top

   
Beleg gesucht für: provide
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
10.08.2016  Primam post rebellionem militarem profligatam peregrinationem Turcicus praeses Recep Tayyip Erdogan fecit Petropolin ad Russicum collegam Vladimirum Putin. Utriusque intererat discordias componere, quae e mense Novembri praeteriti anni deiectu Russici aeroplani militaris exortae erant. Imprimis relationes commerciales minutatim restituantur. Praeses Erdogan de renovata amicitiae axe inter duas res publicas loquebatur et praeses Putin se bonae voluntatis esse significavit. Sed remanent multa discidia: Quod Russia Syriacum praesidem Baschar al-Assad adiuvat, quod Putin Curdos armis instruere dicitur, quod Russi Crimaea annexa Tataros ibi habitantes a Turcis abalienant. Praeterea ambo praesides rebus publicis Europaeis et Americanis certum signum validitatis dare voluisse apparet. Sed plerique occidentalium politicorum reconciliationem inter Turciam et Russiam incohatam provide comprobant. lc201608
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden