top

   
Beleg gesucht für: pristinus
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
2013.11.06 Per decem annos suspicio non aberat, quin pristinus Palaestinensis moderator Yasser Arafat veneno esset occisus. Nunc ista suspicio introspectione forensi in Helvetia confecta confirmari videtur, nam inspectores vestigia radioactivi polonii repperisse dicuntur. Officialiter Arafat anno 2004° apoplexia Parisiis erat mortuus. Quaestio nunc non iam est, num Arafat veneno interfectus sit, sed quis eum venenaverit.
John Kerry, Americanus secretarius statalis: "Tempus futurum definietur coagmentatione stabilitatis et oeconomici incrementi."
Lakhdar Brahimi, legatus extraordinarius foederis Arabici, revelat fieri non iam posse, quin internationalia colloquia de pace in Syria componenda, quae hoc mense fore speraverit, in tempore locum habeant. Disceptationes inter omnes partes crebriores gravioresque esse, quam ut dies omnibus accepta iam nunc constitui possit. Multa alia non convenire neque quis consultationibus intersit, quibus de rebus agatur, num Irania invitetur. Oppositionem Syrorum multifidam esse, Bashar al-Assad paratum non esse de munere abdicando loqui, nedum se a negotiis publicis removeat. Tamen Brahimi Secretario generali Ban Ki-moon urgente colloquia hoc demum anno extremo habitum iri confidit.
2013.11.07 In Nowaja Gasetta, actis Russicis ter in ebdomada emissis, legitur inopinata et critica aestimatio de promulgationibus ab Edvardo Snowden conscriptis: In suis commentariis Edvardum Snowden eodem modo, quo quemque rerum secretarum administratorem, qui sua sponte a munere descierit, proditionem patriae circumscribentem obumbrare assimulantem se amplecti liberam rem publicam, se auxilia libertati invocare. Vix quemquam grande dicendi genus istius manifesti subterfugiturum fuisse, nisi in Russia scriptum esset, ubi intellegentiae muneribus minime esset in usu leges servare ubique inquisitor quidam pristinus iam decimum quintum annum rem publicam teneret. Edvardum Snowden, si in ius Americanum adiret ibique indicium profiteretur, futurum fuisse, ut democratiae prodesset. SIc autem scripturas eius redolere proditionem et reddere sonum cynicum.
2013.11.26 Putin Franciscum papam convenire
Russiae praesidens Vladimirus Putin, postquam iam annis 2000° et 2003° papam Ioannem Paulum II. et anno 2007° papam Benedictum XVI. convenit, heri (die 25° m. Nov. a. 2013°) Romae cum pontifice Francisco congressus est. Putin verbis quidem reconciliationi Russicae-orthodoxae et Romanae-catholicae ecclesiae favens non ignorat hanc navem multis difficultatibus obstantibus et orthodoxis vehementer repugnantibus ad scopulos impactum iri. At officiales saltem relationes inter ambas ecclesias artius connectere suasit. Papam nomine Cyrilli patriarchi salvere iussit, at invitationem ad iter in Russiam faciendum a Cyrillo secum non attulit. Sermo erat praeter haec de angustiis minoritatis Christianae in Syria habitantis et de quaestione, quomodo ibi pax fieri posset. Num praesidenti potestatis diligenti foedus sanctum insanctum cum Vaticano excudere contingat, exspecandum est.
Demonstrationes Banquoquiae fieri
Die Dominico et heri fiebant Banquoquiae, in urbe capitali Thaiorum, demonstrationes, vehementissimae inde ex anno 2010°. Circiter centum milia hominum in publicum confluebant, ut contra regimen demostrarent, cuius magistratibus corruptionem exprobrant. Plus centum demonstrantes ad ministerium rerum exterarum et rerum nummmariarum perumpebant. Auctor et rector protestationis erat, ut custodia publica annuntiavit, Suthep Thaugsuban, pristinus dux oppositionis, qui regimen ad abdicandum cogere conatur. Praefecta regiminis, Yingluck Shinavatra consilio administrorum habito se ceterosque ministros in suis officiiis mansuros affirmavit.
2013.11.28 Silvium Berlusconi e parlamento relegatum
In Italia tempus epochale viginti annorum finitur. Berlusconi, pristinus princesps Italiae administer, vectigalium peculatus convictus, heri terminali senatus sententia definitive sedem parlamentariam amisit. Definitive? Ipse relegationem inaversibilem esse negat et tertio abinde anno denuo principem administrum fore contumaciter promittit vel potius minatur. Hesternum diem diem tristem nuncupavit, tristem autem non sibi, sed democratiae. Etiam posthac se valenter pugnaturum esse pro democratia provehenda. Atqui, quod immunitate nunc caret, periculum est, ne e criminum exsecutione carcere includatur.
2013.12.15 Laurentius Fabius, Francogallicus administer ab negotiis externis, timet deliberationi, quae proximo mense Genavae de pace in Syria restituenda politicis diversarum terrarum in animis est. Syriacus praesidens Bashar al-Assad, quominus cum terroristis agat, recusat; terroristas autem omnes intellegit, qui non a sua parte stant. Partes autem opponentes omnes et, ut praesidens a magistratu abdicet, postulant et maximan partem interim imbecilliores et leviores sunt, quam ut colloquia aequa auctoritate participare valeant.
Hodie post septimanam maeroris et multas et sollemnes celebrationes funebres Nelson Mandela, princeps nigrita Australis Africae praesidens et "gigas libertatis" sua domi in Qunu humabitur.
Et fautores et obtrectatores Victoris Yanukovych, Ucrainae praesidentis, hodie Cioviae populares manifestationes exhibebunt. Timendum est, ne aemulatio et certatio ad vim et iniurias erumpat.
Politicae Tunesiae factiones, et regens Islamistica Ennahda factio et oppositio, de novo principali administro convenerunt: Mehdi Jomaa, pristinus oeconomicae industriae administer regimini transitorio praeerit.
Propter terribiles pluvios hibernales et torrentes fluctus plus quam quinque milia Palaestinensium partim cymbulis e domiciliis in Lacinia Gazetica sitis dimoveri debebant. Repraesentantes Nationum Unitarum septentrionalia Gazae segmenta regionem magnae calamitatis habent.
2013.12.20 Vladimirus Putin heri in diurnariis internationalibus edocendis politiam sui regiminis in Ucrainam adhibitam defendit: hanc nationem fraternam in crisin oeconomicam, socialem, politicam incidisse et dignam esse, ut ab suis necessariis adiuvaretur. Se artioribus Ucrainae relationibus cum Unita Europa non resistere, si ista re causa rei publicae Russicae non debilitaretur. Praeterea Putin diurnarios certiores fecit et duas musicas sordidi gregis Pussy Riot et omnes activistas organisationis, quae "prasina pax" nominatur, qui post actiones in mari arctico in custodiam perquisiitivam essent dati et Mikhail Khodorkovsky, pristinus miliardarius et acerrimus Cremlini existimator, venia et impunitate donatum iri.
2014.01.05 Norbertus Bluem, sodalis politicae factionis christianae democraticae et pristinus administer foederalis laboris, acerrime foederale iudicium constitutionale sedem Hesychiae Carolinae habens castigat, quod anno 2013° ineunte conubium homosexuale in aequis vectigalibus cum matrimonio posuerit. Iudicibus praecipitem assimilationem iuris ad rationes atque inclinationes huius temporis opprobrio dat: Familiam esse germen societatis; qui familiam non satis tueatur, germinisecam societatis fieri. 2014.01.05Norbert Blüm, ein Mitglied der Christdemokratischen Partei und früherer Bundesarbeitsminister kritisiert sehr scharf das Verfassungsgericht in Karlsruhe, weil es zu Beginn des Jahres 2013 die homosexuelle Lebensgemeinschaft mit der Ehe steuerlich glechgestellt hat. Er wirft den Richtern eine übereilte Anpassung des Rechts an derzeitige Lebensweisen und Strömungen vor: Die Familie sei Keim der Gesellschaft; wer die Familie nicht ausreichend schütze, schneide den Keim der Gesellschaft ab.
2014.01.09 Robertus Michael Gates, pristinus Americanus administer ab defensione, qui et Georgio Walkero Bush et Baraco Obama praesidentibus eo munere functus anno 2011° voluntarius magistratu decesserat, nunc in libro, quem "Officium: memorialia administri a bello" (Duty: Memoirs of a Secretary of War) titulat, acriter huius temporis praesidentem Obama et vicepraesidentem Josephum Biden reprehendit. Baracum Obama, quamvis homo esset castus atque integer, in Afgania non successum sed tantummodo recessum copiarum Americanarum molitum esse. Sed etiam Bush lepida simplicitate fuisse, cum anno 2001° militari ingressu propriam Afganistae naturam mutari posse confisus esset. Vicepraesidentem Biden per quattuor decennia in omnibus fere maioris momenti quaestionibus ad securitatem et politiam externam pertinentibus se fefellisse. Hoc libro perlecto non difficile videbitur decernere, quis istis temporibus optimus Americanorum praesidens fuisset. 2014.01.09Der frühere amerikanische Verteidigungsminister Robert Michael Gates, der sowohl unter Präsident Geoge Walker Bush als auch unter Barack Obama in dieser Funktion diente und 2011 freiwillig aus dem Amt schied, greift in einem Buch mit dem Titel "Dienst: Erinnerungen eines Kriegsministers" (Duty: Memoirs of a Secretary of War) scharf den derzeitigen Präsidenten Barack Obama und seinen Stellvertrete Joe Biden an. Obwohl Obama ein moralisch integrer Mann sei, habe er in Afghanistan nicht den Erfolg, sondern nur den Rückzug der amerikanischen Truppen verfolgt. Aber auch Bush sei ziemlich naiv gewesen, als er darauf vertraute, der Charakter Afghanistans könne durch seinen militärischen Einmarsch im Jahr 2001 verändert werden. Vizepräsident Biden habe während vier Jahrzehnten in allen wichtige Fragen zur Sicherheit und Außenpolitik falsch gelegen. Wer dieses Buch gelesen hat, wird unschwer entscheiden können, wer in dieser Zeit der beste amerikanische Präsident gewesen wäre.
2014.01.11 Cum reclamatores Cioviae, in Ucrainae capite, cum custodibus publicis concurrerent, praeter nonnullos alios et Georgius (Yuriy) Lutsenko, pristinus rerum interiorum administer et nunc prominens oppositionis patronus vulneratus est. 2014.01.11Als die Demonstranten in der ukrainischen Hauptstadt Kiew mit der Polizei zusammenstißen, wurde unter anderen auch der frühere Innenminister Yuriy Lutsenko, ein herausragender Unterstützer der Opposition, verwundet.
2014.01.12 Ariel Sharon, pristinus primarius administer et summus dux belli Israelianus, qui olim vulgo chamulcus automatarius appellabatur, post octo annorum coma apoplexia effectum octoginta quinque annos natus satis quiete naturae concessit. Corpus honestatum hodie, die Dominico, Hierosolymis, ante curiam (knesset) exponetur. Lunae die post caerimonias in curia habitas exsequiae committentur. Mortuus in suo praedio in deserta, quae Negev vocatur, sito iuxta uxorem sepulcro condetur. Praesidens Simon Peres socium suum et amicum fortem militem, audacem ducem, eximium architectum civitatis laudavit. Etiam moderatores externarum terrarum maestitiam suam consolati sunt vel sollemnes caerimonias participabunt. 2014.01.12Der frühere israelische Premierminister und General, der einst allgemein "Bulldozer" genannt wurde, ist nach einem achtjährigen Koma, das die Folge eines Schlaganfalls war, ziemlich lautlos verschieden. Sein ehrenvoller Leichnam wird heute vor der Knesset aufgebahrt werden. Am Montag wird nach den Feierlichkeiten im Parlaament die Bestattung stattfinden. Der Tote wird auf seiner Farm in der Wüste Negev neben seiner Gattin beigesetzt. Präsident Shimon Peres lobte seinen Weggefährten als Freund, tapferen Soldaten und herausragenden Architekten des Staates. Auch ausländische Staatsmänner werden an den Feierlichkeiten teilnehmen.
2014.02.27 Pristinus Germaniae praesidens Christianus Wulff crimine lucrorum illicite acceptorum absolutus est. 2014.02.27Der deutsche Ex-Präsident Christian Wulff ist vom Vorwurf der Vorteilsnahme freigesprochen worden.
2014.05.29 Post triduarias electiones dubium non est, quin novus praesidens Aegypti pristinus imperator Abdul Fattah al-Sisi, electus sit. Nonaginta tres percentas (93%) suffragiorum ipse reportavit, eius competitor Hamdeen Sabahi tres percentas (3%) rettulit. Reliquae tabellae rescissae sunt. Quadraginta quattuor (44%) percentae civium electiones participaverant. Fratres Muslimorum pristinum et collabefactum praesidentem Mohammed Morsi adsectantes ad devitationem boycotianam electionum civerant. 2014.05.29Nach dreitägigen Wahlen ist zweifelsfrei der frühere Feldmarschall Abdul Fattah al-Sisi der neue Präsident Ägyptens. Er selbst gewann 93% der Stimmen, sein Mitbewerber Hamdeen Sabahi 3%. Der Rest der Stimmzettel wurde als ungültig verworfen. Die Wahlbeteiligung betrug 44%. Die Muslimbrüder, Anhänger des gestürzten früheren Präsidendenten Mohammed Mursi, hatten zum Boykot der Wahl aufgerufen.
2014.06.09 Abdul Fattah al-Sisi, pristinus summus exercitus Aegyptiaci dux, ius iurandum praesidentatus iuravit atque munus, quod proximo praeterito mense Iulio decessori Mohammed Morsi ademerat, iniit. Fratres Muslimorum, ex quibus Morsi prodierat, electionem boicotizaverant et al-Sisi praesidentem sine exceptione repudiant. Etiam liberales et saeculares activistae, qui ad praesidentem Hosni Mubarak depellendum velificati erant, al-Sisi non sublevant. Reliqui Aegyptii al-Sisi laetis vocibus quidem acclamant, sed claudos stipatores se ostentent, nisi al-Sisi exspectationes explebit. 2014.06.09Der frühere ägyptische Armeechef Abdul Fattah al-Sisi hat seinen Amtseid geleistet, und die Präsidentschaft, die er im letzten Juli seinem Amtsvorgänger Mohammed Morsi abgenommen hatte, angetreten. Die Muslimbrüder, aus denen Mursi hervorgekommen war, hatten die Wahl boykottiert und lehnen al-Sisi rundweg ab. Auch die demokratischen und säkularen Aktivisten, die sich für die Vertreibung des Präsidenten Hosni Mubarak engagiert hatten, unterstützen al-Sisi nicht. Die übrigen Ägypter jubeln al-Sisi zwar zu, werden sich aber als unsichere Gefolgsleute entpuppen, wenn al-Sisi ihre Erwartungen nicht erfüllt.
2014.07.08 Eduardus Shevardnadze, oriundus ex Colchide, ultimus administer a rebus externis Sovieticus, heri Tiphlide octoginta sex annos natus mortuus est. Ioannes-Theodericus Genscher, pristinus Germaniae administer rerum externarum, eum amicum et spectatum socium appellavit, qui fenestram ad unitatem Europae et Germaniae peficiendam patefecisset. A Colchis ipsis ambigue iudicatur: et homullus imbecillus Russisque inserviens, et dictator corruptorque. 2014.07.08Eduard Schewardnadse, ein gebürtiger Georgier, der letzte Außenminister der Sowjetunion, ist gestern in Tiflis im ALter von 86 Jahren verstorben. Der frühere deutsche Außenminister Hans-Dieter Genscher nannte ihn einen Freund und geachteten Partner, der das Fenster zur Einheit Europas und Deutschlands aufgestoßen habe. Die Georgier selbst beurteilen ihn zwiespältig: sowohl als Schwächling und Russenhampel, als auch als Diktator und Bestecher.
2014.07.16 Interea in Israelitico regimine quaestio in controversiam venit, quomodo organizatio Hamas tractanda sit. Beniaminus Netanjahu, praeses primarius, Danny Danon, administrum a defensione vicarium, exauctoravit, quod indutias Hamas oblatas alapam omnibus Israelitis ductam nominaverat. Sed Efraim Halevy, pristinus rerum secretarum administrator, colloquia cum Hamas amplectitur: IS-militantes, qui iam manus ad Laciniam Gazeticam extenderent, maius malum esse dixit quam Hamas. 2014.07.16Inzwischen ist in der israelischen Regierung Streit über die Frage ausgebrochen, wie man mit der HAMAS umgehen müsse. Der Ministerpräsident Benjamin Netanjahu entließ den stellvertretenden Verteidigungsminister Danny Danon, weil er den der Hamas angebotenen Waffenstillstand eine Ohrfeige für alle Israelis genannt hatte. Aber der frühere Geheimdienstchef Efraim Halevy befürwortet Verhandlungen mit der Hamas: Er sagte die IS-Kämpfer, die schon ihre Hände nach dem Gazastreifen ausstreckten, seien ein größeres Übel als die Hamas.
2014.09.19 Pristinus Francogallicus praeses Nicolaus Sarkozy se in politiam rediturum esse in medium protulit in libro vultuoso (Facebook) scribens: "Ego, qui meae politicae familiae praesideam, candidatus sum." Eius politica patria est pars UMP (Unio Movimenti Popularis). Quod primum gradum ad petitionem praesidentatus statalis anni 2017 esse nemo non credit. 2014.09.19Der frühere französische Präsident Nicolas Sarkozy machte in Facebook publik, dass er in die Politik zurückkehren werde. Er schreibt: "Ich bin der Kandidat für meine politische Familie." Seine politische Heimat ist die Partei UMP (Union für eine Volksbewegung). Jedermann glaubt, dass dies der erste Schritt zur Präsidentenwahl 2017 ist.
2014.09.22 Caburae inter duos competitores, qui adhuc de suffragiorum victoria certaverant, convenit, ut regimen commune conderent: ut pristinus administer ab rebus nummariis, Ashraf Ghani, praeses factus Hamid Karsai succederet, Abdullah Abdullah autem ut novicio munere fungens regimini praeesset. Quo contractu primum in Afganistania rerum transitus democatico modo effectus est. Homines Afganiae peritae regimen non diu duraturum esse arbitrantur. 2014.09.22In Kabul einigten sich die beiden Bewerber, die bisher über den Wahlsieg gestritten hatten, darauf, eine gemeinschaftliche Regierung zu bilden: der frühere Finanzminister Ashraf Ghani soll als Präsident Hamid Karsai nacfolgen. Abdullah Abdullah aber soll in einem neu geschaffenen Amt die Regierung führen. Durch diesen Deal gab es in Afghanistan zum ersten Mal einen demokratischen Machtwechsel. Kenner von Afghanistan, glauben, dass die Regierung nicht lange halten wird.
2014.09.29 Sergius Lavrov, Russicus administer ab rebus exteris, in emissione televisifica Russos dixit paratos esse ad bellum sanctionibus gestum restinguendum atque ad relationes cum Americanis de integro restituendas, quamvis earum deteriorationem praestare non deberent. At Michail Kasianov, pristinus Russicus administer primarius, qui hodie Vladimiro Putin opponit, Occidentem, ut sanctiones retineret, adhortatus est: Fieri posse, ut oeconomia Russica his sanctionibus demersa corrueret, quod minus populo Russico quam regimini ipsi detrimento fieret. 2014.09.29Der russische Außenminister Sergej Lawrow sagte in einer Fernsehsendung, die Russen seien bereit, den Krieg der Sanktionen zu beenden und die Beziehungen zu den Amerikanern ganz neu wieder aufzubauen, obgleich sie deren Verschlechterung nicht zu verantworten hätten. Aber der frühere russische Ministerpräsident Michail Kasjanow, der jetzt gegen Wladimir Putin opponiert, forderte den Westen auf, die Sanktionen beizubehalten: Es sei möglich, dass die russische Wirtschaft aufgrund dieser Sanktionen zusammenbreche, was weniger der russischen Öffentlichkeit als allein der Regierung schaden würde.
2014.10.07 Nigrum Islamici Status vexillum super Kobane evolutum est. Post acres pugnas in viis ac per domos inter islamisticos aggressores et Carduchicos defensores consertas tres eius urbis partes a gihadistis obtinentur. Turcia, quamvis administer primarius Ahmet Davutoglu se nihil, quod fieri posset, ne Kobane expugnaretur, reliqui facturum promisisset, milites laborantibus non submisit. Interea Ioannes Stoltenberg, Natonis secretarius generalis, in Polonia versans Natonem integritatem Turciae periclitantis, si necesse fuerit, tutaturam esse affirmavit. Leo Panetta, pristinus Americanus administer a defensione, bellum contra Islamicum Statum gestum aliquot decennarios expleturum atque alterum "bellum triginta annorum" fore suspicatus est. 2014.10.07Die schwarze Fahne des Islamischen Staates weht über Kobane. Nach heftigen Straßen- und Häuserkämpfen zwischen den islamistischen Angreifern und den kurdischen Verteidigern werden drei Stadtteile von den Dschihadisten gehalten. Obwohl der türkische Ministerpräsident Ahmet Davutoglu versprochen hatte, alles zu tun, damit Kobane nicht erobert würde, schickte die Türkei den Bedrängten keine Soldaten zu Hilfe. Inzwischen hat Jens Stoltenberg, der Generalsekretär der Nato, während seines Polenaufenthaltes versichert, die Nato würde die Integrität der Türkei bei Gefahr notfalls verteidigen. Der frühere amerikanische Verteidigungsminister Leon Panetta mutmaßte, der Krieg gegen den IS werde Jahrzehnte dauern und ein zweiter "Dreißigjähriger Krieg" werden.
2014.11.09 So.d. Michail Gorbatshov, pristinus Russorum praeses, qui unus ex parentibus et auctoribus Germanicae unitatis iure habetur et attributione praemii pacis Nobeliani honoratus est, sollemnibus in memoriam muri Berolinensis rescissi et divisionis Germaniae postmodum superatae intererat neque tamen aquam in merum festivitatis infundere veritus est, si quidem mundum in limine novi frigidi belli esse monuit. Fiduciam intereuropaeam amplificationibus Natonis, rebus in Iugoslavia, imprimis in Kosovia gestis, consiliis, ut sytema missilium arcendorum institueretur, rebus, quae in Iraquia, Libya, Syria gestae essent, afflictam mensibus proxime praeteritis omnem corruisse. Quam culpam Gorbatshov cum in omnes occidentes civitates tum in Unitas Americae Civitates contulit: quas post infractionem Unionis Sovieticae imbecillitate Russiae abutentes triumphalismo succubuisse. Etiam Ioannes-Theodericus Genscher, pristinus Germaniae administer a rebus externis, occasiones, quas annus MCMLXXXIX praebuisset, sua opinione minime ad effectum esse adductas dixit: domum communem, quam Gorbatshov tum in hominum notitiam protulisset, nunc nova energia impleri debere. 2014.11.09Michael Gorbatschow, der frühere russische Präsident, der zu Recht als einer der Gründungsväter der deutschen Einheit gilt und den Friedensnobelpreis bekommen hat, nahm an den Gedenkfeiern zum Fall der Berliner Mauer und der späteren Überwindung der deutschen Teilung teil. Dabei scheute er sich nicht, Wasser in den Festwein zu gießen, indem er jedenfalls mahnend darauf hinwies, dass die Welt an der Schwelle einen neuen Kalten Krieges stehe. Das Vertrauen innerhalb Europas sei durch die Erweiterungen der Nato, durch die Ereignisse in Jugoslawien, besonders im Kosovo, durch die Pläne, ein Raketenabwehrsystem zu installieren, durch die Vorgänge im Irak, Libyen und Syrien beschädigt und in den letzten Monaten gänzlich zusammengebrochen. Die Schuld daran gab er allen westlichen Staaten, besonders aber den Vereinigten Staaten von Amerika: sie hätten nach dem Zusammnbruch der Sowjetunion die Schwäche Russlands ausgenutzt und seien dem Triumphalismus verfallen. Auch der frühere deutsche Außenminister Hans-Dietrich Genscher, sagte, seiner Meinung nach seien die Chancen, die das Jahr 1989 geboten habe, keineswegs umgesetzt worden. Das gemeinsame Haus, das Gorbatschow damals propagiert habe, müsse jetzt mit neuer Energie erfüllt werden.
2014.11.22 Sa.d. Portugallia non acquiescit: Mense Iulio Ricardus Salgado, pristinus praefectus argentariae Sacti Spiritus, ob fraudis incusationem in vincula coniectus erat. Septimana proxime praeterita complures superioris gradus magistratus arrepti erant, quod synthematibus translimitalibus divitibus alienigenis impertitis se corrumpi sivissent. Quo factum erat, ut administer princeps Michael Macedo, quamvis se ipsum innocentem esse diceret, munere se abdicaret. Nunc Josephus Socrates, pristinus regiminis Portugallici praefectus socialisticus in suspicionem fraudis tributariae et pecuniarum sceleste partarum collocationis et corruptionis incidit et nuperrime, cum aeroplano Olisiponem advenisset, comprehnsus et audiendus ad iudicem inquisitivum inductus est. 2014.11.22Portugal kommt nicht zur Ruhe. Im Juli war Ricardo Salgado, der frühere Chef der Bank Espirito Santo unter dem Verdacht de Betrugs verhaftet worden. In der letzten Woche waren mehrer hochrangige Beamten, weil sie sich bei der Vergabe von Visen an reiche Ausländer hatten bestechen lassen, festgesetzt worden. In der Folge trat der Ministerpräsiden Miguel Macedo, obwohl er beteuerte, selbst unschuldig zu sein, von seinem Amt zurück. Jetzt geriet der frühere sozialistische Ministerpräsident José Socrates in den Verdacht des Steuerbetrugs, der Geldwäsche und der Korruption und wurde gerade eben, als er mit dem Flugzeug in Lissabon ankam, verhaftet und zum Verhör dem Ermittlungsrichter vorgeführt.
2014.11.24 Lu.d. Magnus Carlsen, ille Norvegianus scacilusor viginti trium annorum, Indicum provocatorem Viswanathan Annand Sotzii 6,5:4,5 vincens campionatum mundanum praematurus defendit. In lusu undecimo albis laterculis ludens adversarium, ut laterculos abiceret, coegit neque tamen eum de sui dignatione deiecit, cum hoc anno certamen sibi multo acrius fuisse et Annan multo melius quam superiore anno lusisse confiteretur. Pristinus campio mundanus Garri Kasparov, qui Carlsen antiquitus exercuerat, eum in longum vix vinci posse dixit. Atque amplius omnibus rubori esse dixit, quod tam parvus spectatorum numerus Sotzii certaminibus adfuisset. 2014.11.24Der bekannte 23-jährige norwegischee Schachspieler Magnus Carlsen besiegte in Sotschi seinen indischen Herausforderer Viswanathan Annand mit 6,5:4,5 und verteidigte dadurch vorzeitig seine Weltmeisterschaft. In der 11. Partie spielte er mit den weißen Steinen und zwang seinen Gegner zur Aufgabe. Doch demütigte er ihn nicht, indem er zugab, der Wettbewerb habe ihm in diesem Jahr viel mehr abverlangt und Annan habe viel besser gespielt als im Vorjahr. Der frühere Weltmeister Garri Kasparow, der Carlsen früher trainiert hatte, sagte, er werde auf absehbare Zeit nicht zu besiegen sein. Weiterhin sagte er, es sei für alle eine Schande, dass so wenige Zuschauer bei den Kämpfen dagewesen seien.
2014.11.30 So.d. Francogalliae pristinus rector et gubernator Nicolaus Sarkozy iter, quod eum iterum rei publicae praeficeret, ingressus est. Heri, Saturni die, Parisiis caput conservativarum partium (UMP) factus est. Desiderio cladis ab socialisto Hollande anno MMXII acceptae anno MMXVII reddendae morderi dicitur. Sed populo minus aceptus esse videtur quam suarum partium participibus. Sunt quoque aliquot privatae reculae importunae, quae adhuc nondum expeditae sunt. 2014.11.30Nicolas Sarkozy, der frühere Regierungschef von Frankreich, hat den Weg, der ihn noch einmal an die Spitze des Staates bringen soll, angetreten. Am gestrigen Samstag wurde er in Paris zum Vorsitzenden der konservativen Partei (UMP) gewählt.Angeblich brennt er vor Verlangen, die Niederlage, die er 2012 gegen den Sozialisten Hollande erlitten hat, ihm 2017 heimzuzahlen. Aber bei der Bevölkerung scheint er weniger beliebt zusein als bei den Parteimitgliedern. Da gibt es auch noch einige persönliche Affärchen, die noch nicht ausgestanden sind.
2014.12.01 Lu.d. Donaldus Tusk, pristinus Polonicus administer princeps, quinquaginta septem annos natus, hodie Bruxellis novus praeses consilii Europaei Hermanno Van Rompuy, qui se a negotiis publicis removet ad otiumque perfugit, succedet. Complura negotia gravioris momenti ei erunt exsequenda: Programma pecuniarum in oeconomia collocandarum a Ioanne-Claudio Juncker elaboratum transigendum; ut Britannia in Unione Europaea remaneat, annitendum; ut controversiae cum Russiae mitigentur vel componantur conandum est. Tusk in muneribus suis administrandis antehac efficax erat et in antecessum se adhuc semper invictum de scaena decedere voluisse dixerat. Ut melius Anglice disceret, se cursum intensivum frequentaturum promiserat. 2014.12.01Der 57-jährige frühere polnische Ministerpräsident Donald Tusk wird heute in Brüssel als neuer Präsidend des Europäischen Rates Hermann Van Rompuy nachfolgen, der sich in den Ruhestand zurückzieht. Etliche bedeutende Aufgaben wird er zu erledigen haben: Das von Jean-Claude Juncker erarbeitete Investitionsprogramm muss umgesetzt werden; es sind Anstrengungen erforderlich, dass Britannien in der EU bleibt; die Streitigkeiten mit Russland müssen abgemildert oder beigelegt werden. In seinen früheren Ämtern war Tusk erfolgreich und hatte vorweg gesagt, er habe bisher immer unbesiegt von der Bühne abtreten wollen. Um besser englisch zu lernen, hatte er versprochen einen Intensivkurs zu besuchen.
2014.12.06 Sa.d. Postquam Unio Christiana Democratica (CDU) Erfordiae per viginti quattuor annos res Thuringenses ordinavit, ex hesterno Veneris die (Non. Dec.) primum in Germania reunita partes Sinistrorum, qui cum Sociodemocratis et Prasinis coalitionem inierunt, administrorum praesidentem praebent: Bodo Ramelov secundo accessu maioritate unius sententiae victor e suffragiis discessit. Pater et auctor partium Sinistrorum putandus est, quae eius opera anno MMV consociatione Partium Democratici Socialismi (PDS) et Factionis Optivae Labori et Sociali Iustitiae Provehendis (WASG) conformatae erant. Dictum perductorium sibi sumpsit, quod Ioannes Rau, pristinus praeses foederalis, olim propagaverat: reconcilare, non dissecare. 2014.12.06Nachdem die CDU in Erfurt 24 Jahre lang die Geschicke Thüringens gelenkt hatte, stellt seit dem gestrigen Freitag (5. Dez.) zum ersten Mal im wiedervereinigten Deutschland die Linke den Ministerpräsidenten. Bodo Ramelow siegte im zweiten Anlauf mit einer Stimme Mehrheit. Er darf als Gründungsvater der Linken gelten, die 2005 durch sein Zutun aus der Vereinigung der PDS und der WASG hervorgegangen war.. Zum Leitspruch wählte er sich ein Wort, das der frühere Bundesprädsident Johannes Rau einmal propagiert hatte: Versöhnen statt spalten!
2014.12.09 Ma.d. In Unitis Americae civitatibus hodie ea relatio, qua senatus in sex milibus paginarum de methodis quaestionum post "nonum undecimum" a Centrali Intellegentiae Agentura (CIA) in suspectis Al-Qaidae interrogandis adhibitis renuntiat, in quingentas paginas compressa in medium proferetur. Tormenta et cruciatus, imprimis simulata suffocatio aquatica, quae Georgio Walkero Bush praeside in "bello tromocratico" captivis admovebantur et a praeside Baraco Obama nuperrime vitiosa nominata sunt, ubique terrarum mentes in se converterant. Diu disceptatum est, num eam relationem divulgari bene excogitatum esset, sed Diana Feinstein senatrix, quae decretorio collegio senatorum praesidet, iam in mense Aprili se non nolle indicaverat. Pristinus praeses Bush: "Fortunati", inquit, "sumus, quod tales viros feminasque habemus, qui in Intellegentiae Agentura pro nobis dant operam. Qui, quaecumque in ista relatio scripta videbimus, boni sunt cives." 2014.12.09In den USA wird heute auf 480 Seiten komprimiert der Bericht veröffentlicht, in dem der Senat auf 6000 Seiten über die Verhörmethoden berichtet, die nach dem "nine eleven" in Verhören der Al-Kaida-Verdächtigen angewandt wurden. Die qualvolle Folterung, besonders das Waterboarding, das unter Präsident G.W. Bush an den Gefangenen praktiziert wurde und von Präsident Barack Obama erst ganz kürzlich als fehlerhaft bezeichnet wurde, hatte in der ganzen Welt Aufmerksamkeit erregt. Lange wurde gestritten, ob es sinnvoll sei, den Bericht zu veröffentlichen. Aber die Senatorin Dianne Feinstein, die den entscheidenden Senatsausschuss leitet, hatte schon im April wissen lassen, dass sie durchaus dafür sei. Der frühere Präsident Bush sagte: "Wir sind vom Glück gesegnet, dass wir solche Männer und Frauen haben, die im CIA für uns arbeiten. Was immer im Bericht zu lesen steht, sie sind Patrioten."
2014.12.10 Me.d. Relatio senatus Americani de modo hominum, qui ab Intellegentiae Agentura (CIA) tromocratiae suspiciebantur, cognoscendorum tres locos imprimis illustravit: Primum interrogationes multimodis tormentuosae erat; deinde eventus, quamquam tormenta adhibebantur, vix efficaces erant; denique cum congressus ab Intellegentiae Agentura artificiose decipiebatur, tum praeses G.W. Bush. Baracus Obama praeses Agenturam ea violasse dixit, quae ab Americanis honesta haberentur; se curaturum, ne tale quicquam rursus accideret. Tamen sunt, qui vias et rationes exprobratas purgent vel temporibus condonent. Josephus Wippl, pristinus Agenturae praefectus, cui relationes muneris cum congressu ordinanda erant, interrogationes Agenturae nominavit annotationem in ima pagina earum atrocitatum, quae tum fiebant, positam. John Brennan, alius Agenturae praefectus, operam Agenturae multum ad consilia tromocratica detegenda, ad terroristas capiendas, ad vitas servandas attulisse dixit. 2014.12.10Der amerikanische Senatsbericht über die Art, wie Leute, die der CIA des Terrorismus verdächtigte, verhört wurden, hat besonders drei Punkte ins rechte Licht gerückt: Erstens erfolgten die Befragungen vielfach als Folter, zweitens waren die Ergebnisse trotz Folter unergiebig; drittens wurden Kongress und besonders Präsident G.W. Bush systematisch getäuscht. Präsident Barack Obama sagte, der CIA habe gegen die amerikanischen Werte verstoßen. Er werde dafür sorgen, dass sich so etwas nicht wiederhole. Dennoch rechtfertigen einige die angeprangerten Methoden oder halten sie den Umständen zugute: Joseph Wippl, ein früherer Direktor des CIA, der die Beziehungen des Dienstes zum Kongress zu ordnen hatte, nannte die Verhörmethoden der CIA eine Fußnote zu den Abscheulichkeiten, die damals passierten. John Brennan, ein anderer Direktor des CIA, sagte, das Vorgehen des CIA habe viel dazu beigetragen, Terrorpläne aufzudecken, Terroristen gefangen zu nehmen und Leben zu retten.
2014.12.21 So.d. Postquam Franciscus-Gualterius Steinmeier, administer Germanicus ab rebus exteris, qui sociodemocraticorum est, se recessu Russicae oeconomiae sollicitari nuperrime dixit, etiam industriae repraesentantes monuerunt, ne sanctionibus Russis impositis et moneta Russica obsolescente oeconomia Germaniae iacturas faceret. Tertiam quamque societatem industrialem periclitari, ne cooperarii sibi submovendi essent. Fieri posse, ut coepta nonnulla renuntiarentur atque aliquot commercia collaberentur. At Iosephus Manuel Barroso, pristinus praeses Commissionis Europaeae, sibi persuasum esse dixit Unionem Europaeam satis praeparatam esse ad ruinas Russicae oeconomiae transeundas. 2014.12.21Nachdem der deutsche Außenminister und Sozialdemokrat Frank-Walter Steinmeier, gerade eben erst gesagt hatte, er mache sich wegen des Rückgangs der russischen Wirtschaft Sorgen, warnten auch Vertreter der Industrie davor, dass durch die Russland auferlegten Sanktionen und dern Verfall der russischen Währung die deutsche Wirtschaft Verluste erleide. Jeder dritte Industriebetrieb laufe Gefahr, Mitarbeiter zu entlassen. Etliche Projekte könnten aufgekündigt und nicht wenige Handelsbeziehungen zum Erliegen kommen. Aber der frühere europäische Kommissionspräsident José Manuel Barroso sagte, er sei überzeugt, dass die Europäische Union hinreichend auf einen Zusammenbruch der russischen Wirtschaft vorbereitet sei.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
09.02.2015 In Afghanistania pristinus quidam praefectus Talibanorum, qui nuperrime IS-militantibus fidem iuraverat, aeroplano automatico periit lc201502
14.02.2015 Pristinus copiarum aeriarum dux aliique militares, quod Venetiolae praesidem Nicolaum Maduro evertere voluissent, in custodiam coniecti sunt lc201502
23.02.2015 Hungariae primarius Victor Orban eiusque factio Fidesz subrogatione in urbe Veszprem peracta superbam maioritatem duarum partium in parlamento amisit. Novus mandatarius surrogandus erat, quod pristinus Europaeus commisarius Bruxellas abiit. lc201502
16.03.2015 Turki al-Faisal, Saudianus quidam princeps et pristinus rerum secretarum administrator, monuit, ne omnes suae regionis civitates, quaecumque de nucleari programmate in colloquiis sex potestatum mundanarum cum Irania habitis convenisset, eadem vellent. lc201503
24.03.2015 Nicolaus Sarkozy, praefectus civilis et conservativae factionis UMP et pristinus praeses Francogalliae, qui ex inopinato electiones regionales vicit, se coalitionem cum Fronte Nationali, quae secundum locum assecuta erat, non facturum esse in medium protulit. lc201503
01.04.2015 In Nigeria pristinus dux exercitus et praefectus factionis oppositae, Muhammadu Buhari, electiones praesidales vicit. Goodluck Jonathan, qui adhuc praesidentatu fungebatur, cladem electoriam admisisse atque aemulo victoriam gratulatus esse nuntiatur. lc201504
17.05.2015 Mohammed Morsi, pristinus Aegypti praeses, qui primus democratico modo electus erat et iam antea, quod imperium tenens cives reclamantes incarcerari et excruciari iussisset, vinculis viginti annorum punitus est, nunc altero et recenti iudicio, quod (anno MMXI) carcerem effringendum curasset, capitis damnatus est. Istud iudicium, quod, antequam exigitur, a religionis quibusdam auctoritatibus auctorandum est, ubique terrarum indignationem accendit, quod iudices in Aegypto non iam liberi et soluti iudicare sed regimen in debellanda oppositione iuvare videntur. Organizatio Amnestiae Internationalis iudicium mimum appellavit. lc201505Der frühere ägyptische Präsident Mohammed Mursi, der als erster aus demokratischen Wahlen hervorgegangen war und schon früher, weil er, während er an der Macht war, protestierende Bürger hätte inhaftieren und foltern lassen, zu 20 Jahren Gefängnis verurteilt worden war, wurde jetzt in einem anderen und neuen Urteil , weil er einen Gefängnisausbruch veranlasst hätte, zum Tod verurteilt. Dieses Urteil, das vor seiner Vollstreckung noch von einigen Religionsführern bestätigt werden muss, hat in der ganzen Welt für Emörung gesorgt, weil die Richter in Ägypten nicht mehr frei und unabhängig urteilten, sondern die Regierung dabei unterstützten, die Opposition niederzuringen. Amnesty International nannte das Urteil eine Farce.
02.06.2015 Larry Summers, pristinus Americanus secretarius ab rebus nummariis, auditione Berolini ad Americanam Academiam habita, Europaeos monet, ut austeritate desistant et pecunias sepositas in publicis investitionibus consumant: collocationem pecuniae reservatae optimam medicinam esse Eurozonae aegrotanti; nam programmata substructionis emuniendae bene pertractata oeconomiam impulsura saepe sua sponte se expedire. Ne medicamentum diagnosi non facta sumi iusserit! Quae ista diagnosis sit, fortasse requiris? Unio Europaea mihi aegrotare videtur, quod unionem monetariam unio nummaria non subsecuta est. Aedificium semiexstructum ruinosam esse quis non intellegit? lc201506Der frühere amerikanische Finanzminister Larry Summers hat in einem Vortrag, den er in Berlin in der American Academy hielt, die Europäer aufgefordert, die strenge Sparpolitik aufzugeben und das angesparte Geld für staatliche Investitionen zu verwenden. Eine Investition der Ersparnisse sei die beste Medizin für eine kränkelnde Eurozone. Denn gut durchdachte Programme für Investitionen in die Infrastruktur würden die Wirtschaft ankurbeln und sich häufig selbst tragen. Hoffentlich hat er das Medikament nicht verordnet, ohne die Diagnose zu stellen! Was das für eine Diagnose sei, fragst du vielleicht? Nun mir scheint die Europäische Union daran zu kranken, dass der Währungsunion keine Finanzunion gefolgt ist. Wer weiß nicht, dass ein nur zur Hälfte erbautes Gebäude dem Zerfall preisgegeben ist.
19.07.2015  Miscellanea, quae taliter aut aliter in area interretiali fritinniente scripsi: David Cameron Britannos Americanos in Islamistico Califatu depugnando adiuturos esse dixit. - Galfridus Webb, pristinus quidam praefectus organzationis FIFAe, Americanis prosecutoribus se corruptionis innoxium esse affirmavit. - Ashton Carter, Americanis secretarius a defensione, in Israeliam et Saudianam Arabiam proficiscens scrupulos de pacto nucleari cum Iranis facto quorum ex animis evellere conatur. - Et in California et in Graecia saltus continentibus incendiis ardent. - lc201507Mischmasch, den ich so oder so ähnlich getwittert habe: David Cameron sagte, die Briten würden den Amerikanern dabei helfen, das IS-Kalifat niederzuringen. - Der frühere Fifa-Boss Jeffrey Webb versicherte den amerikanischen Ermittlern, er habe sich nicht der Bestechung schuldig gemacht. - Der amerikanische Verteidigungsminister Ashton Carter reist nach Israel und Saudiarabien, um Bedenken wegen des mit Iran geschlossenen Atomvertrags zu zerstreuen. - Sowohl in Kalifornien als auch in Griechenland wüten Waldbrände.
2015-08-13  Iacobus Earl "Jimmy" Carter, pristinus Americanorum praeses XC annorum, se canceromate iecoris laborare indicavit. lc201508Der neunzigjährige frühere amerikanische Präsident Jimmy Carter ließ wissen, dass er an Leberkrebs leidet.
09.09.2015  "Hic verus est Apollo!" Qui tali laude ad deos evehitur, potior est non, quod prudens sit et futura praesagiat, non quod cithara canat, sed quod eius divina pulchritudo omnium oculos ad se convertit. Non modo in amore, ubi formam plus auctoritate valere Sulpicius dicit, sed in omni vita pulchritudo in summa aestimatione est. Quid autem, si natura cuiquam viro, cuiquam feminae id donum negavit? Acquiesce! Est, qui huic vitio medeatur, est chirurgus plasticus, qui se parva sectione nasum turpiculum decorum reddere profiteatur. Attamen et medentem et laborantem in lubrico versari, duo exempla demonstrant, quae ex rebus nuperrime gestis peto: Primum gestum est in Russica Petropoli, ubi pristinus miles XXXIV annorum, qui cuiuscumque privatae repulsae rationem a sua vitiosa piulchritudine repertivit, quod ei eventus sectionis chirurgicae displicuit, priore loco medicum, tum se ipsum manuballista necavit. Alterum exemplum gestum est in Californica Angelopoli, ubi iuvenis Germanicus XXXV annorum, qui se Toby Sheldon nominavit et, ut illi Iustino Bieber consimillimus fieret, medicis pro nescio quot sectionibus iam plus quam centum milia dollariorum persolverat, die XXI mensis Augusti mortuus in deversorio autocinetico inventus est. Duo exempla monent, quanto sit melius te somnia non sectantem tibi ita figurato placere, ut natura te finxit, et, si aliquem medicum, te potius psychologum adire quam chirurgum plasticum, qui animum neglegens se tibi corpus honestum redditurum promittit. lc201509"Das ist ein wahrer Apoll!" Wer mit solchem Lob zu den Göttern erhoben wird, ist nicht dadurch überlegen, dass er klug ist und die Zukunft vorher kennt, nicht dadurch, dass er die Leier spielt, sondern weil seine göttliche Schönheit aller Augen auf sich zieht. Nicht nur in der Liebe, wo nach Sulpicius die Schönheit schwerer wiegt als Sozialprestige, sondern in jedem Lebensbereich genießt die Schönheit höchste Anerkennung. Was aber, wenn die Natur einem Mann, einer Frau dieses Geschenk versagte? Bleib ruhig! Es gibt einen, der diesem Mangel abhelfen kann, es gibt den Schönheitschirurgen, der von sich behauptet, mit einem kleinen Eingriff deine leicht hässliche Nase hübsch zu machen. Dass aber sowohl der Arzt als auch der Patient gefährlich leben, zeigen zwei Beispiele, die ich der jüngsten Zeit entnehme: Das erste spielt im russischen St. Petersburg, woh ein früherer 34-jähriger Soldat, der die Verantwortung für jeden persönlichen Rückschlag auf seine mangelnde Schönheit schob, weil er mit dem Erfolg eines chirurgischen Eingriffes unzufrieden war, zuerst den Arzt, dann sich selbst erschoss. Das zweite spielt im kalifornischen Alos Angeles, wo ein 35-jähriger Deutscher, der sich Toby Sheldon nannte und, um jenem bekannten Justin Bieber ganz ähnlich zu werden, den Ärzten für, Gott weiß wie viele, Operationen schon mehr als 100’000 Dollar gezahlt hatte, am 21. August tot in einem Motel gefunden. Beide Beispiele zeigen, wie viel besser es ist, keinen Hirngespinsten nachzujagen und mit der Gestalt zufrieden zu sein, die dir die Natur gegeben hat, und, wenn man schon einen Arzt aufsucht, dann lieber einen Psychologen als einen Schönheitschirurgen, der ohne Rücksicht auf deine Psyche, dir einen stattlichen Körper zu geben verspricht.
02.11.2015  In Turcia hesterno die Solis electiones parlamentariae exhibitae sunt. Gubernatrix factio Iustitiae et Progressionis maiorem partem suffragiorum et maioritatem regendi (ad L centesimas), quam mense Iunio amiserat, recuperavit. Demoscopi non plus quam XLIII centesimas praececinerant. Perturbationes novissimorum mensium factioni praesidis Erdogan profuisse videntur: Eum rem publicam e medio alveo ad tranquilliorem ripam trahere posse electores confisi sunt. Sunt autem quoque, qui fraudem electionibus affinem fuisse non negent. Maioritatem duarum partium factio AKP non assecuta est, qua sibi opus fuisset, ut constitutionem sua sponte et voluntate mutare potuisset. Tamen Ahmet Davutoglu, pristinus et recens administer princeps, eventum electionum victoriam democratiae et Turcici populi praedicavit. Gravissima oppositio politica, factio CHP, XXV centesimas assecuta est. Nationalistica factio MHP limitem decem centesimarum presse transgressa est, nexabundius philocurdica factio HDP. Duae parlamenti participes erunt. lc201511In der Türkei haben am gestrigen Sonntag Parlamentswahlen stattgefunden. Die regierende Partei für Gerechtigkeit und Fortschritt hat die Stimmen- und Regierungsmmehrheit, die sie im Juni verloren hatte, zurückgewonnen (ca. 50 %). Die Demoskopen hatten höchstens 43 % vorhergesagt. Die Unruhen der letzten Monate scheinen der Partei des Präsidenten Erdogan geholfen zu haben. Die Wähler trauten ihm zu, dass er den Staat aus der Mitte des Flusses wieder in ruhigeres Wasser steuern könne. Einige schließen aber auch nicht aus, dass Manipulationen bei der Wahl im Spiel waren. Die Zweidrittelmehrheit die nötig gewesen wäre, um eine Verfassungsänderung nach Wunsch und aus eigener Kraft durchzusetzen, erreichte die AKP nicht. Dennoch feierte der alte und neue Ministerpräsident Ahmet Davutoglu das Wahlergebnis als Sieg der Demokratie und des türkischen Volkes. Die stärkste Oppositionspartei CHP erreichte 25 %. Die nationalistische MHP hat die 10%-Grenze knapp überschritten, noch knapper die kurdenfreundliche HDP. Beide werden im Parlament vertreten sein.
24.11.2015  Hesterno die Lunae (a.d. IX. Kal. Dec. MMXV) Hamaburgi mille octingenti hospites ad participandum advocati pristino Germaniae cancellario Helmuto Schmidt iusta reddebant. Is decimo die mensis Novembris XCVI annos natus decesserat. Eius corporis conditorium insigni Germanico amictum in ecclesia Sancti Michaelis in feretrum erat impositum. Rei divinae celebrationes incohanti actus statalis successit. Epitaphios dicebant cancellaria Angela Merkel, Henricus Kissinger, pristinus Americanus administer rerum externorum, Olaf Scholz, praefectus urbis Hamaburgi. Omnes Helmutum Schmidt virum egregium, "quasi conscientiam mundi" (Kissinger), "Gigantem" (Scholz), "summam auctoritatem" (Merkel) dignabantur, qui "magnam caesuram relinquens" (Merkel) vel a nobis abiit semperque desiderabitur vel etiam mortuus "ad perfectionem et absolutionem propensus, morosus, semper conquirens, procans, inspirans, usque quaque authenticus numquam nobis non aderit" (Kissinger). Octo portatores conditorium in plateam ante ecclesiam portabant. Post militares caerimonias in coemeterium vectum est. lc201511Am gestrigen Montag (23. Nov. 2015) erwiesen in Hamburg 1800 geladene Gäste dem früheren deutschen Bundeskanzler Helmut Schmidt die letzte Ehre. Er war am am 10. Nov. im Alter von 96 Jahren verschieden. Sein Sarg war mit einer deutschen Fahne bedeckt in der Kirche St. Michaelis aufgebahrt. Dem Gottesdienst, der die Feierlichkeiten einleitete, folgte ein Staatsakt. Trauerreden hielten die Kanzlerin Angela Merkel, der frühere amerikanische Außenminister Henry Kissinger und der Hamburger Bürgermeister Olaf Scholz. Alle würdigten Helmut Schmidt als herausragende Persönlichkeit, als "eine Art Weltgewissen" (Kissinger), als "Giganten" (Scholz), als "Instanz" (Merkel), der mit seinem Tod "eine große Lücke hinterlässt" (Merkel) und immer von uns vermisst werden wird, oder auch nach seinem Tod "perfektionistisch, launisch, stets auf der Suche, fordernd, inspirierend, immer zuverlässig niemals uns nicht gegenwärtig sein wird." (Kissinger). Acht Träger trugen seinen Sarg auf den Platz vor der Kirche. Nach militärischen Zeremoniell wurde er auf den Friedhof gefahren.
13.12.2015  Una pro aliquot milibus, qui hoc temporis in urbibus Poloniae reclamitant: "Libertatem cupimus. Quae modo in Polonia interveniunt, nos consternat. Nullum est ius!" - Alius quidam: "Anno MCMLXXXIX non pugnavi, ut hodie quisquam nobis libertatem eripiat!" - Quis est iste "quisquam", nisi pristinus administer primarius Iaroslaus Kaczyński, qui nunc factioni "Ius et Iustitia" (PiS) praesidet, quae hoc anno electiones vincens novum regimen constituit; an est fortasse novus praeses Andreas Duda? an Eva Kopacz, quae vexillum nationale proponens navem dextroversus gubernat? an omnes tres? ita, credo. Sed cur populus regimen impugnat, cui ipse "regnum" dedit? Causa est, quod PiS-factio non modo potestatem regendi, sed etiam "ius et iustitiam" iam expugnasse aut expeditione furtiva brevi captura esse sibi videtur. Democratia autem esse non potest, nisi iudicia libera et suae potestatis sunt. Non incassum ergo Ricardus Petru, qui politicam oppositionem ducit, blaterat dicens: "Nostram teneram democratiam evertere conantur. Quod non permittemus!" lc201512Eine für einige tausend, die zur Zeit in den Städten Polens demonstrieren: "Wir wollen Freiheit. Was eben in Polen geschieht, empört uns. Es herrscht Rechtlosigkeit!" - Ein anderer: "Ich habe 1989 nicht gekämpft, dass mir heute einer die Freiheit wegnimmt!" - Wer ist dieser "eine"? Doch nur der frühere Ministerpräsident Jaroslaw Kaczyński, der jetzt den Vorsitz in der Partei "Recht und Gerechtigkeit" (PiS) führt, die in diesem Jahr die Wahlen gewonnen hat und die neue Regierung stellt. Oder ist er vielleicht der neue Präsident Andrzej Duda? oder Eva Kopacz, die die nationale Flagge aufgezogen hat und das Schiff nach rechts steuert? Oder alle drei? So, wohl! Aber warum bekämpft das Volk die Regierung, die sie selbst auf den Thron gehoben hat? Der Grund ist, dass die PiS nicht nur die Regierungsmacht gewonnen, sondern auch "Recht und Gerechtigkeit" schon erobert zu haben glaubt oder wenigstens bald im Handstreich zu nehmen. Demokratie aber geht nicht, wenn die Justiz nicht frei und selbständig ist. Der Oppositionsführer Ryszard Petru faselt also keinen Unsinn, wenn er sagt: "Sie wollen unsere junge Demokratie zerstören. Das werden wir nicht zulassen!"
19.VII.2016  Akin Ozturk, pristinus praefectus Turcicarum copiarum aeriarum se seditionem militarem die Veneris pertentatam machinatum esse et confessus esse et negavisse nuntiatur. Utrum sit verum, hactenus non liquet. lc201607
09.09.2016  Postquam spes Republicanorum reliqua, Donaldus Trump, Vladimirum Putin meliorem ducem esse Baraco Obama iudicavit, Baracus rursus Donaldum insanum et male doctum denotavit. Nos quoque puerulos similia fecisse memini. Quo plures voces Donaldus iaceret, Baracus addidit, eo clarius collucescere eum ad praesidatum administrandum non idoneum esse. Ceterum est tertius et Libertariae Factionis candidatus, Gary Johnson nomine, pristinus Novi Mexici gubernator, qui diurnarium interrogantem, quomodo praeses factus Alepum pacaret, sine ullo ioco, quidnam esset Alepum, contra interrogavit. Num etiam hic est male doctus? lc201609Nachdem Donald Trump, der einzige Hoffnungsträger der Republikaner, das Urteil abgab, Wladimir Putin sei ein besserer Führer als Barack Obama, bezeichnete umgekehrt Barack Donald als verrückt und uninformiert. Ich erinnere mich, dass auch wir als Kinder Ähnliches machten. Barack fügte hinzu, dass von Donald, je mehr Worte er äußere, um so klarer werde, dass er für das Präsidentenamt ungeeignet sei. Übrigens gibt es noch einen dritten Kandidaten, nämlich der Libertären Partei, namens Gary Johnson, den früheren Gouverneur von Neu-Mexiko, der einem Journalisten auf die Frage, wie er als Präsident in Aleppo Frieden stiften wolle, allen Ernstes mit der Gegenfrage antwortete, was denn Aleppo sei. Ist etwa auch der schlecht unterrichtet?
06.10.2016  In Foederatis Americae Civitatibus "alter Snowden", sed minor, ut videtur, iam mense Augusto in custodiam publicam traditus est. Sicut Eduardus Snowden erat pristinus et externus cooperator Nationalis Securitatis Agenturae (NSA) atque in eadem subordinata societate operabatur atque Snowden. Sex documenta furatus est, ex quibus notae fontales talium programmatum computatralium cognosci possent, qualibus Agentura, ut in retia informatica alienarum et hostilium potestatum (veluti Russorum, Sinensium, Coreanorum Septentrionalium, Iranorum) invaderet, utebatur. Quid hominem quinquaginta et unius annorum ad furtum committendum instinxerit, num miraculo magis quam insidioso proditorioque consilio egerit, adhuc ignotum est. Etiamsi "minor Snowden" esse videtur, ei timendum est, ne ei decem annos carcere incluso carcerarios usum computatri docere liceat. Sed fieri possit, ut, sicut Snowden, heros fiat, etiamsi minor. lc201610In den USA ist schon im August ein zweiter, aber, anscheinend abgespeckter Snowden verhaftet worden. Wie Eduard Snowden war er ein früherer externer Mitarbeiter der NSA und arbeitete in derselben Subfirma wie Snowden. Sechs Dokumente hat er entwendet, aus denen der Quellcode von Computerprogrammen ersichtlich ist, mit denen die Agentur in die Informationssysteme verfeindeter Länder (z.B. der Russen, Chinesen, Nordkoreaner, Iraner) eindrngen konnte. Was den 51-jährigen Mann zum Diebstahl motiviert hat, ob er mehr aus Neugierde als als in heimtückischer und verräterischer Absicht gehandelt hat, ist bisher unbekannt. Auch wenn er nur ein "abgespeckter Snowden" zu sein scheint, muss er fürchten zehn Jahre im Gefängnis die Wärter in den Umgang mit dem Computer einweihen zu dürfen. Aber vielleicht wird er, wie Snowden, zum Helden, wenn auch zu einem abgespeckten.
27.11.2016  Fidelis Castro, pristinus Cubae praeses, qui republica eversa et praeside Batista anno MCMLIX deiecto per undequinquaginta annos fortunas Cubae direxerat, nocte diebus Veneris et Saturni interposita XC annos natus mortuus est. Potestatem gubernatoriam fratri Radulpho, qui heri etiam eius mortem renuntiavit, iam anno MMVIII detulerat. Fidelis Castro Cubam rem publicam communisticam transformaverat, et, ut eius fautores dicunt, "populo tradiderat". Diversi laudatores exsistunt: Eius inimici illud dictum, ne quid de mortuis dicatur, nisi bene, minime partem sui faciunt, atque eum, sicut Donaldus Trump, dictatorem ferocem appellant. Multi quoque Cubani in Florida exulantes heri publice exsultantes sibi invicem de eius morte gratulabantur. Sunt qui, sicut Vladimirus Putin, eum quasi socium ac comitem aestimantes eximium moderatorem politicum dignentur, qui iure symbolum sui saeculi sit factus. Qui hominem spectant, eum aliquando "Nostra patria est humanitas" dixisse commemorant. Qui realistice iudicant: "Ut mediocriter successisset, res certe ad educationem et sanitatem publicam spectantes in melius mutavit." Multi, qui eum amplexi sunt et amant, heri in Cuba ipsa in luctu et squalore fuerunt. lc201611Fidel Castro, der frühere kubanische Präsident, der nach einer Revolution und der Absetzung des Präsidenten Batista im Jahr 1959 über 59 Jahre die Geschicke Cubas lenkte, ist in der Nacht von Freitag auf Samstag im Alter von 90 Jahren gestorben. Die Regierungsgewalt hatte er schon 2008 seinem Bruder Raoul übertragen, der gestern auch seinen Tod bekannt gab. Fidel Castro hatte Cuba zu einem kommunistischen Staat umgeformt und, wie seine Anhänger sagen, "dem Volk übergeben". Unterschiedlich Lobredner treten auf: Seine Feinde machen sich jenes Wort, dass man über Tote nur gut spricht, nicht zu eigen und nennen ihn, wie Donald Trump, einen brutalen Diktator. Auch viele Exilkubaner haben gestern in Florida öffentlich gefeiert und sich zu seinem Tod gegenseitig beglückwünscht. Manche schätzen ihn, wie Wladimir Putin gleichsam als Verbündeten und Weggefährten und würdigen ihn als herausragenden Staatsmann, der zu Recht zum Symbol seines Jahrhunderts geworden sei. Wer ihn als Mensch sieht, erinnert daran, dass er einmal sagte: "Unsere Heimat ist die Menschlichkeit." Wer realistisch urteilt: "Angenommen, er hätte nur geringen Erfolg gehabt, so hat er doch zumindest das öffentliche Bildungs- und Gesundheitswesen verbessert." Viele, die ihn ins Herz geschlossen haben und lieben, waren gestern in Cuba selbst tief betroffen und voller Trauer.
05.12.2016  In Austria Alexander Van der Bellen, pristinus prasinorum praefectus, qui se ardentem fautorem Europae fatetur, septuaginta duo annos natus, tertio denique accessu die Dominico, die quarto mensis Decembris, novus praeses statalis electus est (53,3%). Norbertus Hofer, eius dextrorsus vergens competitor, qui factionis FPÖ (factionis liberae Austriae) est, quae Europae et perfugarum immigrationi diffidit, suam repulsam agnovit et tristis quidem, sed probus humanusque suo rivali gratulatus est. Aliquot administrationes Europae, quae anno insequente refici volunt, pavore ob Italiam non dissipato forsitan gavisae sint, quod proclivus cursus ad separatismum et nationalismum et populismum interim intermissus esse videbatur. Sed maerores huic gaudio celeriter anteverterunt, cum e tenebris erumperet, quem ad finem rogatio popularis de constitutione reformanda in Italia perventura esset: Assentatoribus XL, negatoribus LX centesimas assecutis administer primus, Matthaeus Renzi, se cladem acerbam accepisse sibi conscius munere se decessurum annuntiavit. lc201612In Österreich ist der frühere Chef der Grünen, Alexander Van der Bellen, der sich als glühenden Anhänger Europas bekennt, im Alter von 72 Jahren, schließlich im dritten Anlauf, am Sonntag, den 4. Dez., zum neuen Staatspräsidenten gewählt worden (53,3%). Sein rechtsgerichteter Mitbewerber Norbert Hofer, Mitglied der FPÖ (Freiheitliche Partei Österreichs), die Europa und der Einwanderung von Flüchtlingen misstrauisch begegnet, hat seine Niederlage anerkannt und seinem Rivalen traurig, aber fair gratuliert. Einige europäische Regierungen, die im nächsten Jahr wiedergewählt werden wollen, dürften sich, ohne dass die Furcht wegen Italien zerstreut war, gefreut haben, dass der abschüssige Hang zu Isolation, Nationalismus und Populismus einstweilen gestoppt schien. Aber diese Freude überwog schnell der Kummer, als deutlicher wurde, auf welches Ergebnis die Volksbefragung zur Verfassungsreform in Italien zusteuerte: Bei 40 % für Ja und 60% für Nein war sich Ministerpräsident Matteo Renzi bewusst, eine herbe Niederlage erlitten zu haben, und erklärte seinen Rücktritt.
13.01.2017  Secretarii a Donaldo Trump electi, qui his diebus de suis politicis rationibus a senatu interrogantur, non idem sentire videntur, neque idem dicere atque eorum praeses designatus. Pristinus dux generalis quattuor stellarum, Iacobus Mattis, quem Trump secretarium defensionis deoptavit, monuit, ne Nato maximae ex altero bello mundano concussioni esset exposita. Praecipuam originem fontemque concussionis dixit esse, quod Vladimirus Putin nationes Natonis participes disicere vellet. Praetera Natonem efficacissimam societatem militarem recentiorum temporum laudavit. Etiam Rex Tillerson, designatus secretarius statalis, iam die Mercurii a senatu interrogatus articulum quintum foederis cum Natone icti sancrosanctum esse dixerat. Trump contra Natonem pluries adhuc in dubio posuerat et se Vladimirum Putin, quem Mattis primo loco hostium ponit, socium et amicum asciturum esse sperat. Trump se operationibus munerum intellegentiae indubitare iam saepe aperuit; Mattis contra se eorum arbitriis prolixe confidere dixit. Quin nuptiae maritales tam iniquis ominibus conciliatae nimis celeriter dirimantur, quis dubitet? Quam diu coniugia tam discordia in rebus politicis conciliata cohaesura credamus? lc201701Die von Donald Trump ausgesuchten Minister, die dieser Tage vom Senat zu ihrer politischen Einstellung befragt werden, scheinen nicht dasselbe zu denken und nicht dasselbe zu sagen wie ihr designierter Präsident. Der frühere Viersterne-General James Matthis, den sich Donald Trump als Verteidigungsminster wünscht, warnte, dass die Nato vor ihrer schwersten Bedrohung seit dem 2. Weltkrieg stehe. Die Hauptursache, sagte er, sei, dass Putin die Mitgliedsstaaten der Nato auseinanderdividieren wolle. Außerdem lobte er die Nato als das effektivste Militärbündnis der neueren Geschichte. Ebenso hat der designierte Außenminister Rex Tillerson schon am Mittwoch bei seiner Befragung gesagt, der Artikel 5 des Natovertrages, sei unantastbar. Trump hingegen hatte die Nato mehrfach in Frage gestellt und hofft, Wladimir Putin, den Mattis an erster Stelle unter den Feinden ausmacht, als Partner und Freund zu gewinnen. Trump hat schon oft zu erkennen gegeben, dass er die Arbeit der Geheimdienste in Frage stellt. Mattis hingegen sagte, dass er deren Einschätzungen in hohem Maße vertraue. Dass eine bürgerliche Ehe, die unter solch ungünstigen Vorzeichen geschlossen wird, schnell zerbricht, dürfte kaum einer bezweifeln. Wie lange sollen wir von so widersprüchlichen politischen Verbindungen annehmen, dass sie Bestand haben?
24.03.2017  a) Postridie eius diei, quo Khalid Masood, cuius identitas heri detecta est, Londinii impetum terroristicum in ponte Vestmonasteriensi paravit, Antverpiae, in Belgio, Francogallus quidam ex Septentrionali Africa oriundus, qui nimia celeritate per frequentatam viam emptionalem autoraeda vehens pedites petere videbatur, a vigilibus specialibus sufflaminatus et retentus est. In autoraeda sclopetum et plures cultri et excipulum liquore ignoto repletum inveniebantur. Tamen eum terroristicum ictum perpetrare voluisse non certum est, nam cannabis quoque in vehiculo et in sanguine suspecti alcohol reperiebantur. b) Cioviae, in capite Ucrainae, pristinus Russicus parlamentarius Denisius Voronenkov, qui cum uxore et filiolo sub crimine fraudis Russiam reliquerat, in publico, cum ex deversorio excederet, manuballista occisus est. Eius protector ictus ignitos reiciens aggressorem interfecit. Nondum constat, num caedes de politicis causis commissa sit. Sed crimina iam invicem parantur. c) Toto orbe decem megalocomputatra inveniuntur, nullum autem in Europa. Itaque sex Europaeae Unionis civitates (Francia, Germania, Italia, Luxemburgum, Nederlandia, Hispania) ad sexagenaria natalicia foederum Romanorum celebranda talem effectuosam machinam communi pecuniae suppeditatione sibi comparare constituerunt. Num hac in re percelebrata Europa diversarum celeritatum in prospectu esse coepit? d) Quod adhuc mutatum est: "Obamacare" declarat pristinum praesidem saluti Americanorum voluisse consulere, "Trumpcare" significat saluti novi praesidis ab Americanis consulendum esse. lc201703a) Ein Tag, nachdem Khalid Masood, dessen Identität gestern aufgedeckt wurde, in London einen Terroranschlag auf der Westminsterbridge verübt hatte, wurde in Antwerpen, in Belgien, ein Franzose mit nordafrikanischer Abstammung, der mit weit überhöhter Geschwindigkeit mit dem Auto durch eine belebte Geschäftsstraße fuhr und es auf Fußgänger abgesehen zu haben schien, von Spezialkräften der Polizei gestoppt und festgehalten. Im Auto fand man ein Gewehr, mehrere Messer und einen Kanister mit unbekannter Flüssigkeit. Dennoch ist nicht sicher, dass er einen Terroranschlag ausführen wollte, denn im Fahrzeug fand man auch Cannabis und im Blut des Verdächtigen Alkohol. b) In der ukrainischen Hauptstadt Kiew wurde der frühere russische Parlamentarier Denis Woronenkow, der mit seiner Frau und seinem jungen Sohn unter Betrugsverdacht Russland verlassen hatte, als er sein Hotel verließ, auf offener Straße erschossn. Sein Bodygard erwiderte die Schüsse und tötete den Angreifer. Es steht noch nicht fest, ob es sich um einen politischen Mord handelt. Aber gegenseitige Vorwürfe werden schon erhoben. c) Auf dem gesamten Erdkreis finden sich zehn Supercomputer, keiner in Europa. Deshalb haben sechs Länder der EU (Frankreich, Deutschland, Italien, Luxemburg, Holland, Spanien) beschlossen, sich zur 60-Jahrfeier der römischen Verträge ein solch leisungsstarkes Gerät in gemeinsamer Finanzierung anzuschaffen. Ob sich darin das vielzitierte Europa der unterschiedlichen Geschwindigkeiten abzuzeichnen beginnt? d) Was sich bisher grändert hat: "Obamacare" besagt, dass sich der frühere Präsident um das Wohlergehen der Amerikaner sorgen wollte. "Trumpcare" bedeutet, dass sich die Amerikaner um das Wohlergehen des neuen Präsidenten sorgen müssen.
27.03.2017  In Saravia hesterno die Dominico electiones parlamentariae exhibitae sunt. Antea potissimum quaerebatur, num efficax motio, quam Martinus Schulz, pristinus praeses Europaei parlamenti et novus praefectus factionis Socialium Democratarum, in rebus foederalibus initiaverat, etiam ad Sarram vim habitura esset. Quae quaestio definite non soluta est: Sociodemocratae enim (secundum praecalculationem) 11,1 centesimis quidem inferiores discesserunt quam Democratae Christiani, sed aliquanto feliciores, quam percontationes anno ineunte praedixerant. Martinus Schulz victrici gratulans non suum, sed quem effectum Anna-Margareta Kramp-Karrenbauer, administra prima, movisset, electiones ad eventum adduxisse dixit. Ita illam ad se pertinentem quaestionem eleganter ad praefectam eius factionis avertit, quacum Sociodemocraticam factionem coalitionem gubernatoriam inituram esse verisimillimum est, atque suam cladem astute sub victoriam competitricis abdidit. Eventus factionum, quae concilii regionalis participes erunt: CDU: 40,7%; SPD: 29,6%; Sinistra: 12,9%; AfD: 6,2%. Frequentia suffragatoria aucta est: 69,9%. lc201703Im Saarland fanden am gestrigen Sonntag Parlamentswahlen statt. Die Hauptfrage zuvor war, ob der starke Effekt, den der frühere Präsident des europäischen Parlaments und neue Vorsitzende der sozialdemokratischen Partei, Martin Schulz, auf Bundesebene ausgelöst hatte, auch an der Saar Wirkung zeige. Diese Frage wurde nicht eindeutig entschieden: Denn die Sozialdemokraten schnitten zwar (nach der Hochrechnung) um 11,1% schlechter ab als die Christdemokraten, aber beträchtlich besser als die Umfragen zu Beginn des Jahres vorausgesagt hatten. Martin Schulz gratulierte der Siegerin und sagte nicht sein Effekt, sondern der, den die Ministerpräsidentin Annegret Kramp-Karrenbauer ausgelöst habe, habe die Wahl entschieden. So münzte er die Frage, die ihm galt, geschickt auf die Vorsitzende der Partei um, mit der die SPD aller Voraussicht nach die Regierungskoalition bilden wird, und versteckte seine Niederlage schlau im Sieg der Konkurrentin. Das Ergebnis der Parteien, die in das Landesparlament einziehen: CDU: 40,7%; SPD: 29,6%; Die Linke: 12,9%; AfD: 6,2%. Die Wahlbeteiligung ist gestiegen: 69,9%.
07.04.2017  Proxime praeterito die Dominico, altero die mensis Aprilis, Serbi comitia praesidialia exhibuerant. Evenerat, quod vulgo exspectabatur: Alexander Vucic, pristinus administer primus, magna maioritate suffragiorum (55,02%) praeses est factus. Eo inexspectatius nunc accidit, ut magnus numerus iuvenum, discipulorum et studiosorum, iam tertia nocte eventui comitiorum reclamitat eumque falsificatum esse denotat. Et inveniuntur in tabellis electorum nomina quorundam defunctorum. Iuvenes, qui nulli factioni oppositae attribui possunt, praesidem Vucic vertiginem rerum efficere posse diffidunt. Eos oeconomiam iam per quinque praeteritos annos Vucic administro primo nihil profecisse paenitet. Invita iuvenum ab opere cessatio est quadraginta centesimarum neque est prospectus melioris rerum condicionis, etiamsi praeses Vucic Serbiam Euroaeae Unioni iniungere contendit. lc201704Am letzten Sonntag, dem 2. April, war in Serbien der Präsident gewählt worden. Wie allgemein erwartet, war der bisherige Ministerpräsident Alexandar Vucic, mit großer Stimmenmehrheit (52,02%) Präsident geworden. Um so unerwarteter protestierte jetzt eine große Zahl Jugendlicher, Schüler und Studenten, schon die dritte Nacht gegen das Ergebnis der Wahlen und bezeichnete es als gefälscht. Und in der Tat tauchen die Namen einiger bereits Verstorbener in den Wählerlisten auf. Die Jugendlichen, die sich keiner Oppositionspartei zuordnen lassen, glauben, dass ein Präsident Vucic einen Umschwung der Verhältnisse nicht herbeiführen kann. Sie sind unzufrieden, dass die Wirtschaft schon in den fünf vergangenen Jahren, die Vucic Ministerpräsident war, nicht vorangekommen sei. Die Jugendarbeitslosigkeit liegt bei 40% und die Perspektive für eine Besserung der Lage fehlt, auch wenn Vucic Serbien in die EU führen will.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
ANDREOTTI VINCULIS DAMNATUS Giulio Andreotti, pristinus primus minister et senator perpetuus Italiae octoginta tres annos natus, in ius iterum vocatus homicidii convictus est et vinculis viginti quattuor annorum damnatus. Iudices senserunt eum una cum coniuratis mafiosis id egisse, ut diurnarius Italianus nomine Mino Pecorelli anno millesimo nongentesimo undeoctogesimo (1979) occideretur. Causam illius caedis fuisse, quod Andreotti metueret, ne Pecorelli in actis diurnis talia scriberet, quae ipsi in re publica versanti perniciei essent. (Reijo Pitkäranta) Nuntii Latini" vom 22.11.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden