top

   
Beleg gesucht für: popularis
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
fuere ea tempestate, qui dicerent Catilinam oratione habita, quom ad ius iurandum popularis sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem vino permixtum in pateris circumtulisse: Sall.Cat.22,1Einige berichteten damals, Catilina habe nach dem Ende seiner Rede den Anhängern seiner Ruchlosigkeit einen Eid abnehmen wollen und so Menschenblut und Wein gemischt in Schalen herumgereicht:
igitur comitiis habitis consules declarantur M. Tullius et C. Antonius. quod factum primo popularis coniurationis concusserat. Sall.Cat.24,1Bei den Wahlen wurden so denn Marcus Tullius und Gaius Antonius als Konsuln ausgerufen. Anfänglich machte dieses Ereignis auf das Gelichter der Verschworenen einen niederschmetternden Eindruck.
Sed adfuistis, et est in manibus oratio. Itaque lex popularis suffragiis populi repudiata est. Cic.Lael.96.cDoch ihr wart ja zugegen und die Rede ist in euren Händen. So kam es, dass ein dem Volk schmeichelnder Gesetzesvorschlag durch die Stimmen des Volkes verworfen wurde.
Atque, ut ad me redeam, meministis, Q. Maximo, fratre Scipionis, et L. Mancino consulibus, quam popularis lex de sacerdotiis C. Licini Crassi videbatur! Cic.Lael.96.dUm wieder auf mich zu kommen: Ihr werdet euch erinnern, wie sehr jenes Gesetz über die Priesterämter, das Gaius Licinius Crassus im Konsulatsjahr des Quintus Maximus - der Bruders von Scipio - und des Lucius Mancinus eingebracht hatte, auf die Volksgunst berechnet schien.
2013.11.25Ucrainos incontentos reclamitare
Plus centum milia inhabitantium heri (die 24° m. Nov. a. 2013°) Cioviae vias et plateas implebant, ut maximam partem pro artiore associatione Ucrainae cum Europa Unita reclamitarent, ut minorem autem partem politicam praesidentis Victoris Ianucovyts adiuvarent. Qui Russia urgente colloquia cum Bruxellis intermiserat et trilateralia colloquia cum Russia proposuerat. Auctrix istius protestationis popularis, maximae post revolutionem malosinensem anno duomillesimo quarto factam, Yulia Timoshenco dictur. In taeniis legebantur sententiae ut "Volumus una cum Europa!" aut "Nostri liberi futurum quoddam habeant neve opprimantur a Russis!" aut "Ucraina est pars Europae!" Etiam campio mundanus maximi ponderis pugilatus, Vladimirus Klitschko, protestationibus intererat. Vladimirus Putin suspicatur Europaeos opprimere Ucrainos et cogere, ut proxima ebdomada in conventu summi gradus in Lithuania exhibito intermissum associationis pactum obsignent.
2014.03.27 Abdul Fattah al-Sisi, dux exercitus Aegyptiaci summus, munus administri ab defensione deposuit. In emissione televisifica se ultimum vestitu militari indutum spectari dixit. Quod non sic, quasi a re publica recedere in animo habeat, interpretandum est. Immo vir novus et potens se ad recipiendum praesidentatum adparat. Facile fieri posse politiae periti augurantur, ut, cum ipse popularis sit neque serius competitor sit, victor evadat. lc20140327Der ägyptische Armeechef Abdul Fattah al-Sisihat sein Amt als Verteidigungsminister niedergelegt. In einer Fernsehsendung sagte er, man sehe ihn zum letzten Mal in Militäruniform, Dies darf man nicht so verstehen, als beabsichtige er, sich aus der Politik zurückzuziehen. Vielmehr bereitet sich der neue starke Mann auf die Übernahme der Präsidentschaft vor. Politikkenner mutmaßen, dass ihm dies, weil er populär sei und keinen ernsthaften Gegner habe, leicht gelingen könnte.
2014.03.27 Lusus per menses suspensus confectus est: Episcopus Limburgensis, Franz-Peter Tebartz-van Elst non iam in suum episcopatum revertetur. Quae ei criminini sunt data, graviora fuerunt opinioque popularis infamior, quam ut Franciscus Pontifex eum in pristinum statum restituere posset. lc20140327Eine monatelange Hängepartie ist ausgespielt: Der Limburger Bischof Franz-Peter Tebartz-van Elst wird nicht mehr in seine Diözese zurückkehren. Die Vorwürfe, die gegen ihn erhoben wurden wogen zu schwer und die öffentliche Meinung war zu übel, als dass Papst Franciscus ihn wieder in sein früheres Amt hätte einsetzen können.
2014.06.30 Davidius Cameron diem Veneris, quo Ioannes-Claudius Juncker praeses commissionis Europaeae Unionis nominatus est, "diem atrum" appellavit: se istum candidatum ad Unionem reformandam ineptum esse putare. Atqui opinio popularis et in Britannia et alibi administro primario Britannico perpaulum laudis attribuit. Periculum, ne Britannia omnium noxiae ex Unione exeat ("Brexit"), non iam detrectandum videtur. Interim Cameron et Juncker telephonice collocuti se modum cooperandi invenisse dicunt. 2014.06.30David Cameron hat den Freitag, an dem Jean-Claude Juncker zum Kommissionspräsidenten der Europäischen Union nominiert wurde, einen "Unglückstag" genannt: er halte diesen Kandidaten für ungeeignet, die Gemeinschaft zu reformieren. Allerdings hat die öffentliche Meinung sowohl in Britannien als auch anderswo dem britischen Premier sehr wenig Anerkennung zuteil werden lassen. Die Gefahr, dass Britannien zum Schaden aller aus der Union austritt ("Brexit"), scheint nicht mehr von der Hand zu weisen. Inzwischen haben Cameron und Juncker miteinander telefoniert und sagen, sie hätten eine Grundlage für ihre Zusammenarneit gefunden.
2014.09.30 Tumultus ex praeteritae hebdomadis exitu Hongkongi, in pristina Britannorum colonia regali, quae nunc statu speciali praedita a republica populari Sinarum administratur, orti exasperantur. Motus quidam popularis plus democratiae affectans assequi conatur, ut suffragia adminstratoris anno 2017 liberius, candidatis non ante a Sinensibus constitutis exhibeantur. Biocolytici antea gaso lacrimogeno utebantur, quod reclamatores umbellis aut indumentis arcebant; hodie, quinto die sibi insolenter temperant. Pechinum protestationes non legitimas esse dicit. Londinum et Vasingtonia iuri protestationis magnopere tribuunt. 2014.09.30Die seit letztem Wochenende in der ehemals britischen Kronkolonie Honkong, die jetzt mit einem Sonderstatus von der Volksrepublik China verwaltet wird, ausgebrochenen Unruhen verschlimmern sich. Eine Volksbewegung, die auf mehr Demokratie abzielt, versucht zu erreichen, dass die Wahl des Verwalters im Jahr 2017 freier, ohne vorherige Festlegung der Kandidaten durch China stattfindet. Sie Ordnungspolizeit brachte früher Tränengas zur Anwendung, das die Protestierer mit Regenschirmen und Masken abzuwehren versuchten; heute, am fünften Tag, halten sie sich auffällig zurück. Pekin nennt die Proteste illegal. London und Washington pochen auf das Recht zur Demonstration.
[Cic.Tusc.3,4,1] Illa autem, quae se eius imitatricem esse volt, temeraria atque inconsiderata et plerumque peccatorum vitiorumque laudatrix, fama popularis, simulatione honestatis formam eius pulchritudinemque corrumpit. Cic.Tusc.3,4,1Doch jener Ruhm beim Volk, der sein Nachahmer sein will, jener unbesonnene und unbedachte Lobredner, und zwar meist von Fehlern und Vergehen, entstellt unter Vortäuschung von Ehre die Gestalt und Schönheit des Ruhmes.
Num igitur ignobilitas aut humilitas aut etiam popularis offensio sapientem beatum esse prohibebit? Cic.Tusc.5,103,1Wird nun Mangel an Ehre oder Adel oder auch Anfeindung des Volkes den Weisen hindern, glückselig zu sein?
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
01.03.2015 Asseclae Ligae septentrionalis, cui antea Silvius Berlusoni, nunc Matthaeus Salvini praesidet, undique Italiae Romam concurrentes Unitae Europae et gliscenti immigrationi itemque rationibus politicis primarii Matthaei Renzi reclamitabant. Quem, quod commoda rei publicae causae Europae posthabeat, accusant. Matthaeus Salvini, cuius aura popularis celeriter increbuit, quod eius politicum programma attinet, a multis cum Francogallica Marina Le Pen comparatur. lc201503
14.03.2015 Ioannes McCain, ille Americanus politicus popularis et senator, vehementer in Germaniae sociodemocraticum administrum ab externis, Gualterium Steinmeier, invectus est, cui humilitatem adversus Vladimirum Putin obicit eumque dignum non esse, cui credatur. Quam infestationem etiam politici christianae democratiae repudiant. Iam paucis diebus ante populares Americani litteris ad regimen Iranicum datis in quorundam offensionem incurrerant. lc201503
28.09.2015  Catalanis hesterno die Solis parlamentum regionale eligendum fuit. Quae electio quadamtenus displosiva erat, quod plebiscito aut certe temptamine affectionum erga separationem Cataloniae ab Hispania conficiendam tincta erat. Arturus Mas, princeps Cataloniae administer, se Catalanos intra XVIII menses in libertatem vindicaturum esse promiserat, si foret, ut foederatio separatistarum maioritatem regendi assequeretur. A quo proposito eventus electionis exigue aberrare videtur (LXII ex CXXXV sedibus). Mas, ut maioritatem suffragiorum consequatur, etiam sinistram partem, quae correptive CPU (canditatura popularis unitatis) nominatur et X sedes assecuta est, ad suam foederationem acquirere debet. Cuius autem asseclae separationem quidem appetunt, Mas autem primarium vehementer abnuunt. Separatistae eam, quae sibi videtur, victoriam cohonestant. Matritenses constanter tergiversantur. lc201509Die Katalanen hatten am gestrigen Sonntag ein Regionalparlament zu wählen. Diese Wahl war einigermaßen brisant, weil sie den Anstrich einer Volksabstimmung oder wenigstens eines Stimmungstests über eine Abspaltung Kataloniens von Spanien hatte. Kataloniens Ministerpräsident Artur Mas hatte versprochen, die Katalanen innerhalb 18 Monate in die Unabhängigkeit zu führen, wenn die Allianz der Separatisten die absolute Mehrheit erzielte. Dieses Zeil scheint das Ergebnis knapp zu verfehlen (62 von 135 Sitzen). Um die Mehrheit der Stimmen zu erreichen, muss Mas auch die Linke, abgekürzt die CPU (Kandidatur der Volkseinheit), die 10 Sitze errungen hat, für seine Allianz gewinnen. Deren Anhänger wollen zwar auch die Abtrennung, lehnen aber nachdrücklich Mas als ersten Mann ab. Die Separatisten feiern das, was sie für ihren Sieg halten, Madrid ab zeigt ihnen mach wie vor die kalte Schulter.
04.11.2015  Praesides rei publicae popularis Sinarum, Xi Jinping, et rei publicae Taivaniae, Ma Ying-jeou, die Saturni Singapuram conventuros esse Taipeio nuntiatur. Ma, qui gubernanti et philosinensi factioni Kuomintang usque ad annum MMXIV praesidebat, cuiusque praesidatus anno proximo post duas periodos finietur, primum in congressum popularis collegae veniet. Kuomintang, quod Sinensibus aspirant, gratiam multorum electorum amiserunt neque est, ut se ex electionibus XVI die mensis Ianuarii exhibendis victores abituros sperent. Multi cives, ne Taivania Sinensibus divendatur, timent. Colloquia de pace inter duas civitates confirmanda habebuntur. Duabus ex anno MCMIL simultas et ambitio intercesserant. Quo anno Sinenses nationales a communistis victi Chiang Kai-shek duce in insulam Formosam se receperant et sui iuis civitatem condiderant, quam Sinenses continentales numquam adhuc approbaverunt. Taivaniam suae civitatis provinciam rebellatricem esse asserunt, eamque se per vim militarem recuperaturos esse minantur, si officialiter dependentiam persequeretur. Interea etiam Pecinum conventum duorum praesidum locum habiturum affirmavit. lc201511Die Präsidenten der chinesischen Volksrepublik, Xi Jinping, und des taiwanesischen Staates, Ma Ying-jeou, werden sich am Samstag in Singapur treffen, wie aus Taipeh gemeldet wird. Ma, der der regierenden chinafreundlichen Partei der Kuomintang bis 12014 vorstand, und dessen Präsidentschaft im nächsten Jahr nach zwei Amtszeiten endet, wird zum ersten Mal auf seinen chinesischen Kollegen treffen. Weil die Kuomintang den Chinesen zuneigen, haben sie die Gunst vieler Wähler eingebüßt und können nicht darauf hoffen, die Wahlen am 16. Januar zu gewinnen. Viele Bürger fürchten den Ausverkauf Taiwans an China. Die Gespräche werden über die Festigung des Friedens zwischen beiden Ländern gehen. Zwischen beiden herrscht seit 1949 ein gespanntes und eifersüchtiges Verhältnis. In diesem Jahr hatten sich die von den Kommunisten besiegten Nationalchinesen unter der Führung von Chiang Kai-shek auf die Insel Formosa zurückgezogen und dort einen unabhängigen Staat gegründet, den die Festlandchinesen nie anerkannt haben. Sie bestehen darauf, dass Taiwan eine abtrünnige Provinz ihres Staates sei, und drohen, sie mit militärischer Gewalt zurückzuerobern, falls sie sich offiziell für unabhängig erklärt. Inzwischen hat auch Peking bestätigt, dass ein Treffen der beiden Präsidenten stattfinden wird.
21.12.2015  Hesterno die Solis in Hispania comitia parlamentaria habebantur. Conservativa et popularis factio Mariani Rajoy (PP), qui adhuc administer princeps fuerat, maximum quidem numerum sententiarum et plurimas sedes in parlamento (122 sedes) assecutus est, sed maioritatem regendi et tertiam partem sedum amisit, neque iam sua sponte regimen formare potest. Socialistae (PSOE) presse antecedentes secundum locum obtinent (91 sedes). Iustae victrices sunt duae recentes factiones: sinistra factio Podemos nomine (quod est "possumus") (69 sedes), et liberalis factio, quae Ciudadanos nominatur (q.e. “cives“) (40 sedes). Systema duarum partium ad finem perductum est. Parlamentum 350 sedes amplectitur, variae coalitiones, sed etiam nova comitia cogitari possunt. Quod scaenarium in Hispania novum est. Paulus Iglesias, praefectus factionis Podemos: "Hispania", inquit, "non iam eadem est, et nos sumus felices." Rajoy ius regiminis formandi affectans: "Haec factio etiamnunc maximam potestatem tenet." Et socialista Petrus Sanchez, ut se paratum praebeat ad colloquia incohanda: "Hispani sinistrorsus moveri cupiunt." Alexis Tsipras, Graecus administer primarius, de successu consortis factionis Podemos laetans: "Politia austeritatis in Hispania est superata. ... Europa mutatur." lc201512Am gestrigen Sonntag fanden in Spanien Parlamentswahlen statt. Die konservative Volkspartei des bisherigen Ministerpräsidenten Mariano Rajoy erreichte zwar die größte Stimmenzahl und die meisten Sitze im Parlament (122 Sitze), aber verlor die Regierungsmehrheit und ein Drittel der Sitze. Aus eigener Kraft kann er keine Regierung mehr bilden. Sie Sozialisten (PSOE) nehmen mit knappem Vorsprung den zweiten Platz ein (91 Sitze). Die eigentlichen Gewinner sind die beiden neuen Parteien: die linke Partei Podemos (d.h. “wir können”) (69 Sitze) und die liberale Partei Ciudadanos (d.h. “Bürger”) (40 Sitze). Das Zweiparteiensystem ist Vergangenheit. Das Parlament umfasst 350 Sitze; verschiedene Koalitionen, aber auch Neuwahlen sind denkbar. Dieses Szenario ist für Spanien neu. Pablo Iglesias, der Führer der Podemos-Partei: "Spanien ist nicht mehr dasselbe, und wir sind glücklich." Rajoy, indem er den Anspruch, die Regierung zu bilden, anmeldet: "Diese Partei ist immer noch die stärkste politische Kraft." Und der Sozialist Pedro Sanchez, um sich zu Verhandlungen bereit zu zeigen: "Die Spanier wünschen einen Ruck nach links." Der griechische Ministerpräsident Alexis Tsipras freut sich über den Erfolg der Schwesterpartei Podemos: "Die Sparpolitik ist in Spanien besiegt. ... Europa wandelt sich."
04.09.2016  Et Foederatae Septentrionalis Americae civitates et Res Publica Popularis Sinarum foederi de calefactione globali minuenda anno praeterito (2015) auctoritate Nationum Unitarum Parisiis facto accesserunt. Praesides Obama et Xi Jinping per occasionem conventus XX civitatum (G20) hodie et cras Hanchei (Hangzhou) exhibiti pactum Parisiense Ban gi-mun, secretario generali, praesente sua auctoritate confirmaverunt. Praeterea Baracus Obama collegam Sinensem hortatus esse dicitur, ut, quod petitiones Sinarum in Mari Meridisinensi attineret, modum adhiberet atque ius internationale respiceret. lc201609Sowohl die USA als auch die chinesische Volksrepublik sind dem Vertrag zur Begrenzung der globalen Erderwärmung, der im letzten Jahr (2015) auf Initiative der Vereinten Nationen in Paris vereinbart worden war, beigetreten. Die Präsidenten Obama und Xi Jinping ratifizierten in Anwesenheit des Generalsekretärs Ban ki-moon die Vereinbarung am Rande des G20-Treffens, das heute und morgen in Hangzhou (Hancheum) stattfindet. Außerdem soll Barack Obama seinen chinesischen Amtskollegen aufgefordert haben, bei seinen Ansprüchen im Südchinesischen Meer maßvoller zu sein und das internationale Recht zu respektieren.
06.09.2016  Cum electionibus in Megapoli et Pomerania Citeriore perfectis factio Democratarum Christianorum paulatim e rigore vehementis animorum perturbationis reviviscat et Socialis Democratica Factio iacturas passa „triumphum“ clamet, Alternativa pro Germania secundum locum adepta fiducia sui luxuriatur. Se iamiam locum politicae factionis popularis obtinere credunt, se iamiam cancellariam Merkel magistratu depulisse cogitatione sibi fingunt. Sed, ut est in proverbio, ruinam praecedit superbia: in bello nondum vicit, qui e regionali pugna superior discesserit! lc201609Während nach den Wahlen in Mecklenburg-Vorpommern die christdemokratische Partei allmählich wieder aus ihrer Schockstarre erwacht und die sozialdemokratische Partei ihre Verluste als Sieg feiert, strotzt die Alternative für Deutschland nach ihrem zweiten Platz vor Selbstvertrauen. Schon glaubt man den Status einer Volkspartei erzielt, schon bildet man sich ein, die Kanzlerin Merkel aus dem Amt gejagt zu haben. Doch kommt, wie es im Sprichwort heißt, Hochmut vor dem Fall: Wer in einer regionalen Schlacht gesiegt hat, hat den Krieg noch nicht gewonnen!
05.10.2016  Cum Americanis candidatis praesidialibus, Hilariae Clinton et Donaldo Trump, ter televisifice concertandum sit, candidati vicarii semel tantum signa inter se concurrunt. Quod heri fiebat, cum popularis Timotheus Kaine et republicanus Michael Pence omni ope atque opera, ut suum quisque futurum praepositum illuminaret, alterius in invidiam vocaret, enitebantur. Per XC minuta disceptabant imprimis de oeconomia, rebus externis, immigratione. Si quaeris, uter inferior discesserit, "nescio" respondebo; si quis, a diario "Cursu Publico Vasingtoniensi" scito moderatricem Elainam Quijano nominari, quae iam in ipso certaminis limine moderationem ex manibus dimiserit neque receperit. lc201610Während die amerikanischen Präsidentschaftskandidaten Hillary Clinton und Donald Trump dreimal im Fernsehen gegeneinander antreten, treffen sich die Vize-Kandidaten nur einmal zum Schlagabtausch. Dies geschah gestern, als der Demokrat Tim Kaine und der Republikaner Mike Pence alles aufboten, um den eigenen zukünftigen Chef ins rechte Licht zu setzen, den des anderen in Misskredit zu bringen. 90 Minuten lang debattierten sie über Wirtschaft, Fragen der Außenpolitik, Einwanderung. Wenn du fragst, wer von beiden verloren hat, ich weiß es nicht, wenn, wer überhaupt, so musst du wissen, dass die "Washington Post" die Moderatorin Elaine Quijano nennt, die gleich am Anfang der Debatte die Kontrolle aus der Hand gegeben und nicht mehr zurückgewonnen habe.
05.12.2016  In Austria Alexander Van der Bellen, pristinus prasinorum praefectus, qui se ardentem fautorem Europae fatetur, septuaginta duo annos natus, tertio denique accessu die Dominico, die quarto mensis Decembris, novus praeses statalis electus est (53,3%). Norbertus Hofer, eius dextrorsus vergens competitor, qui factionis FPÖ (factionis liberae Austriae) est, quae Europae et perfugarum immigrationi diffidit, suam repulsam agnovit et tristis quidem, sed probus humanusque suo rivali gratulatus est. Aliquot administrationes Europae, quae anno insequente refici volunt, pavore ob Italiam non dissipato forsitan gavisae sint, quod proclivus cursus ad separatismum et nationalismum et populismum interim intermissus esse videbatur. Sed maerores huic gaudio celeriter anteverterunt, cum e tenebris erumperet, quem ad finem rogatio popularis de constitutione reformanda in Italia perventura esset: Assentatoribus XL, negatoribus LX centesimas assecutis administer primus, Matthaeus Renzi, se cladem acerbam accepisse sibi conscius munere se decessurum annuntiavit. lc201612In Österreich ist der frühere Chef der Grünen, Alexander Van der Bellen, der sich als glühenden Anhänger Europas bekennt, im Alter von 72 Jahren, schließlich im dritten Anlauf, am Sonntag, den 4. Dez., zum neuen Staatspräsidenten gewählt worden (53,3%). Sein rechtsgerichteter Mitbewerber Norbert Hofer, Mitglied der FPÖ (Freiheitliche Partei Österreichs), die Europa und der Einwanderung von Flüchtlingen misstrauisch begegnet, hat seine Niederlage anerkannt und seinem Rivalen traurig, aber fair gratuliert. Einige europäische Regierungen, die im nächsten Jahr wiedergewählt werden wollen, dürften sich, ohne dass die Furcht wegen Italien zerstreut war, gefreut haben, dass der abschüssige Hang zu Isolation, Nationalismus und Populismus einstweilen gestoppt schien. Aber diese Freude überwog schnell der Kummer, als deutlicher wurde, auf welches Ergebnis die Volksbefragung zur Verfassungsreform in Italien zusteuerte: Bei 40 % für Ja und 60% für Nein war sich Ministerpräsident Matteo Renzi bewusst, eine herbe Niederlage erlitten zu haben, und erklärte seinen Rücktritt.
19.01.2017  Ioachimus Gauck, praeses rei publicae Germaniae, in ultima, quam praeses habuit, oratione rationes quinque annorum iniens populo Germanico valedixit. Eius iudicium de statu rei publicae paululo cohibitius cecidit quam in muneris initio. Etiamsi etiam hodie sibi persuasisset, nullam umquam Germaniam meliorem et magis democraticam fuisse quam nostram, se tamen etiam pericula quaedam videre dixit, quae stabili democratiae Germaniae imminerent. Frontem discriminosam non extendi inter indigenas et advenas neque inter Christianos, Muslimos, Iudaeos, atheosve, sed inter assectatores et insectatores civitatis popularis. Populistis atque eorum simplificationibus repugnandum esse, nationalistis esse persuadendum nos et Europaeos et Germanos esse. Germani ne diffiderent suis animis viribusque neve fidem democratiae deponerent. Europaeae Unioni defensionem esse augendam, nam id dictum percelebratum, quo difficultates politicas armis solvi non posse diceretur, non esse verum, nisi id omnes tenerent. Quod praeses munere decedens necessariam gravitatem Natonis in lumine posuit, cum ad Germanos, tum ad praesidem his diebus in America munus ineuntem pertinuisse crediderim. lc201701Bundespräsident Joachim Gauck verabschiedete sich in seiner letzten Rede als Präsident mit einer Bilanz seiner fünf Amtsjahre von der deutschen Öffentlichkeit. Sein Urteil über den Zustand der Republik fiel ein wenig zurückhaltender aus als bei seinem Amtsantritt. Auch wenn er heute noch überzeugt sei, sagte er, dass kein Deutschland je besser und demokratischer gewesen sei als das unsrige, so sehe er doch auch Gefahren, die der Stabilität der deutschen Demokratie drohten. Die entscheidende Frontlinie verlaufe nicht zwischen Altbürgern und Zuwanderern und nicht zwischen Christen, Muslimen, Juden oder Atheisten, sondern zwischen den Freunden und Feinden der Demokratie. Den Populisten und ihren Vereinfachungen müsse man entgegentreten, die Nationalisten müsse man überzeugen, dass wir beides sind, Europäer und Deutsche. Die Deutschen sollten ihrem Mut und ihrer Stärke vertrauen und ihren Glauben an die Demokratie nicht aufgeben. Europa müsse seine Verteidigungsbereitschaft erhöhen, denn das häufig gehörte Wort, das besage, dass es für politische Probleme keine militärische Lösung gebe, sei nur wahr, wenn sich alle daran hielten. Dass der aus dem Amt scheidende Präsident die unverzichtbare Bedeutung der Nato betonte, richtete sich wohl an die Deutschen, aber mehr noch an den Präsidenten, der in Amerika sein Amt antritt.
11.03.2017  Civis quidam, cuius nomen non divulgatum est, quod Turcico administro primo, ut in urbe Oberhusiae orationem politicam haberet, permissum erat, querelam ad iudices constitutionales detulerat. Summum iudicium heri eius rogationem, quod de nihilo esset, repudiavit at definivit ab adventiciis politicis e primis Germaniae legibus nullum quidem ius in Germaniam proficiscendi ibique in politicis versandi repeti posse, licentia autem a regimine foederali expressim data nihil obstare. Cum totum igitur in eo sit, ut regimen prudenter decernat, civis autem nihil nisi suadere immediate efficere possit, suadeo primum, ne ius orandi repraesentantibus regiminis alieni detur, nisi, ut neutralitas servetur, repraesentantes oppositionis eodem iure utuntur. Tum, ut moderatoribus alienae terrae ius orandi negetur, si ibi status necessitatis indictus est, neque dilucida iurisdictio locum habet. Postremo suadeo, ut ius orandi recusetur, nisi negari potest verba esse futura, qualia non multum absint a delicto popularis sollicitationis. lc201703Ein Bürger, dessen Name nicht veröffentlicht wurde, hatte, weil dem türkischen Außenminister erlaubt worden war, in Oberhausen eine politische Rede zu halten, eine Beschwerde beim Bundesverfassungsgericht eingereicht. Das oberste Gericht hat gestern seinen Antrag als unbegründet zurückgewiesen, stellte aber klar, dass ausländische Politiker aus deutschem Grundrecht zwar keinen Anspruch, nach Deutschland einreisen und sich dort politisch zu betätigen ableiten können, dass dem aber nichts entgegenstehe, wenn die Bundesregierung dies ausdrücklich erlaube. Da also alles davon abhängt, dass die Regierung klug entscheidet, der Bürger aber unmittelbar nichts bewirken kann, als zu raten, rate ich: erstens, dass das Rederecht Vertretern einer ausländischen Regierung aus Gründen der Neutralität nur erteilt wird, wenn auch Vertreter der Opposition dasselbe Recht nutzen. Weiterhin, dass den Regierungsmitgliedern eines fremden Landes das Rederecht verweigert wird, wenn dort der Notstand ausgerufen ist und keine eindeutige Rechtsprechung stattfindet. Zum Schluss rate ich dazu, das Rederecht zu verweigern, wenn nicht ausgeschlossen werden kann, dass Äußerungen getätigt werden, die dem Straftatbestand der Volksverhetzung nahekommen.
16.03.2017  In Nederlandia heri novum parlamentum eligebatur atque omnes Europaei, velut si finale quaternarium in Europaeo certamine pedifollico exhiberetur, suspensis animis in cavea stadii aut ante televisoria sedebant. Primus, qui tres electiones, quae hoc anno in Europa intercedere heri coeperunt, ad pediludium aequiperavit, erat Marcus Rutte. Quaestio, quae Europaeos electrice stimulat, est, quem eventum eae manus assecuturae sint, quae recenter ordinatae ducibus Wilders, Le Pen, Petry praecipue in dextra parte campi ludunt atque animos populorum inflammare dant operam. In Nederlandia heri hora nona postmeridiana sibilo finali audito prima praedictio edita est: Tantum abest, ut, quod multi exspectaverant, incerto eventu pugnatum sit, ut Marcus Rutte aemulum acerrimum, Geert Wilders, duodecim punctis superet (31 : 19 sedes). Sequitur prima praecalculatio: Marcus Rutte eiusque Factio Popularis pro Libertate et Democratia (VVD) 32 sedes assecutus est. secundum locum obtinet Factio Christiana Democratica (21 sedes). Tertium locum occupant Wilders eiusque PVV. Octoginta una centesimae civium electiones participaverant. Vicerunt ergo Rutte et Democratia et Europa. Ceterum heri vesperi grex athleticus Matritensis et Bayer 04 Leverkusen octonarium finale Ligae Campionum concertantes pari eventu (0 : 0) discesserunt. lc201703In Holland wurde gestern ein neues Parlament gewählt und alle Europäer saßen, als fände das Viertelfinale in einem europäischen Fußballturnier statt, gespannt auf den Rängen des Stadions oder vor dem Fernseher. Der erste, der die drei Wahlen, die dieses Jahr in Europa gestern ihren Anfang nahmen, mit dem Fußball verglich, war Mark Rutte. Die Frage, die die Europäer elektrisiert, ist, welches Ergebnis die Mannschaften erzielen, die erst frisch formiert unter der Führung von Wilders, Le Pen und Petry überwiegend auf der rechten Seite des Platzes spielen und die Begeisterung der Menge zu entfachen suchen. Als in Holland gestern Abend um 21 Uhr der Schlusspfiff ertönte, gab es sofort eine Prognose: An einem Unentschieden, das viele erwartet hatten, fehlte so viel, dass Mark Rutte seinen schärfsten Gegener, Geert Wilders, um 12 Punkte (31 : 19 Sitze) schlägt. Es folgt die erste Hochrechnung: Mark Ruette und seine Volkspartei für Freiheit und Demokratie (VVD) hat 32 Sitze errungen, den zweiten Platz hält die christdemokratische Partei (21 Sitze). Den dritten Platz belegt Wilders und seine PVV (20 Sitze). Die Wahlbeteiligung beträgt 81%. Gewonnen haben also Rutte, die Demokratie und Europa. Übrigens bestritten gestern Abend Atletico Madrid und Bayer 04 Leverkusen das Achtelfinale in der Champions League und trennten sich unentschieden (0 : 0).
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
COMITIA AUSTRIAE In comitiis Austriae parlamentariis factio popularis (ÖVP) duce Wolfgango Schüssel opinione maiorem victoriam reportavit, cum plus quadraginta duas centesimas (42,3 %) suffragiorum obtinuit. Democratis socialibus triginta septem sententiarum centesimae (37 %) datae sunt, factioni libertatis (FPÖ), quae maximam cladem accepit, tantum decem virgula duae (10,2 %). Partibus viridium novem centesimae (9 %) suffragantium faverunt. Ad urnas plus octoginta centesimae hominum suffragium habentium accesserant. Ex eventu comitiorum sequitur, ut Wolfgang Schüssel in munere cancellarii foederalis maneat. De novo regimine constituendo Schüssel nuntiavit se cum ceteris factionibus parlamentariis consulturum esse. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 29.11.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
COMITIA TURCIAE In comitiis Turciae parlamentariis partes politicae potestatem tenentes gravissimam cladem acceperunt neque ulla ex eis in novum parlamentum admissa est. In locum earum subeunt factio Iustitiae et Progressus (AKP), anno ante condita, et factio Popularis Republicana (CHP), quae in prioribus comitiis ex parlamento exclusa erat. Exitus comitiorum ostendit cives, paupertatem et inopiam quaestus usque crescentem pertaesi, classem politicam corruptam et insidias inter se molientem deponere et deserere voluisse. Factio ministri primarii Bülent Ecevit, nunc abituri, vix unam centesimam suffragiorum accepit, cum ante tres annos viginti duas centesimas accepisset. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 08.11.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden