top

   
Beleg gesucht für: prolixe
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
2013.12.27 Turcia, quamquam regimen prolixe reformatum est, non acquiescit. Sed Recep Tayyip Erdoğan, princeps administrorum, ne magistratu abdicet, quod pristinorum quoque asseclarum nonnulli postulent, adhuc recusat.
Nationes Unitae aemulas factiones in Sudania Australi denuo, ut arma deponerent, commonuerunt. Copias intra quadraginta octo horas redintegratum iri annuntiaverunt. Duces Africae orientis in Keniam convenient consultatum de vi in Sudania Australi componenda, ubi per hos duodecim dies iam plus quam mille homines occisi esse putantur.
Quod caput Japonicae gubernationis Shinzo Abe scrinium Yasukuni, quod dicitur, adiit, a Sinensibus et Coreanis Australibus offensa atque iniuria accipitur. Abe ipse istam actionem sponsionem aeternae pacis interpretatur.
2014.01.04 De quaestione, num libertas domicilii libere eligendi iusque in Germania operandi Romanis et Bulgaris immigrantibus prolixe cumulateque concedenda essent, acres altercationes inter diversas politicas factiones Germaniae exortae sunt. Elmar Brok, legatus Europaeus Christianae Democraticae factionis, eos, qui tantummodo ad subsidia socialia accipienda immigrarent, celeriter remittendos esse censuit; ne iterum immigrarent, dactyloscopias esse sumendas. Ralph Stegner, foederalis praefectus Socialium Democraticorum in Slesvico et Holsatia, istud propositum absurditate non esse superandum iudicavit. Cancellaria Merkel et vicecancellarius Segimarus Gabriel, ut undas permulcerent, secretariorum statalium commissionem, quae singula munera egrediatur, ad istam quaestionem agendam instituere destinaverunt. 2014.01.04
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
14.02.2015 Praeses Obama societates superioris technologiae, ut ad scelera cyberspatialia melius defendenda informationes cum regimine atque inter se prolixe cumulateque communicarent, monuit lc201502
17.12.2016  Puer, qui anno bis millesimo quarto ex Iracianis parentibus in Ludovici Portu Rhenano natus duplici civitate instructus est, et vicesimo sexto die mensis Novembris et quinto Decembris in sua urbe natali globum igneum displodere est conatus. Primo conatu materiam displosivam in mercatu natalicio deposuerat, sed machinatio incendiaria fortunatim effectum non habuit. Alteram bombam paucis diebus post in sacciperium dorsuale abditum prope centrum aedificii urbani in virgulto deposuit. Quae ab attento viatore animadversa a viris istius rei peritis debilitata est. Puer adhuc pupillaris atque iuridice nondum responsabilis "in locum tutum" delatus est. Eum, quod religiositatem attinet, novissime prolixe radicalem esse factum sermo fert. Cognitores, quorum nunc est machinatores occultos investigare, subtiliora impraesentiarum non edocent. lc201612Ein Junge, der 2004 von irakischen Eltern in Ludwigshafen am Rhein geboren wurde und mit doppelter Staatsangehörigkeit ausgestattet ist, hat sowohl am 26. Nov. als auch am 5. Dez. versucht, in seiner Geburtsstadt einen Sprengsatz zur Explosion zu bringen. Bei seinem ersten Versuch hatte er sein Explosivmaterial auf dem Weihnachtsmarkt abgelegt, aber glücklicherweise versagte die Zündvorrichtung. Seine zweite Bombe legte er wenige Tage später in einem Rucksack in der Nähe des Rathaus-Centers in einem Gebüsch ab. Sie wurde von einem aufmerksamen Passagier bemerkt und von Fachleuten unbrauchbar gemacht. Der noch unmündige und rechtlich noch nicht verantwortliche Junge wurde "an einen sicheren Ort" gebracht. Es geht das Gerücht er habe sich erst vor kurzem religiös stark radikalisiert. Die Ermittler, deren Aufgabe es jetzt ist, nach Hintermännern zu fahnden, geben im Moment keine genaueren Auskünfte.
13.01.2017  Secretarii a Donaldo Trump electi, qui his diebus de suis politicis rationibus a senatu interrogantur, non idem sentire videntur, neque idem dicere atque eorum praeses designatus. Pristinus dux generalis quattuor stellarum, Iacobus Mattis, quem Trump secretarium defensionis deoptavit, monuit, ne Nato maximae ex altero bello mundano concussioni esset exposita. Praecipuam originem fontemque concussionis dixit esse, quod Vladimirus Putin nationes Natonis participes disicere vellet. Praetera Natonem efficacissimam societatem militarem recentiorum temporum laudavit. Etiam Rex Tillerson, designatus secretarius statalis, iam die Mercurii a senatu interrogatus articulum quintum foederis cum Natone icti sancrosanctum esse dixerat. Trump contra Natonem pluries adhuc in dubio posuerat et se Vladimirum Putin, quem Mattis primo loco hostium ponit, socium et amicum asciturum esse sperat. Trump se operationibus munerum intellegentiae indubitare iam saepe aperuit; Mattis contra se eorum arbitriis prolixe confidere dixit. Quin nuptiae maritales tam iniquis ominibus conciliatae nimis celeriter dirimantur, quis dubitet? Quam diu coniugia tam discordia in rebus politicis conciliata cohaesura credamus? lc201701Die von Donald Trump ausgesuchten Minister, die dieser Tage vom Senat zu ihrer politischen Einstellung befragt werden, scheinen nicht dasselbe zu denken und nicht dasselbe zu sagen wie ihr designierter Präsident. Der frühere Viersterne-General James Matthis, den sich Donald Trump als Verteidigungsminster wünscht, warnte, dass die Nato vor ihrer schwersten Bedrohung seit dem 2. Weltkrieg stehe. Die Hauptursache, sagte er, sei, dass Putin die Mitgliedsstaaten der Nato auseinanderdividieren wolle. Außerdem lobte er die Nato als das effektivste Militärbündnis der neueren Geschichte. Ebenso hat der designierte Außenminister Rex Tillerson schon am Mittwoch bei seiner Befragung gesagt, der Artikel 5 des Natovertrages, sei unantastbar. Trump hingegen hatte die Nato mehrfach in Frage gestellt und hofft, Wladimir Putin, den Mattis an erster Stelle unter den Feinden ausmacht, als Partner und Freund zu gewinnen. Trump hat schon oft zu erkennen gegeben, dass er die Arbeit der Geheimdienste in Frage stellt. Mattis hingegen sagte, dass er deren Einschätzungen in hohem Maße vertraue. Dass eine bürgerliche Ehe, die unter solch ungünstigen Vorzeichen geschlossen wird, schnell zerbricht, dürfte kaum einer bezweifeln. Wie lange sollen wir von so widersprüchlichen politischen Verbindungen annehmen, dass sie Bestand haben?
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden