top

   
Beleg gesucht für: papam
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
2013.11.26 Putin Franciscum papam convenire
Russiae praesidens Vladimirus Putin, postquam iam annis 2000° et 2003° papam Ioannem Paulum II. et anno 2007° papam Benedictum XVI. convenit, heri (die 25° m. Nov. a. 2013°) Romae cum pontifice Francisco congressus est. Putin verbis quidem reconciliationi Russicae-orthodoxae et Romanae-catholicae ecclesiae favens non ignorat hanc navem multis difficultatibus obstantibus et orthodoxis vehementer repugnantibus ad scopulos impactum iri. At officiales saltem relationes inter ambas ecclesias artius connectere suasit. Papam nomine Cyrilli patriarchi salvere iussit, at invitationem ad iter in Russiam faciendum a Cyrillo secum non attulit. Sermo erat praeter haec de angustiis minoritatis Christianae in Syria habitantis et de quaestione, quomodo ibi pax fieri posset. Num praesidenti potestatis diligenti foedus sanctum insanctum cum Vaticano excudere contingat, exspecandum est.
Demonstrationes Banquoquiae fieri
Die Dominico et heri fiebant Banquoquiae, in urbe capitali Thaiorum, demonstrationes, vehementissimae inde ex anno 2010°. Circiter centum milia hominum in publicum confluebant, ut contra regimen demostrarent, cuius magistratibus corruptionem exprobrant. Plus centum demonstrantes ad ministerium rerum exterarum et rerum nummmariarum perumpebant. Auctor et rector protestationis erat, ut custodia publica annuntiavit, Suthep Thaugsuban, pristinus dux oppositionis, qui regimen ad abdicandum cogere conatur. Praefecta regiminis, Yingluck Shinavatra consilio administrorum habito se ceterosque ministros in suis officiiis mansuros affirmavit.
2014.04.27 Pontifex Ioannes XXIII., "papa conciliarius" et "papa bonus" qui dicitur (1958-1963), et Polonius pontifex Ioannes Paulus II. (1978-2005) hodierno die dominico, d. 27° m. Apr. a. 2014°, sollemni celbratione a pontifice Francisco Benedicto XVI. emerito et quinque cardinalibus concelebrantibus exhibita consecrabuntur. Imprimis e Polonia permulti peregrinatores exspectantur, sed etiam ex Italia septentrionali, ubi Ioannes XXIII. natus est. Hic, cum concilium Vaticanum alterum convocaverit, reformator ecclesiae fuisse putatur. Ille magis conservativus putatur, cum, quamvis mediorum usu et multis itineribus factis se sui temporis papam praestitisset, tamen in persuasionibus ecclesiae pertinaciter firmum constantemque se obtulisset. 2014.04.27Papst Johannes XXIII., den man "Konzilspapst" und "guter Papst" nennt (1958-1963), und der polnische Papst Johannes Paul II. (1978-2005) werden am heutigen Sonntag, den 27. Apr. 2014 in einem feierlichen Gottesdienst, den Papst Franciscus mit dem mitfeiernden emeritierten Papst Benedikt XVI. und fünf mitfeiernde Kardinäle hält, heilig gesprochen werden. Insbesondere aus Polen werden sehr viele Pilger erwartet, aber auch aus Norditalien, wo Johannes XIII. Geboren wurde. Letzer gilt, weil er das zweite Vaticanum einberufen hat, als Erneuerer der Kirche, erster gilt als eher konservativ, weil er sich im Glauben der Kirche, obwohl er sich im Gebrauch der Medien und auf vielen Reisen sich als Papst auf der Höhe der Zeit bewährt hatte, unverrückbar fest und unnachgiebig gezeigt hatte.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
17.05.2015 Palaestinensium praeses Mahmud Abbas, ut Franciscum pontificem admissione privata data conveniret, Romam se contulit. Qui eum salutans monuit, ut "angelum pacis" se praeberet. Per viginti minutas colloquentes alter cum altero spem Israelitas et Palaestinenses mox rursus de pace facienda directis colloquiis acturos communicabantur. Praeterea Papam Franciscum duas Palaestinenses monachas, quae XIX saeculo vivebant, canonizaturum innotuit. lc201505Der palästinensische Präsident Mahmud Abbas ist nach Rom gekommen, um Papst Fanciscus in privater Audienz zu treffen. Dieser ermunterte ihn bei seiner Begrüßung, sich als Friedensengel zu erweisen. In ihrem 20-minütigen Gespräch äußerten beide die Hoffnung, dass Israelis und Palästinenser bald wieder in direkte Friedensverhandlungen eintreten. Außerdem wurde bekannt, dass Papst Franciscus zwei palästinensische Nonnen des 19. Jahrhunderts heilig sprechen wird.
26.09.2015  Ioannes Boehner, qui ex anno MMVI fractioni republicanorum in Camera Repraesentantium praesidet, se exeunte mense Octobri hoc honore abiturum esse uno die post, quam Papam Franciscum domi suae adhospitavit, annuntiavit. Causam repetendam esse a vi atque acerbitate, qua ii suae ipsius factionis sodales, qui ultra quod sat est conservativi sunt atque eum ad compromissa facienda paratiorem putant, tractaverint, rerum periti putant. Boehner significavisse fertur se sua abdicatione velle prohibere, ne suum munus irreparabile detrimentum caperet. Eius adversarii exultant. lc201509John Boehner, der seit 2006 den Republikanern im amerikanischen Repräsentantenhaus vorsitzt, hat einen Tag, nachdem er Papst Franciscus in seinem Haus bewirtet hatte, erklärt, er werde Ende Oktober von diesem Amt zurücktreten. Sachkenner glauben, der Grund liege in dem harten Druck, den diejenigen Mitglieder seiner eigenen Partei, die über das vertretbare Maß konservativ sind und ihn für zu kompromissbereit halten, auf ihn ausübten. Boehner soll angedeutet haben, er wolle mit seiner Abdankung verhindern, dass sein Amt nicht wieder gutzumachenden Schaden nehme. Seine Gegner jubeln.
Konnte hier keine weiteren Belege finden