2013.11.10 His demum diebus perspicitur in Philippinis insulis tota damnorum dimensio, quae monstruosa procella Haiyun (quae vox "avis rapax" vertenda est), conflavit. Timendum esse, ne in una provincia (Leyte), in uno modo oppido (Tacloban), vel potius in eo loco, ubi antea oppidum fuerit, decem milia hominum vitam amiserint, provincia tota devastata sit, custodes communales renuntiant: domos solo tenus deiectas, vias ruinis obstructas, arbores detruncatas, aquas sordibus limoque pollutas, cibaria vapida. Hodie, die Domini, ista raptrix procella, etsi paulo debilior, litora Vietnamensia unguibus capiet.Disceptationes inter Iraniam et civitates quasdam praepotentes Genavae de nucleari Iraniae programmate habitae ad tempus successu carentes finitae sunt. Tamen qui actionibus intererant spe proximis consultationibus conveniri posse haudquaquam deiecti sunt. Catherina Ashton, oratrix Unionis Europaeae, in diurnariis edocendis referens multas quaestiones de medio esse sublatas, alias litigiosas remanere dixit. Etiam Iranianus administer ab externis Mohammad Javad Zarif se exspectatione non esse frustratum dixit: omnes, qui colloquia participent, impetum conveniendi praebere et in una atque eadem frequentia undarum loqui. Et Americanus secretarius statalis John Kerry, rerum progressus non negavit.Civitates Americae Unitae et Nationes Unitae res Sudanenses in summo discrimine esse iudicant. Ut bellum civile evitetur, Americanus secretarius statalis, John Kerry, legatum extraordinarium Jubam, in Sudaniae Australis caput, qui controversias componere conetur, mittit. |
2014.03.15 Ban Ki-Moon, secretarius generalis Nationum Unitarum, postquam bellum civile in Syria tres iam annos permanet, civitates praepotentes, ut colloquia de pace in Syria reconcilianda redintegrarent, admonuit. Russorum et Americanorum esse, ut auctores talium colloquiorum se praeberent. lc20140315 | Ban Ki-Moon, der Generalsekretär der Vereinten Nationen, hat, nachdem der Bürgerkrieg in Syrien bereits drei Jahre dauert, die Großmächte aufgefordert, die Friedensgespräche für Syrien wieder zu beleben. Es sei Aufgabe der Russen und Amerikaner, die Initiative für solche Verhandlungen zu übernehmen. |
2014.12.27 Sa.d. Russi doctrinam militarem, quam anno MCMX (2010) exaraverant, denuo retractaverunt. Summa denuntiationis eadem est, sed lingua nonnullis locis acerbius sonat: Qua retractatione Russiam commutationi rerum in septentrionali Africa, in Syria, in Irquia, in Afghanistania respondere. Natonem Russiae fundamentalem esse comminationem. Civitates Americae foederatas significantes Russi civitates praepotentes persequuntur toto orbe, ut suas causas agant, homines excitantes paratiores facere ad reclamitandum et intercedendum atque ordines radicitus agentes et tromocraticas fovere. Russiae priculosam esse amplificationem Nationis in orientem versus et systema missilium arcendorum, quod Unitae Civitates in Polonia alibique instituere cogitent. Oana Lungescu, Natonis locutrix, Natonem neque Russiae neque alii cuiquam praeterea periculam esse Bruxellis reddidit. 2014.12.27 | Die Russen haben die Militärdoktrin aus dem Jahr 2010 neu gefasst. Die Hauptaussage ist dieselbe, doch klingt sie an einigen Stellen schärfer: Mit dieser Überarbeitung reagiere Russland auf die veränderten Verhältnisse in Nordafrika, Syrien und Afghanistan. Die Nato sei für Russland eine fundamentale Bedrohung. Indem die Russen auf die Vereinigten Staaten anspielen, führen sie aus, dass führende Mächte überall in der Welt, um ihre eigenen Interessen zu verfolgen, die Menschen aufhetzen und die Bereitschaft zu Protesten und Widerspruch stärkten und radikale und terroristische Organisationen fördern.Für Russland sei die Osterweiterung der Nato bedrohlich und das Raketenabwehrsystem, das die USA in Polen und anderswo errichten wollten. Oana Lungescu, die Sprecherin der Nato setzte in Brüssel dagegen, die Nato sei weder für Russland noch für sonst einen gefährlich. |
venalia cuncta, praepotentes liberti, servorum manus subitis avidae et tamquam apud senem festinantes, eademque novae aulae mala, aeque gravia, non aeque excusata. ipsa aetas Galbae inrisui ac fastidio erat adsuetis iuventae Neronis et imperatores forma ac decore corporis, ut est mos vulgi, comparantibus. Tac.hist.1,7,3. | Die Käuflichkeit von allem, die Übermacht der Freigelassenen, die nach der plötzlichen Wendung der Dinge gierigen und, wie bei einem Greis naheliegend, hastigen Hände, alle anderen Übel, die ebenso auch beim neuen Hof sich fanden, in gleichem Maße lästig, nicht in gleichem Maße entschuldigt. Schon das Alter Galbas war Gegenstand des Hohnes und Widerwillens für solche, die an die Jugend Nero gewöhnt waren und beide Kaiser, wie es die Menge liebt, nach Schönheit und äußerer Strahlkraft verglichen. |
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden