|
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.) |
07.04.2015 In vico Yarmouk, qui in austrinis Damasci urbis situs antea CL milibus Palaestinensium profugorum refugium praebuerat, nunc XVIII milia Palaestinensium condicionibus tam iniquis vitam sustentant, quae non iam "inhumanae" vocari possint. Maxima eius vici pars a militantibus Islamici Status (IS) occupata et solo tenus deiecta insuper pyrobolis doliaribus a Syriaco regimine deiectis verberatur. Qui vicus IS-militantibus tabula desultoria ad Damascum ipsam occupandam esse videtur. Cibaria, aqua, medicamenta incolis desunt. Organizationibus auxiliariis ut maxime necessariis provideant, accessus non patet. lc201504 |
14.VII.2016 Theresa May, nova Britannica administra primaria, Boris Johnson, qui antea Londinio urbi praefuerat ac studiosissimum se Brexeundi suasorem praebuerat, secretarium rerum externarum renuntiavit. Idem in hoc munere Philippum Hammond substituet, qui cancellarius factus est. Novum munus administri, cui Brexitus persequendus erit, Euroscepticus David Davis administrabit. lc201607 |