben, elektronische Geräte, die größer sind als kleine Smartphones, in die Passagierkabine mitzunehmen, diese aber im gesonderten Gepäck befördert werden dürfen. Die Briten sind dem Beispiel der Amerikaner kurz darauf gefolgt, die Kanadier sind sich noch nicht sicher, ob sie diese Maßnahme ergreifen. Um welche Art und eine wie große Gefahr es sich handelt, ist öffentlich noch nicht bekannt geworden. Das amerikanische Verbot bezieht sich auf die Flugzeuge von neun Gesellschaften, die von zehn arabischen, nordafrikanischen und türkischen Flughäfen aus (Kairo, Abu Dhabi, Dubai, Doha, Istanbul, Riad, Jeddah, Casablanca, Amman, Kuwait) starten und non-stopp nach Amerika fliegen. Amerikanische Fluggesellschaften werden von diesem Verbot ausgenommen. Das britische Verbot betrifft die Direktflüge von vierzehn Gesellschaften aus sechs Ländern (Türkei, Libanon, Jordanien, Ägypten, Tunesien, Saudi-Arabien). Die neuen Beschränkungen werden ab Samstag sieben Uhr morgens für zunächst unbestimmte Zeit angewendet und werden nicht vor dem 14. Oktober auslaufen. Einige Sachkenner halten diese Regelung für willkürlich und unsinnig. Die türkische Regierung hält sie für verkehrt und fordert ihre Aussetzung.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden