top

   
Beleg gesucht für: postulatum
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
ob eam rem se ex civitate profugisse et Romam ad senatum venisse auxilium postulatum, quod solus neque iure iurando neque obsidibus teneretur. Caes.Gall.1,31,9Deswegen habe er fluchtartig seinen Stamm verlassen und sei zum Senat nach Rom gekommen, um Hilfe zu fordern, weil er allein weder durch einen Eid noch durch Geiseln gebunden sei.
2013.11.11 Mohamed Javad Zarif, Iranorum ab rebus externis administer sectarias rixas inter Shiitas et Sunnitas esse maximum periculum non modo Orienti impendens sed toti orbi terrarum: Nonnullas civitates istis controversiis brevia politica emolumenta spectantes abuti et timores iam dudum in occulto candentes ad ingens incendium excitare. "Intellegendum est nobis", inquit, "opinor, sectariam islamici divisionem nobis omnibus comminationi esse". Maxime hoc tempore periclitari dicit Syriam et Iraquiam et Paquistaniam.
Graeciae regimen, quod a principe administro Antonide Samaras et eius conservativa factione ducitur, suffragio in Parlamento facto fidem obtinuit. Suffragium a sinistra factione Syriza postulatum erat, quae vehemeter decreta ad parsimoniam pertinentia impugnat.
2013.11.16 In conflictionibus inter cives reclamantes et viros militantes Tripoli, in capitali Libyae urbe, factis minimum unus et triginta homines occisi et, si non plures, ducenti triginta quinque vulnerati sunt. Reclamatores iter ad praetorium Misratae militiae fecerant postulatum, ut ex urbe excederent. Regimen Lybiae non valet multas et varias virorum militarium turmas compellere, ut arma deponant. Quae per totam terram dispersae simultates inter se exercent neque in exercitum officialem recipi aut possunt aut volunt. Princeps administer Ali Zeidan oratione televisifice habita greges armatos ad unum omnes terram relinquere iussit. Sed quomodo id perficere polleat, incertum.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
15.12.2016  Horatius Seehofer, qui Bavaricae Christianae Sociali Unioni praesidet, clarius quam umquam ante in clauso immigrantium perfugarum numero perseverat. Prohibendum esse, ne plus quam ducena milia perfugarum unoquoque anno in Germaniam venirent. Suffragatores posse confidere se id postulatum etiam cancellaria invita patraturum esse. Numero clauso non constituto suas partes coalitionem non inituras et oppositionem societati regendi praelaturas esse. Etiam in alia re Seehofer contrarie censet atque cancellaria: Dissuadet enim, ut duplex civitas cuiquam concedatur nisi in causis extraordinariis, atque se in hac re cum maiore parte factionis sororiae concordare non ignorat. lc201612Horst Seehofer, der Vorsitzende der bayerischen CSU besteht deutlicher als je zuvor auf einer Obergrenze für einreisende Flüchtlinge. Man müsse verhindern, dass mehr als 200.000 Flüchtlinge jedes Jahr nach Deutschland kämen. Die Wähler könnten darauf vertrauen, dass er diese Forderung auch gegen den Willen der Kanzlerin durchsetzen werde. Ohne Obergrenze würde seine Partei keine Koalition eingehen und die Opposition der Regierungsbeteiligung vorziehen. Auch in einer anderen Sache vertritt Seehofer eine zur Kanzlerin entgegengesetzte Meinung: Er ist dafür, eine doppelte Staatsbürgerschaft nur in Ausnahmefällen zuzulassen, und weiß sich in diesem Punkt mit der Mehrheit der Schwesterpartei einig.
19.03.2017  Germanico Volfgango Schäuble curante administri nummarii earum civitatum, quae gregis G20 sunt, per duos dies Aquis Aureliis de rationibus internationalis commercii deliberabant. Adhuc administri participes in exitu se omnibus protectionismi generibus obstaturos confiteri solebant. Quominus ista promissio aut alia clausula, quae similia declararet, etiam tunc acciperetur, Steve Mnuchin, Americanus thesaurarius prohibebat, qui primatum Americae a praeside postulatum expugnare deberet. Denique administri ad hanc inanium verborum formulam consenserunt: "Dabimus operam, ut, quae commercium ad oeconomias nationales conferat, augescant." Concilio dimisso Steve Mnuchin, ne mutata loquendi consuetudo statera aurea penderetur, monuisse fertur: Etiam Americanos liberum commercium amplecti, sed commercium aeque libratum. Quae cum ita sint, tamen Schäuble concilium non infeliciter evenisse duxit, quod inter partiarios pravam usurpationem valutarum atque improbum inaequumque commercium remittenda esse convenisset. lc201703Unter der Leitung des Deutschen Wolfgang Schäuble berieten die Finazminister der G20-Staaten zwei Tage lang in Baden-Baden über Fragen des internationalen Handels. Bisher bekannten sich die teilnehmenden Minister im Schlussdolument gewöhnlich dazu, allen Arten des Protektionismus widerstehen zu wollen. Dass dieses Versprechen oder eine andere gleichbedeutende Formulierung auch dieses Mal akzeptiert wurde, verhinderte der amerikanische Schatzmeister Steve Mnuchin, der ja das von seinem Präsidenten geforderte "America first" durchsetzen musste. Schließlich einigten sich die Minister auf folgende nichtssagende Formulierung: "Wir arbeiten an einer Stärkung des Beitrages des Handels zu unseren Volkswirtschaften." Nachdem sich die Versammlung aufgelöst hatte, soll Steve Mnuchin geraten haben, die geänderte Sprachregelung nicht auf die Goldwaage zu legen: Auch die Amerikaner wünschten Freihandel, aber einen fair ausbalancierten. Trotz allem hielt Schäuble die Konferenz nicht für einen Misserfolg, weil sich alle Teilnehmer darin einig gewesen seien, auf Währungsmanipulationen und unfairen Handel zu verzichten.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden