top

   
Beleg gesucht für: pecuniis
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
sin autem id actum est et idcirco arma sumpta sunt, ut homines postremi pecuniis alienis locupletarentur et in fortunas unius cuiusque impetum facerent, et id non modo re prohibere non licet, sed ne verbis quidem vituperare, tum vero in isto bello non recreatus neque restitutus sed subactus oppressusque populus Romanus est. Cic.S.Rosc.137.dWenn es aber darum ging und man dafür zu den Waffen griff, dass die allerniedrigsten Leute sich mit fremdem Geld bereichern und über das Vermögen eines beliebig anderen herfallen konnten; wenn es nicht nur nicht erlaubt sein sollte, jene durch die Tat daran zu hindern, sondern nicht einmal, sie mit Worten zu tadeln, dann fürwahr hat das römische Volk durch jenen Krieg seinen Zustand nicht verbessert: es ist nicht wieder hergestellt, sondern unterjocht und unterdrückt worden.
2014.05.19 "Argentaria Germana" integris pecuniis indiget. Praeterita septimana exeunte non ex inopinato caput suum augere coepit. Magnam stipem Hamad Bin Iassim Bin Iabor Al-Thani, Quatarius phylarchus, chrematisterio devitato conferet, qua sex percentas omnium partium possidat. Quod reliquum est, argentaria recentibus sortibus in foro argentario vendendis colliget. Hodie, Lunae die, argentaria metas suas propositas reducere atque aegre pati pretium sortium non mediocriter deductum esse debebat. 2014.05.19Die "Deutsche Bank" benötigt frisches Geld. Am vergangenen Wochenende begann sie nicht unerwartet damit, ihr Kapital aufzustocken. Einen hohen Beitrag wird der Scheich Hamad Bin Jassim Bin Jabor Al-Thani aus Quatar beisteuern, wodurch er 6% aller Anteile halten wird. Den Rest wird die Bank an der Börse durch den Verkauf Neuer Aktien einsammeln. Am heutigen Montag musste die Bank sowohl ihre gesteckten Ziele zurücknehmen, als auch ungern hinnehmen, dass der Preis ihrer Aktien nicht unerheblich gefallen ist.
2014.08.22 Lanista diurnarii James Foley islamista quidam esse videtur, qui e regione Londini veniens in Propinquum Orientem se contulit. Necdum certe agnitus nedum repertus est, sed quaeritur. Chuck Hagel, Americanus administer a defensione et praefectus pentagoni, Islamicum statum (IS) maximum Civitatum Unitarum Americanarum periculum esse ducit. Periculosiorem esse aliis organizationibus terroristicis, quod amplissime sit explicatus et copiosissime pecuniis subornatus. "Ista organizatio", inquit, "omnia superat, quae nos adhuc novimus." Hagel Americanos ictus aerios dare et Sunniticos extremistas et a Syria et ab Iraquia persequi non desituros esse affirmat. Islamicus status (IS) quattuor milia obsidum retinere dicitur; inter quos viginti Americanos et Europaeos. 2014.08.22Der Mörder des Journaisten James Foley scheint ein Islamist zu sein, der aus der Gegend von London in den Nahen Osten gekommen ist. Er ist weder schon identifiziert, geschweige denn gefunden, aber es wird nach ihm gesucht. Chuck Hagel, der amerikanische Verteidigungsminister und Chef des Pentagon hält den Islamischen Staat (IS) für die größte Bedrohung der Vereinigten Staaten von Amerika. Er sei bedrohlicher als andere terroristische Organisationen, weil er am weitesten entwickelt und am besten finanziert sei. "Diese Organisation", sagte er, "übertrifft alles, was wir bisher kennen." Hagel versichert, dass die Amerikaner weiterhin Luftschläge gegen die sunnitischen Extremisten ausführen und sowohl von Syrien als auch vom Irak aus gegen sie vorgehen werden. Der Islamische Staat (IS) hat angeblich 4000 Geiseln in seiner Gewalt, darunter 20 Amerikaner und Europäer.
2014.11.27 Io.d. Walid al-Muallem, Syriacus administer a rebus externis Sotzii Russicum collegam Sergium Lavrov et praesidem Vladimirum Putin convenit. Colloquia sunt de bilateralibus relationibus imprimis de armis modernis praebendis et de pecuniis conferendis. Syros a Russis missilia antiaeria petere notum est. Russi se regimen praesidis Bashar al-Assad contra terroristas pugnans sublevare non desituros esse affirmant. Eos opinari colloquia inter Damascum et terroristas postero tempore restitui posse facile intellegitur. Americani contra, ut terroristas oppugnant, ita imperium Syrorum transferendum esse putant. 2014.11.27Der syrische Außenminister Walid al-Muallem hat in Sotschi seinen russischen Kollegen Sergeij Lawrow und Präsident Wladimir Putin aufgesucht. Die Gespräche gehen über die beiderseitigen Beziehungen, besonders über die Lieferung moderner Waffen und die Bereitstellung von Geldern. Dass die Syrer von den Russen Luftabwehrraketen wünschen, ist bekannt. Die Russen versichern, dass sie die syrische Regierung in ihrem Kampf gegen die Terroristen weiterhin unterstützen werden. Dass sie davon ausgehen, die Verhandlungen zwischen Damaskus und den Terroristen könnten wiederbelebt werden, liegt nahe. Die Amerikaner bekämpfen im Gegensatz dazu einerseits die Terroristen, glauben aber, dass ein Machtwechsel in Syrien erforderlich sei.
[5,15,4] Tunc illa simplicitate nimia pristini sermonis oblita novum commentum instruit aitque maritum suum de provincia proxima magnis pecuniis negotiantem iam medium cursum aetatis agere, interspersum rara canitie. nec in sermone isto tantillum morata rursum opiparis muneribus eas onustas ventoso vehiculo reddidit. (Apul.met.5,15,4) Apul.met.5,15,4[5,15,4] Da erfindet jene allzu unbefangen, was sie füher gesagt hatte, war ihr entfallen, eine neue Geschichte: ihr Mann sei aus der Nachbarprovinz, ein sehr reicher Kaufmann, schon in mittlerem Alter, stellenweise schon ergraut. Sie verweilte nicht länger dabei, sondern belud sie reichlich mit Geschenken und brachte sie zurück zu ihrem windigen Wagen.
Nuntiata ea Tiberium laetitia curaque adfecere: gaudebat oppressam seditionem; sed quod largiendis pecuniis et missione festinata favorem militum quaesivisset, bellica quoque Germanici gloria angebatur. Tac.ann.1,52,1.Dem Tiberius brachten diese Nachrichten Freude und Sorge; Freude, dass der Aufruhr unterdrückt war; aber dass Germanicus durch Geldspenden und beschleunigten Abschied die Gunst der Legionen gewonnen hatte, und dazu sein Kriegsruhm, das ängstigte ihn.
permotus his, quantoque incautius efferverat, paenitentia patiens tulit absolvi reum criminibus maiestatis: de pecuniis repetundis ad reciperatores itum est. Tac.ann.1,74,6.Das wirkte, und je unvorsichtiger er aufgebraust war, desto geduldiger bereute er es jetzt und ließ zu, dass der Angeklagte vom Majestätsverbrechen freigesprochen wurde. Die Erpressungssache wurde an das Kollegium der Entschädigungsrichter verwiesen.
Interea conferendis pecuniis pervastata Italia, provinciae eversae sociique populi et, quae civitatium liberae vocantur. inque eam praedam etiam dii cessere, spoliatis in urbe templis egestoque auro, quod triumphis, quod votis omnis populi Romani aetas prospere aut in metu sacraverat. Tac.ann.15,45,1.Inzwischen wurde in Italien durch Geldeintreibung ausgeplündert, die Provinzen zu Grunde gerichtet, ebenso die verbündeten Völker und die so genannten freien Gemeinden. Dieser Plünderung fielen auch die Götter anheim, indem die Tempel in der Hauptstadt geplündert und das Gold weggeschafft wurde, das das römische Volk aller Zeitalter bei Triumphen oder in Folge von Gelübden, in Glück und Not geweiht hatte.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
13.02.2015 Cum praeses Iacobus Zuma orationem de statu rei publicae habens de pecuniis publicis interrogaretur, res in parlamento ad manus descendit lc201502
16.02.2015 Die Lunae ministri ab rebus nummariis earum civitatum, quae Eurone moneta utuntur, Bruxellum de Graeca debitione deliberatum convenient. Tsipras in antecessum Graeciam non pecuniis indigere denuo dixit, sed tempore, dum sua consilia ad oeconomiam impellendam perficeret. lc201502
26.02.2015 Austria legem ratam esse iussit, quae relationes inter rem publicam et institutiones islamicas ordinet. Praxis et usus religiosus melius protegantur, sed meschitas externis pecuniis aedificari atque victum imamorum peregre suppeditari vetetur. lc201502
18.05.2015 Aerarium Monetarium Internationale (IWF), ut in perscriptione cuiusdam sessionis quamvis secreta in Britannicis mediis publicata legitur, timet, ne Graecia, nisi, ut versura solvere possit, recentibus pecuniis adiuvatur, mox aes alienum et salaria et pensiones non iam dissolvere valeat. Duplum hoc loco quaeritur: Primum, cur haec enuntiatio pervagata secreta esse putabatur? Deinde: quis tandem hoc iam saepe auditum, numquam autem factum crediderit? lc201505Der Internationale Währungsfond (IWF) fürchtet, wie man in einem Sitzungsprotokoll, dass trotz höchster Geheimnisstufe in britischen Medien veröffentlicht wurde, liest, dass Griechenland, wenn ihm nicht mit frischem Geld geholfen wird, so dass es damit seine alten Schulden bezahlen kann, bald seine Außenstände, Gehälter und Pensionen nicht mehr begleichen kann. Hier stellen sich uns zwei Fragen: Erstens, warum galt diese allseits bekannte Meldung als geheim? Zweitens, wer eigentlich dürfte noch glauben, was er schon oft gehört hat, was aber noch nie geschehen ist?
14.VII.2016  Globalibus condicionibus securitatis mutatis foederalis Germaniae gubernatio "librum album" comprobavit, qui primum ex decem annis partes, quas copiae foederales in Germania et ubique terrarum agant, definit. Ex anno MMVI concordia cum Russia usque ingravescens fragilis facta, terroristicus Islamicus Status (qui dicitur) usque se expandens suum os deforme extulit, nusquam terroristicae insidiae usque gliscentes non impendent. Maioris momenti sunt haec quattuor novae dispositiones:
  • Copiis Germanis plus periculi in se recipientibus globaliter esse agendum;
  • Copias pecuniis et armis melius exornandas, numerum militum augendum esse;
  • Militibus biocolytas huius terrae magnis terroristicis insidiis perpetratis adiuvandos esse.
  • Assiduam sedem in consilio securitatis Nationum Unitarum Germaniae in longius petendam esse.
lc201607
20.VII.2016  Inhumanitas atque immanitas non iam superari possunt, si pelliculae, quae ex Martis die in variis retiaculis socialibus monstrantur, vere depingunt, quomodo Alepi manus quinque Syriacorum rebellium puerum Palaestinensem decem fere annorum in autoraedae onerariae receptaculo primum vellicantes insultent, tum eius caput detruncent. Qui rebelles, quoad ipsi dicunt, ad gregem "Nour al-Din al-Zenki" pertinent, qui antea a civitatibus occidentalibus pecuniis et armis adiutus novissime saepius ob atrocia facinora etiam ab organisatione Amnestiae Internationalis incusabatur. lc201607
28.VII.2016  Franciscus pontifex, cum, antequam in Poloniam profectus est, de internecione sacerdotis Rothomagensis interrogaretur, recentem undam gihadisticarum incursionum demonstrare mundum esse in bello respondit; sed in bello non pro religionibus suscepto, sed pro commodis, pecuniis, facultatibus. Tamen istud "bellum mundanum" spiritui et voluntati immigrantium amplectendorum non contrapositum ducit. Nam in Polonia ipsa primo die suae peregrinationis, quae quinque dies explebit, gubernatores Poloniae, ut profugos benigne reciperent, monuit: homines, qui bellum et famem fugerent, benigne excipiendos esse. lc201607
21.09.2016  Ignistitium per unam septimanam magna ex parte servatum a regimine Syrio renuntiatum est. Causa in eo posita sit, quod coalitio, quae ab Americanis ductatur, die Saturni per imprudentiam, ut dicitur, magnum numerum (non minus quam LX) Syriorum militum impetu aerio occiderat. Quamquam Americani se excusaverunt, Syri pro sua parte die Lunae agmen XXXI vehiculorum adiumentis onustorum, quod Unitae Nationes et Rubra Luna initiaverant, sunt aggressi et XVIII vehicula contuderunt et XII sodales Rubrae Lunae et nonnullos vecturarios occiderunt. Et Syri et Russi se innocentes esse, affirmant. Unitae autem Nationes interim suppeditationem adiumentorum intermiserunt. Ban Ki-Moon in conventu generali impetum in vehicula factum vehementer percensuit: in exedra plenaria adesse delegatos, quorum regimina facinora atrocia in Syrium populum ex industria expedirent, animis intenderent, pecuniis adiuvarent, perficerent. Etiam potentes fautores, qui tormenta belli saginarent, manus sanguine sceleratas habere. lc201609Die syrische Regierung hat den Waffenstillstand, der eine Woche lang zum großen Teil eingehalten wurde, aufgekündigt. Der Grund dürfte darin liegen, dass die von den Amerikanern geführte Koalition am Samstag aus Versehen, wie es heißt, eine große Zahl syrischer Soldaten (nicht weniger als 60) in einem Luftangriff getötet hatte. Obwohl sich die Amerikaner entschuldigten, griffen die Syrer ihrerseits am Montag einen Kovoi von 31 mit Hilfsgütern beladenen Lastwagen an, den die Vereinten Nationen und der Rote Halbmond auf den Weg gebracht hatten, machten 18 Fahrzeuge unbrauchbar und töteten 12 Mitarbeiter des Roten Halbmondes und einige Fahrer. Sowohl Syrer als Russen beteuern ihre Unschuld. Aber die Vereinten Nationen haben die Hilfslieferungen vorerst ausgesetzt. Ban Ki-Moon hat den Angriff auf die Fahrzeuge in der Generalversammlung heftig kritisiert: Im Plenarsaal gebe es Abgeordnete, deren Regierungen Gräueltaten gegen das syrische Volk bewusst ermöglichten, planten, finanzierten, durchführten. Auch mächtige Gönner, die die Kriegsmaschine fütterten, hätten Blut an ihren Händen.
19.12.2016  Administratio Constantiopolitani Lycei ("Istanbul Lisesi") magistros carmina natalicia cum discipulis canere vel pueros themate Natalis Domini imbuere expressim vetuit. Quod interdictum eo mirificius intervenit, quod triginta quinque huius lycei magistri a Germania expediuntur et retribuuntur. Gubernatio foederalis Germaniae asperitate renititur et utilem traditionem interculturalis praenataliciae permutationis intermissam esse perdolescit. Forensis existimatio in Germania multo acerbior cadit: Absurdum esse talem scholam pecuniis publicis sublevare, libertatem religionis proteri, islamisticam praesidis Erdogan dictaturam reprimendam esse. At gubernatio Germanica utrum celebritatem fori magis respiciet an necessariam modestiam praesidis Erdogan? lc201612Die Leitung eines Istanbuler Gymnasiums ("Istanbul Lisesi") hat seinen Lehrern ausdrücklich verboten, Weihnachtslieder zu singen und sogar das Weihnachtsfest zu thematisieren. Dieses Verbot ist um so verwunderlicher, als 35 Lehrer dieses Gymnasiums aus Deutschland bereitgestellt und bezahlt werden. Die deutsche Bundesregierung reagiert mit Unverständnis und nennt es sehr bedauerlich, dass die gute Tradition des vorweihnachtlichen interkulturellen Austauschs ausgesetzt wurde. Die öffentliche Meinung in Deutschland fällt weit bitterer aus: Es sei widersinnig, eine solche Schule mit Steuergeldern zu unterstützen; die Religionsfreiheit werde mit Füßen getreten; die islamistische Diktatur des Präsidenten Erdogan müsse bekämpft werden. Wird nun die deutsche Regierung mehr auf Volkes Stimme achten oder auf das erforderliche Wohlverhalten des Präsidenten Erdogan?
06.03.2017  Graeciae recentibus pecuniis opus est, ut veteri aeri alieno subvenire possit. Quod non est mirum. Mirius est tamen maiorem numerum Graecorum (62%) caput gravis et assiduae crisis nummariae neque apud Europaeos commodatores videre, neque apud Fundum Monetarium Internationalem (IWF) neque apud alium, deinde alium externum politicum, in quem culpa averti possit, sed in interna imbecillitate civitatis. Plerique (60%) opinionem rogati rei publicae minus momenti ad oeconomiam afferendum esse responderunt. Totidem fere Graeciam in area Euronis permanere sibi melius videri. lc201703Griechenland braucht neues Geld, damit es seine alten Schulden bedienen kann. Das ist nicht verwunderlich. Verwunderlicher ist, dass die Mehrheit der Griechen (62%) die Hauptursache für die schwere anhaltende Finanzkrise trotzdem weder bei den europäischen Geldgebern, noch beim IWF, noch bei sonst diesem oder jenem ausländischen Politiker als Sündenbock sehen, sondern in der inneren Schwäche des Staates. Die meisten (60%) gaben bei einer Meinungsumfrage an, die Politik dürfe für die Wirtschaft nicht so große Bedeutung haben. Fast genauso viele halten es für besser, dass Griechenland in der Eurozone verbleibt.
25.03.2017  Marina Le Pen Vladimirum Putin, Russicum praesidem, in Kremlino Moscoviensi primum coram convenit. Duas coniecturas, quae a "malignis censoribus" facile adhiberi possent, Putin primas infitiatus est: De pecuniis, quibus Marina Le Pen assidue indiget, verba non fiebant, neque Russi quicquam momenti ad suffragia Francogallica afferre intendunt. Quod propositum ergo Le Pen sequebatur? Forsitan voluit ostentare se externarum quoque rerum capacem esse et Putin ad hanc rem idoneum adiutorem se praebiturum putavit. Neque Putin eam destituit: Repraesentantem enim eam politici spectri collaudavit, quod celeriter in Europa explicaretur. Quo autem munere eam suum adiumentum pensaturam esse Putin sperat? Quod divinatu non difficile: Nonne salutatrix Francogallica sanctiones Russis impositis contrarias esse iam dixit? Nonne vult Europam atque Eurozonam relinquere? Se nolle vicecancellariam Angelae Merkel fore ad Emmanuelem Macron spectans iam dixit, se malle vicepraesidem Vladimiri Putin fore nondum denegavit. lc201703Marine Le Pen traf den russischen Präsidenten Wladimir Putin im Kreml zum ersten Mal persönlich. ZweiVermutungen, die "böswillige Kritiker" leicht aufstellen könnten, hat Putin gleich am Anfang in Abrede gestellt: Über Geld, das Marina Le Pen ständig benötigt, wurde nicht gesprochen; und die Russen beabsichtigen, keinen Einfluss auf die französischen Wahlen zu nehmen. Welches Ziel verfolgt Le Pen also? Vielleicht wollte sie zeigen, dass sie auch Außenpolitik kann, und glaubte, Putin werde sich dafür als geeigneten Helfer anbieten. Und Putin enttäuschte sie nicht, denn er lobte sie als Repräsentantin eines politischen Spektrums, das sich in Europa schnell entwickele. Auf welches Gegengeschenk aber hofft Putin für seine Hilfestellung? Das ist nicht schwer zu erraten: Hat die Besucherin aus Frankreich nicht schon gesagt, die über Russland verhängten Sanktionen seien kontrproduktiv? Will sie nicht Europa und die Eurozone verlassen? Dass sie nicht die Vizekanzlerin von Angela Merkel werden will, hat sie mit Blick auf Emmanuel Macron, schon gesagt, dass sie lieber die Vizepräsidentin von Wladimir Putin werden will, hat sie noch nicht dementiert.
Konnte hier keine weiteren Belege finden