2014.09.30 Tumultus ex praeteritae hebdomadis exitu Hongkongi, in pristina Britannorum colonia regali, quae nunc statu speciali praedita a republica populari Sinarum administratur, orti exasperantur. Motus quidam popularis plus democratiae affectans assequi conatur, ut suffragia adminstratoris anno 2017 liberius, candidatis non ante a Sinensibus constitutis exhibeantur. Biocolytici antea gaso lacrimogeno utebantur, quod reclamatores umbellis aut indumentis arcebant; hodie, quinto die sibi insolenter temperant. Pechinum protestationes non legitimas esse dicit. Londinum et Vasingtonia iuri protestationis magnopere tribuunt. 2014.09.30 | Die seit letztem Wochenende in der ehemals britischen Kronkolonie Honkong, die jetzt mit einem Sonderstatus von der Volksrepublik China verwaltet wird, ausgebrochenen Unruhen verschlimmern sich. Eine Volksbewegung, die auf mehr Demokratie abzielt, versucht zu erreichen, dass die Wahl des Verwalters im Jahr 2017 freier, ohne vorherige Festlegung der Kandidaten durch China stattfindet. Sie Ordnungspolizeit brachte früher Tränengas zur Anwendung, das die Protestierer mit Regenschirmen und Masken abzuwehren versuchten; heute, am fünften Tag, halten sie sich auffällig zurück. Pekin nennt die Proteste illegal. London und Washington pochen auf das Recht zur Demonstration. |