top

   
Beleg gesucht für: philologia
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
ORATIONES ET ACROASES Orationes plenariae et acroases sive relationes breviores, quae omnes Latine habentur, sunt numero circiter quinquaginta. Argumenta principalia sunt duo, ex quibus unum est ”De lingua Latina communicationis inter Europaeos instrumento”, alterum ”De inceptis hodiernis institutionis Latinae renovandae ac vivae Latinitatis fovendae”. In sessione inaugurali verba fecerunt Antonius Capellán, architectus Matritensis et summus conventus moderator, atque professor Romanus Bruno Luiselli, praeses ipsius Academiae Latinitati Fovendae. Inter oratores excellit Michael von Albrecht Heidelbergensis, qui ”De lingua Latina in philologia Latina adhibenda” locutus est. Caelestis Eichenseer Saraviensis, vir de Latinitate viva meritissimus, ”De neologismis Latinis recenter conditis et condendis” orationem habuit, Theodoricus Sacré Lovaniensis ”De poesi Latina aetatis recentissimae”. Cletus Pavanetto, praeses fundationis Vaticanae cui nomen Latinitas, ”Humanistarum partes in Europa Latina constituenda” explicavit. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 06.09.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden