|
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.) |
03.04.2015 Lausannae inter disceptatores de rebus angularibus, quae ad nucleare Iraniae programma spectant, convenit: Irania copiam uranii, cuius vis augeatur, in probabilem modum reducet idque ab organzatione Internationali ab energia atomica (IAEA) perspici ac custodia contineri patietur. Sanctiones oeconomicae Iranis impositae sedabuntur, sed statim redintegrari possunt, nisi Irania pacta servabit. Multa adhuc praeterita sunt. Et Israelis primarius Beniaminus Netanyahu, qui de nocte cum praeside Obama telefonice colloquebatur, et repraesentantes quidam congressus Americani vehementer indignati sunt. lc201504 |
16.09.2015 Quod multis in urbibus domicilia desunt, quae profugis ad habitandum dari possent, magistratus Germanici nunc aedes etiam privatas coactu acquirendas esse cogitant. Ultimam quidem rationem esse, ut aedificia privata in publicum usum redigerentur, neque adhuc adhibitam, sed lege probabilem et iustam. lc201509 | Weil in vielen Städten Wohnungen fehlen, die man den Flüchtlingen anbieten könne, denken die deutschen Behörden jetzt daran, auch private Häuser zwangsweise verfügbar zu machen. Es sei zwar Ultima Ratio, private Gebäude zu beschlagnahmen, die auch bisher noch nicht angewendet worden sei, aber sie sei durch das Gesetz gedeckt und statthaft. |