top

   
Beleg gesucht für: pacis
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
esse homines feros magnaeque virtutis; increpitare atque incusare reliquos Belgas, qui se populo Romano dedidissent patriamque virtutem proiecissent; confirmare sese neque legatos missuros neque ullam condicionem pacis accepturos. Caes.Gall.2,15,5Sie seien wilde Menschen und äußerst tapfer. Sie schmähten und beschimpften die übrigen Belger, die sich dem römischen Volk unterworfen und die Tapferkeit der Väter verraten hätten; desto fester erklärten sie, weder Gesandte zu schicken, noch eine Friedensbedingung einzugehen.
quibus rebus coacti Menapii legatos ad eum pacis petendae causa mittunt. Caes.Gall.6,6,2Hierdurch gezwungen schickten die Menapier Gesandte zu ihm mit der Bitte um Frieden.
illo tamen potius utendum consilio, si res cogat atque auxilia morentur, quam aut deditionis aut pacis subeundam condicionem. Caes.Gall.7,78,2Übrigens sollte man allerdings eher seinem Rat folgen als sich auf eine Übergabe oder einen Friedensschluss einzulassen, wenn man wirklich durch das weitere Ausbleiben des Entsatzheeres zum äußersten gezwungen werde.
frustra: nam Caesar magnis itineribus omnibus locis occurrit nec dat ulli civitati spatium de aliena potius quam de domestica salute cogitandi. qua celeritate et fideles amicos retinebat et dubitantes terrore ad condiciones pacis adducebat. Caes.Gall.8,3,4Umsonst. Denn in Eilmärschen trat Cäsar überall in den Weg; keiner Völkerschaft ließ er Zeit mehr, an die Rettung anderer als an ihre eigene zu denken. Durch diese Schnelligkeit erhielt er sich seine alten Freunde und brachte die etwa wankenden durch den Schrecken in friedliche Stimmung.
nam Carnutes, qui saepe vexati numquam pacis fecerant mentionem, datis obsidibus veniunt in deditionem, ceteraeque civitates positae in ultimis Galliae finibus Oceanoque coniunctae, quae Aremoricae appellantur, auctoritate adductae Carnutum adventu Fabii legionumque imperata sine mora faciunt. Caes.Gall.8,31,4Denn die Carnuten, die, oft hart bedrängt, dennoch nie etwas vom Frieden hatten hören wollen, stellten Geiseln und unterwarfen sich. Ebenso ihn in den äußersten Gegenden Galliens am atlantischen Meer gelegenen armorischen Staaten, die nach dem Beispiel der Carnuten, beim Anrücken des Fabius und seiner Legionen ohne Verzug alle Befehle vollstreckten.
Nam postea quam imperio omnium gentium constituto diuturnitas pacis otium confirmavit, nemo fere laudis cupidus adulescens non sibi ad dicendum studio omni enitendum putavit; ac primo quidem totius rationis ignari, qui neque exercitationis ullam vim neque aliquod praeceptum artis esse arbitrarentur, tantum, quantum ingenio et cogitatione poterant, consequebantur; post autem auditis oratoribus Graecis cognitisque eorum litteris adhibitisque doctoribus incredibili quodam nostri homines dicendi studio flagraverunt. Cic.de_orat.1,14.Denn nachdem unsere Herrschaft über alle Völker begründet war und die Dauer des Friedens das ruhige Leben befestigt hatte, fand sich nicht leicht ein ruhmbegieriger Jüngling, der nicht der Ansicht gewesen wäre, mit allem Eifer nach Beredsamkeit streben zu müssen. Anfänglich zwar bei dem gänzlichen Mangel an wissenschaftlicher Bildung, da man weder von einem geregelten Verfahren der Übung noch von einer Kunstregel eine Ahnung hatte, brachte man es nur so weit, als es durch Naturanlage und Nachdenken möglich war. Später aber, als man die griechischen Redner hörte, ihre Schriften kennen lernte und Lehrmeister anwandte, entbrannten unsere Landsleute von einem unglaublichen Eifer für die Beredsamkeit.
neque enim mirum, cum eodem tempore et ea, quae praeterita sunt, reparet et ea, quae videntur instare, praeparet, cum et pacis constituendae rationem et belli gerendi potestatem solus habeat, cum omnes in unum spectent, unus omnia gubernet, cum tot tantisque negotiis distentus sit, ut respirare libere non possit, si aliquid non animadvertat, cum praesertim tam multi occupationem eius observent tempusque aucupentur, ut, simul atque ille despexerit, aliquid huiusce modi moliantur. Cic.S.Rosc.22.aEs ist ja auch nicht verwuderlich, wenn etwas von ihm unbemerkt bleibt, da er zugleich die Vergangenheit herstellt und die mögliche Zukunft vorbereitet, da er allein die Sorge für die Herstellung des Friedens und die Gewalt der Kriegsführung trägt, da alle auf ihn allein sehen, er allein alles leitet, da er sich unter so viele und so wichtige Geschäfte teilen muss, dass er nicht frei atmen kann, zumal da so viele die Zeit beobachten, wo er beschäftigt ist, und auf den Augenblick lauern, um etwas von der Art durchzusetzen, sobald er das Auge abwendet.
Nec quisquam noceat cupido mihi pacis! At ille, Hor.sat.2,1,44.Dass mich keiner beschade, der ich nach Frieden verlange!
2013.11.03 Duo relatores radiophonici Francogallicae stationis RFI in Malia septentrionali, postquam percontationem cum praestantiore illius seditiosae regionis viro fecerunt, abducti atque interfecti sunt. Praesidens Francois Hollande istud facinus “despicabile” nominavit.
Moderatores rei publicae Pacistaniae pernicialem ictum in Hakimullah Mehsud commissum graviter et severe reprehenderunt. Administer ab internis rebus, Chaudhry Nisar Ali Khan, Americanos non modo virum Talibanum sed etiam omnem pacis restituendae spem perdidisse dixit. Americani hanc animadversionem repudiaverunt: pacificationem esse Pacistanorum, Americanorum esse violentam tromocratiam finire. insuper non esse pro certo sciendum, num Talibanorum dux revera sit mortuus.
Piratae in africa orientali ad Cornu promuntorium operantes ab anno 2005 usque ad annum 2012 ex redemptionibus quaestum solidum trecentorum circiter milionum Euronum fecerunt. Maximam partem pecuniae receperunt machinatores occulti, qui istas pecunias in aliis flagitiiis sicut armorum et hominum et medicamentorum stupefactivorum mercaturis collocant.
2013.12.06 Nelson Mandelam mortuum esse
Nelson Mandela, primus niger Africae Meridianae praesidens, die 5° m. Dec. anno 2013° brevi ante nona hora postmeridiana (sui temporis) nonaginta quinque annos natus domi suae mortuus est. Maximum eius meritum in lumine ponendum est, quod, postquam viginti septem annos in carcere degit, suam nationem ab apartheid vindicavit. Anno 1993° pacis praemio Nobeliano honestatus est. Praesidens Jacobus Zuma "Natio nostra", inquit, "filium suum maxime egregium amisit."
2013.12.27 Turcia, quamquam regimen prolixe reformatum est, non acquiescit. Sed Recep Tayyip Erdoğan, princeps administrorum, ne magistratu abdicet, quod pristinorum quoque asseclarum nonnulli postulent, adhuc recusat.
Nationes Unitae aemulas factiones in Sudania Australi denuo, ut arma deponerent, commonuerunt. Copias intra quadraginta octo horas redintegratum iri annuntiaverunt. Duces Africae orientis in Keniam convenient consultatum de vi in Sudania Australi componenda, ubi per hos duodecim dies iam plus quam mille homines occisi esse putantur.
Quod caput Japonicae gubernationis Shinzo Abe scrinium Yasukuni, quod dicitur, adiit, a Sinensibus et Coreanis Australibus offensa atque iniuria accipitur. Abe ipse istam actionem sponsionem aeternae pacis interpretatur.
2014.01.15 Opera, quam statalis secretarius Americanus John Kerry paci inter Israelianos et Palaestinenses faciendae dat, ab Israeliano defensionis administro Moshe Yaalon non aestimatur. Qui consilium securitatis a Kerry propositum non esse chartae pretium, in qua esset scriptum, dixit. Eundem esse incomprehensibili obsessione et messiano fervore impulsum. Israelianis non esse spem salutis, nisi John Kerry praemio pacis Nobeliano honoratus se rebus Israelianis abstinuisset. - Vae hominibus bonae voluntatis! 2014.01.15Die Mühe, die sich der amerikanische Außenminister John Kerry für einen Frieden zwischen den Israelis und den Palestinenserrn gibt, wird vom israelischen Verteidigungsminister Moshe Yaalon nicht geschätzt. Er sagte, der Sicherheitsplan, den Kerry vorgelegt habe, sei das Papier nicht wert, auf dem er stehe. Kerry sei von einer unverständlichen Besessenheit und einem messianischen Eifer getrieben. Die Israelis könnten nur darauf hoffen, dass Kerry den Friednsnobelpreis bekäme und sich israelischer Politk enthalte. - Wehe den Menschen guten Willens!
2014.02.20 Indutiae personam pacis deposuerunt et lineamenta civilis belli deformia produnt. 2014.02.20Der Waffenstillstand hat die Maske des Friedens fallen lassen und bringt die Fratze des Bürgerkrieges zum Vorschein.
2014.04.04 Processus pacis inter Israelitas et Palaestinenses recuperandae, postquam Israelia quartam pensionem captivorum dedendorum sufflaminavit, in praecipiti est. Causam esse Zipi Livni, conciliatrix Israelitica, dixit, quod Palaestinenses societatem quindecim collegiorum Nationum Unitarum petentes, pacta violassent. Postulavit, ut Palaestinenses eas petitiones reciperent. 2014.04.04Der Friedensprozess zwischen Israelis und Palaestinensern steht auf der Kippe, nachdem die Israeli die vierte Tranche der Häftlingsfreilassung auf Eis gelegt hat. Als Grund nannte die israelische Unterhändlerin Zipi Livni, dass die Palästinenser mit ihrem Antrag auf Aufnahme in fünfzehn Gremien der Vereinten Nationen die Vereinbarungen gebrochen hätten. Sie verlangte von Palästinensern die Rücknahme dieser Anträge.
2014.06.22 Vladimirus Putin, Russicus praeses, consilium pacis faciendae, quod Ucrainicus Petro Poroshenko proposuit, altero incursu probavit. Sed ut ad effectum perduci posset, constructivo dialogo inter regimen Cioviense et prorussicos separatistas opus esse attexuit. Prima huius existimationis parte cum occidentalibus moderatoribus Putin consentire videtur et cupit, ne novae sanctiones imponantur; altera parte obices infert, quas Ciovienses solos transilire non posse scit. Haec omnia sunt verba, facta sunt copiae ad fines Ucrainicos coactae. 2014.06.22Der russische Präsident Putin hat den Friedensplan, den der Ukrainer Petro Poroschenko vorgelegt hat, im zweiten Anlauf gutgeheißen. Aber damit er verwirklicht werden könne, fügte er hinzu, sei ein konstruktiver Dialog zwischen Kiew und den prorussischen Separatisten erforderlich. Mit dem ersten Teil dieser Einschätzung scheint Putin mit den westlichen Politikern übereinzustimmen und wünscht das auch, um neue Sanktionen zu vermeiden. Mit dem zweiten Teil aber stellt er Hürden auf, von denen er weiß dass die Kiewer sie allein nicht überspringen können. Das alles sind Worte. Fakten sind die an der ukrainischen Grenze zusammengezogenen Truppen.
2014.08.26 Petro Poroshenko parlamentum Ucrainicum (Summam Radam) dissolvit, ut d. 26. m. Oct. nova suffragia exhiberi possent. In parlamento, quale adhuc erat, nonnullos asseclas pristini praesidis Viktoris Yanukovych fuisse dixit, qui parlamenti consulta sufflaminassent. Suffragia praematura partem esse sui pacis faciendae consilii: Delectus chartulas efficacissima esse arma in civium manibus, qui patriam defenderent. Interea Poroshenko Mincium in Belarussiam advenit, ubi conventum Eurasiaticae Unionis a portoriis participaret interque alios etiam Russicum praesidem conveniret. 2014.08.26Petro Poroschenko hat das ukrainische Parlament (die höchste Rada) aufgelöst, um am 26. Okt. Neuwahlen abhalten zu können. Im bisherigen Parlament, sagte er, seien Anhänger des früheren Präsidenten Viktor Janukowitsch gewesen, die politische Entscheidungen ausgebremst hätten. Vorgezogene Wahlen seien Teil seines Friedensplanes. Stimmzettel seien die wirksamste Waffe in der Hand der Bürger, um die Freiheit zu verteidigen. Inzwischen ist Poroschenko in Mins in Weißrussland eingetroffen, um dort an einer Sitzung der Eurasischen Zollunion teilzunehmen und unter anderen auch den russischen Präsidenten zu treffen.
2014.10.11 Praemio pacis Nobeliano hoc anno et Pakistanica Malala Yousafzai, virgo septendecim annorum, et Indicus Kailash Satyarthi, vir sexaginta annorum, honorati sunt. Ambo puerorum iuribus consulunt: Malala, quae est omnium, qui umquam tale pretium receperunt, minima natu, omnium puerorum et puellarum quoque iuri eruditionis et doctrinae dans operam, Satyarthi omne tempus atque operam ad id vertens, ne parvulos servili modo pro nihilo aut mercedula laborantes et quaestus quorundam ergodotarum augentes exhauriri et exinaniri liceat. 2014.10.11Mit dem Friedensnobelpreis wurden in diesem Jahr die Pakistanierin Malala Yousafzai, ein junges Mädchen von 17 Jahren, und der sechzigjährige Inder Kailash Satyarthi geehrt. Beide engagieren sich für die Kinderrechte: Malala, die die jüngste Nobelpreisträgerin überhaupt ist, in dem sie sich für das Recht aller Kinder, auch der Mädchen, auf Erziehung und Bildung einsetzt; Satyarthi, indem er seine Zeit und Mühe darauf verwendet, dass die Kinder nicht dadurch, dass sie wie Sklaven für nichts oder einen Hungerlohn schuften und den Profit einiger Arbeitgeber steigern, ausgenutzt und ausgebeutet werden dürfen.
2014.11.09 So.d. Michail Gorbatshov, pristinus Russorum praeses, qui unus ex parentibus et auctoribus Germanicae unitatis iure habetur et attributione praemii pacis Nobeliani honoratus est, sollemnibus in memoriam muri Berolinensis rescissi et divisionis Germaniae postmodum superatae intererat neque tamen aquam in merum festivitatis infundere veritus est, si quidem mundum in limine novi frigidi belli esse monuit. Fiduciam intereuropaeam amplificationibus Natonis, rebus in Iugoslavia, imprimis in Kosovia gestis, consiliis, ut sytema missilium arcendorum institueretur, rebus, quae in Iraquia, Libya, Syria gestae essent, afflictam mensibus proxime praeteritis omnem corruisse. Quam culpam Gorbatshov cum in omnes occidentes civitates tum in Unitas Americae Civitates contulit: quas post infractionem Unionis Sovieticae imbecillitate Russiae abutentes triumphalismo succubuisse. Etiam Ioannes-Theodericus Genscher, pristinus Germaniae administer a rebus externis, occasiones, quas annus MCMLXXXIX praebuisset, sua opinione minime ad effectum esse adductas dixit: domum communem, quam Gorbatshov tum in hominum notitiam protulisset, nunc nova energia impleri debere. 2014.11.09Michael Gorbatschow, der frühere russische Präsident, der zu Recht als einer der Gründungsväter der deutschen Einheit gilt und den Friedensnobelpreis bekommen hat, nahm an den Gedenkfeiern zum Fall der Berliner Mauer und der späteren Überwindung der deutschen Teilung teil. Dabei scheute er sich nicht, Wasser in den Festwein zu gießen, indem er jedenfalls mahnend darauf hinwies, dass die Welt an der Schwelle einen neuen Kalten Krieges stehe. Das Vertrauen innerhalb Europas sei durch die Erweiterungen der Nato, durch die Ereignisse in Jugoslawien, besonders im Kosovo, durch die Pläne, ein Raketenabwehrsystem zu installieren, durch die Vorgänge im Irak, Libyen und Syrien beschädigt und in den letzten Monaten gänzlich zusammengebrochen. Die Schuld daran gab er allen westlichen Staaten, besonders aber den Vereinigten Staaten von Amerika: sie hätten nach dem Zusammnbruch der Sowjetunion die Schwäche Russlands ausgenutzt und seien dem Triumphalismus verfallen. Auch der frühere deutsche Außenminister Hans-Dietrich Genscher, sagte, seiner Meinung nach seien die Chancen, die das Jahr 1989 geboten habe, keineswegs umgesetzt worden. Das gemeinsame Haus, das Gorbatschow damals propagiert habe, müsse jetzt mit neuer Energie erfüllt werden.
2014.11.21 Ve.d. Germaniae cancellarius Helimutus Kohl pridie Id. Nov. anno MCMLXXXIX, quarto die, postquam murus Berolinensis cecidit, Creisoviae, quae urbs in Polonia sita hodie Polonice Krzyzowa nominatur, una cum Tadeusz Mazowiecki, primo Poloniae principe administro, qui post secundum bellum mundanum democratico modo electus erat, sacris catholicis adfuit. Eo loco, quo fideles alter alterum per nomen pacis persalutant, uterque politicus sua sponte amplexum alterius ita petiit deditque, ut eo motu gestuque reconciliatio Germaniae cum Polonia symbolice exprimi putetur. Anno vicesimo sexto post Ewa Bozena Kopacz, Poloniae administra princeps, et Angela Merkel, Germaniae cancellaria, Creisoviae memoriae gratia una sacris oecumenicis aderant. Kopacz ad reconciliationem spectans Poloniam et Germaniam bellum recte pro disciplina et praeceptis habuisse dixit, Merkel ad simultates cum Russia spectans securitatem Europaeam in longum sine Russia perfici non posse. 2014.11.21Der deutsche Kanzler Helmut Kohl nahm am 12. Nov. 1989 drei Tage, nachdem die Berliner Mauer gefallen war, in Kreisau, das in Polen liegt und auf polnisch Krzyzowa heißt, zusammen mit dem polnischen Ministerpräsidenten Tadeusz Mazowiecki, dem ersten, der nach dem zweiten Weltkrieg demokratisch gewählt worden war, an einem katholischen Gottesdienst teil. An der Stelle, wo die Gläubigen den Friedensgruß austauschen, umarmten sich die beiden Politiker spontan so, dass man glaubt, in dieser Geste drücke sich die Versöhnung zwischen Polen und Deutschland symbolhaft aus. 25 Jahre danach nahmen die polnische Ministerpräsidentin Ewa Bozena Kopacz und die deutsche Kanzlerin Angela Merkel in Kreisau zum Gedenken zusammen an einem ökumenischen Gottesdienst teil. Kopacz sagte mit Blick auf die Versöhnung, Deutschland und Polen hätten aus dem Krieg die richtigen Lehren gezogen, Merkel mit Blick auf die Spannungen mit Russland, auf Dauer könne die Sicherheit Europas ohne Russland nicht erreicht werden.
2014.11.29 Ve.d. Franciscus pontifex per triduum Turciam visit. Quod est quartum iter, quod umquam pontifex Romanus in Turciam fecerit. Primo die primus hospes publicus Ancyrae a Recep Tayip Erdogan, Turcico praeside, in novo praesidis palatio receptus est. Erdogan iam in antecessum occidentem nullius Islamicae rei interesse nisi petrolei, auri, adamantis questus erat. Cum Francisco colloquens ingravescentem islamophobiam occidentis exprobravit. Franciscus ipse, ut Muslimi, Iudaei, Christiani solidaritatem adversus fanatismum et fundamentalismus exercerent, monuit. Ad hoc, ut conatus pacis in Medio Oriente componendae reciperentur, postulavit: iam nimis diu illam regionem theatrum bellorum fratricidalium fuisse dixit. Altero die papa Constantinopolim proficiscetur, ubi eximios islamicos et orthodoxos duces conveniat atque Hagiam Sophiam et Meschitam Turcici imperatoris Ahmed (Caeruleam Meschitam) inspiciat. 2014.11.29Papst Franciscus besucht drei Tage lang die Türkei. Dies ist die vierte Reise, die ein römischer Papst jemals in die Türkei gemacht hat. Am ersten Tag wurde er vom türkischen Präsidenten Recep Tayip Erdogan als erster Staatsgast im neuen Palast des Präsidenten empfangen. Erdogan hatte schon im Vorfeld beklagt, den Westen interessiere am Islam nur Öl, Gold und Diamanten. Im Gespräch mit Franciscus kritisierte er die zunehmende Islamophobie des Westens. Franciscus mahnte zur Solidarität zischen Muslimen, Juden und Christen gegen Fanatismus und Fundamentalismus. Zudem forderte er, die Friedensbemühungen im Mittleren Osten wieder aufzunehmen: Diese Gegend sei schon zu lange Schauplatz von brudermordenden Kriegen gewesen. Am zweiten Tag wird der Papst nach Istanbul reisen, um dort islamische und orthodoxe Kirchenführer zu treffen und die Hagia Sophia und die Moschee des Sultans Ahmed (die Blaue Moschee) zu besichtigen.
2014.12.11 Io.d. Heri, supremo Alfredi Nobel die, Osloae et Stocolmiae praemia Nobeliana laureatis tradita sunt: praemium pacis Malalae Yousafzai, discipulae Pacistanicae septendecim annorum, atque Kailash Satyarthi, Indo cuidam sexaginta annorum, quorum uterque se de iuribus parvulorum bene meruit: altera, ut ius educationis praecipue puellarum late polleret, alter, ut labor et servitus puerilis vetarentur. Malala minima natu est, quae umquam praemio Nobeliano honorata est. Quaestionem proposuit, cur tam facile esset currus cataphractos fabricare et tam difficele scholas aedificare. Curatores Nobeliani ambos "campiones pacis" nominabant. Stocolmiae praemia medicinae, physicae, chemiae, oeconomiae, literaturae tradebantur. 2014.12.11Gestern wurden am Todestag von Alfred Nobel in Oslo und Stockholm die Nobelpreise ausgehändigt: der Freidenspreis an Malala Yousafzai, eine 17-jährige pakistanische Schülerin und an den 60-jährigen Inder Kailash Satyarthi, die sich beide um die Kinderrechte verdient gemacht haben: sie, um dem Recht auf Erziehung, besonders der Mädchen, ausgedehnte Geltung zu verschaffen, er, um ein Verbot von Arbeit und Versklavung von Kindern zu erreichen. Malala ist die jüngste Nobelpreisträgerin überhaupt. Sie warf die Frage auf, warum es so leicht sei, Panzer, aber so schwer Schulen zu bauen. Mitglieder des Nobel-Kommitees bezeichneten beide als "Meister des Friedens". In Stockholm wurden die Preise für Medizin, Physik, Chemie, Wirtschaft und Literatur ausgehändigt.
sane Cassii et Brutorum exitus paternis inimicitiis datos, quamquam fas sit privata odia publicis utilitatibus remittere: sed Pompeium imagine pacis, sed Lepidum specie amicitiae deceptos; post Antonium, Tarentino Brundisinoque foedere et nuptiis sororis inlectum, subdolae adfinitatis poenas morte exsolvisse. Tac.ann.1,10,3.Möge ihm hingehen, dass er die beiden Bruti und den Cassius den zürnenden Manen des Vaters dargebracht habe, - obwohl es Pflicht sei, Privathass hinter das Gemeinwohl zu stellen - so sei doch Pompeius durch Vorspiegelung von Friedensabsichten, sei doch Lepidus durch den Schein der Freundschaft hintergangen worden. Nachher habe Antonius, durch die Bündnisse von Tarent und Brundisium und durch die Ehe mit der Schwester ins Netz gelockt, die tückische Verschwägerung mit dem Tod bezahlt.
sed Chattis adeo inprovisus advenit, ut, quod imbecillum aetate ac sexu, statim captum aut trucidatum sit. iuventus flumen Adranam nando tramiserat, Romanosque pontem coeptantis arcebant. dein tormentis sagittisque pulsi, temptatis frustra condicionibus pacis, cum quidam ad Germanicum perfugissent, reliqui omissis pagis vicisque in silvas disperguntur. Tac.ann.1,56,3.Den Chatten kam er so unerwartet, dass, was Alter und Geschlecht zur Gegenwehr unfähig machte, sogleich gefangen oder niedergemacht war. Die streitbare Mannschaft war über die Eder geschwommen und suchte die Römer, als sie eine Brücke schlagen wollten, daran zu hindern. Sie wurde durch Geschütze und Pfeile verjagt; nachdem sie hierauf vergeblich Friedensunterhandlungen versucht hatten, gingen einige zu Germanicus über, die übrigen verließen ihre Dörfer und Gaue und zerstreuten sich in die Wälder.
Nocte coepta egressus augurali per occulta et vigilibus ignara, comite uno, contectus umeros ferina pelle, adit castrorum vias, adsistit tabernaculis fruiturque fama sui, cum hic nobilitatem ducis, decorem alius, plurimi patientiam, comitatem, per seria per iocos eundem animum laudibus ferrent reddendamque gratiam in acie faterentur, simul perfidos et ruptores pacis ultioni et gloriae mactandos. Tac.ann.2,13,1.Nach Anbruch der Nacht trat er aus dem Feldherrnzelt ins Freie und ging auf geheimen, den Wachen unbekannten Pfaden mit nur einem Begleiter, ein Tierfell um die Schultern geschlungen, in die Lagergassen, stellte sich an die Zelte und freute sich an seinem Lob, hörte, wie der eine den Adel des Feldherrn, seine ansprechende Erscheinung ein anderer, die meisten aber seine Geduld, seine Umgänglichkeit, seine in Scherz und Ernst gleiche Wesensart rühmten, wobei sie bekannten, vor dem Feind müsse man es ihm danken, müsse zugleich die Abtrünnigen, die Friedensbrecher der Rache und dem Ruhm opfern.
Reductus inde in hiberna miles, laetus animi quod adversa maris expeditione prospera pensavisset. addidit munificentiam Caesar, quantum quis damni professus erat, exsolvendo. nec dubium habebatur labare hostis petendaeque pacis consilia sumere, et si proxima aestas adiceretur, posse bellum patrari. Tac.ann.2,26,1.Hierauf wurde der Soldat ins Winterlager zurückgeführt, frohen Sinnes, dass er die Unglücksfälle zur See noch durch einen glücklichen Feldzug ausgeglichen hatte. Der Cäsar erstattete zusätzlich jedem mit freigebiger Hand, was er als Verlust angab. Auch hegte man keinen Zweifel, dem Feind werde der Mut zu sinken und er werde sich entschließen, um Frieden zu bitten, und dass der Krieg zu Ende geführt werden könne, wenn man den nächsten Sommer dazunehme.
Initium mihi operis Servius Galba iterum Titus Vinius consules erunt. nam post conditam urbem octingentos et viginti prioris aevi annos multi auctores rettulerunt, dum res populi Romani memorabantur, pari eloquentia ac libertate: postquam bellatum apud Actium atque omnem potentiam ad unum conferri pacis interfuit, magna illa ingenia cessere; simul veritas pluribus modis infracta, primum inscitia rei publicae ut alienae, mox libidine adsentandi aut rursus odio adversus dominantis: ita neutris cura posteritatis inter infensos vel obnoxios. Tac.hist.1,1,1.Den Anfang dieses Werkes soll das zweite Konsulat des Servius Galba und das Konsulat des Titus Vinius bilden. Denn die achthundertzwanzig Jahre der früheren Zeit seit der Gründung Roms haben viele Geschichtsschreiber beschrieben; und zwar, solange die Geschichte des römischen Volkes erzählt wurde, mit ebenso viel Beredsamkeit wie Freimut. Seitdem aber nach dem Kampf bei Actium die Vereinigung aller Gewalt in einer Hand im Interesse des Friedens gefordert war, sind jene großen Talente verschwunden. Zugleich wurde die Wahrheit auf mancherlei Weise getrübt: einmal durch mangelnde Vertrautheit mit den öffentlichen Angelegenheiten, als wären sie fremd; sodann durch die Sucht zu schmeicheln oder umgekehrt durch den Hass gegen die Gewalthaber. So wurde von keiner Seite, weder von den Erbitterten noch von den Abhängigen, für die Nachwelt gesorgt.
Et hic quidem Romae, tamquam in tanta multitudine, habitus animorum fuit. e provinciis Hispaniae praeerat Cluvius Rufus, vir facundus et pacis artibus, bellis inexpertus. Galliae super memoriam Vindicis obligatae recenti dono Romanae civitatis et in posterum tributi levamento. proximae tamen Germanicis exercitibus Galliarum civitates non eodem honore habitae, quaedam etiam finibus ademptis pari dolore commoda aliena ac suas iniurias metiebantur. Tac.hist.1,8,1.So war die Stimmung in Rom, wie bei einer solchen Masse der Bevölkerung verständlich. Von den Provinzen verwaltete Spanien Cluvius Rufus, ein sprachgewandter Mann, vertraut mit den Künsten des Friedens, im Krieg unerprobt. Gallien war außer der Erinnerung an Vindex auch noch durch das neuerliche Geschenk des römischen Bürgerrechts und durch Erleichterung an Steuern für die Zukunft verpflichtet. Jedoch fühlten sich die Stämme Galliens, die den germanischen Heeren zunächst lagen, nicht in gleicher Weise geehrt; einzelne, denen man Gebiet verloren weggenommen hatte, betrachteten sogar die Vergünstigungen anderer mit demselben Missmut wie selbst erlittene Kränkungen.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
14.05.2015 Civitas Vaticana rem populi Palaestinensis rem publicam sui iuris esse in foedere fundamentali agnovit. Moderator quidam superioris gradus eam pactionem non aliter atque omnes Vaticani foedera ad vitam et activitates ecclesiae provehendas spectare dixit. Israelitae se exspectatione frustratos praebent: hoc modo Palaestinenses non facile ad pacis firmandae deliberationes reversuros esse comminiscuntur. lc201505Der Vatikan hat in einem Grundlagen-Vertrag die volle Staatlichkeit des palästinensischen Volkes anerkannt. Ein hochrangiger Vertreter sagte, dass diese Vereinbarung wie alle Verträge des Vatikans auf die Förderung des Lebens und der Aktivitäten der Kirche ziele. Die Israelis zeigen sich enttäuscht: So würden die Palistinenser, behaupten sie, nur schwerlich zu Friedensverhandlungen zurückkehren.
29.07.2015  Nato die Martis Bruxellis arbitratu Turcarum extra ordinem consilium habuit. Si quis exspectaverat ancipitem Turcarum strategiam ignominia appellari, deceptus est. Ii, qui in antecessum actiones Turcarum in Curdos moderandas esse pacique cum Curdis servire non desinendum dixerant, in conventu ipso obmutuisse videbantur. In promulgatione terminali Ioannes Stoltenberg, Natonis secretarius generalis, unitatem et concordiam organizationis primo loco posuit: Natonem Turcis contra tromocratiam cuiusvis generis pugnantibus plenam solidaritatem oblaturam esse. Nullum autem verbum de Turcicis ictibus in Curdos perpetratis, nullum verbum de conaminibus pacis ineundae infirmatis. Num Nato eiusque secretarius generalis praesidi Erdogan epistulam libere agendi dederunt? Nonne sibi ipsis cladem acerbam importaverunt? Quae, si tardissime, apparebunt, cum etiam parlamentaria et philocurdica factio HDP, quae maioritatem regendi factionis AKP, cui Erdogan praesidet, prohibuerat, pars tromocratiae pugnae esse declarabitur. lc201507Die Nato hielt am Dienstag auf Wunsch der Türken in Brüssel eine außerordentliche Sitzung ab. Wenn jemand erwartet hatte, dass die Doppelstrategie der Türken angeprangert werde, sah sich getäuscht. Diejenigen, die im Vorfeld gefordert hatten, die Türken müssten ihre Maßnahmen mäßigen und den Friedensprozess mit den Kurden fortsetzen, waren in der Sitzung selbst offenbar verstummt. Im Schlusskommuniqué rückte Generalsekretär Jens Stoltenberg die Einheit und Geschlossenheit des Bündnisses an die erste Stelle: Die Nato sei mit den Türken im Kampf gegen Terrorismus gleich welcher Art voll solidarisch. Kein Wort über die türkischen Luftschläge gegen die Kurden, kein Wort über die Aussetzung des Friedensprozesses. Haben die Nato und ihr Generalsekretär Präsident etwas einen Freibrief ausgestellt? Haben sie sich nicht selbst eine bittere Niederlage zugefügt? Dies wird spätestens deutlich werden, sobald auch von der parlamentarischen und prokurdischen Partei HDP, die die absolute Mehrheit der von Erdogan geführten AKP verhindert hatte, verkündet wird, sie spiele im antiterroristischen Kampf eine Rolle.
30.10.2015  Iterum administri rerum exteriorum Foederatae Americae, Russiae, Turciae, Arabiae Saudianae hodierno die Veneris Viennam conveniunt, ut, postquam quidam iam pridie seorsum sermocinati sunt, disceptent, quomodo Syriacum bellum civile componi possit. Primum Irani Americanis consentientibus colloquiis intererunt. In summa circiter viginti civitatum repraesentantes exspectantur. Legati Syriacorum rebellium vel Syriacae oppositionis non aderunt neque certum est, an non adsit vicarius quidam Syriaci praesidis. Quid singuli disceptatores sentiant, inter omnes constat, neque sit futurum, ut quispiam sententiam celeriter mutet. Quare haec congressio vix ullum fructum reddat, nisi quod rerum moderatores inter se colloquantur. Summa rei erit, quae partes bello perpetrato concedendae sint praesidi Bashar al-Assad, quem Russi atque Irani necessarium arbitrantes sustentant, ceteri autem gravissimum pacis obstaculum ducunt. lc201510Zum zweiten Mal treffen sich am heutigen Freitag die Außenminister der USA, Russlands, der Türkei und Saudiarabiens in Wien, um, nachdem einige bereits gestern Einzelgespräche geführt hatten, die Möglichkeit auszuloten, den Syrischen Bürgerkrieg zu beenden. Zum ersten Mal wird mit Zustimmung der Amerikaner der Iran an den Gesprächen teilnehmen. Insgesamt werden die Vertreter von ungefähr zwanzig Staaten erwartet. Abgesandte der syrischen Rebellen, bzw. der syrischen Opposition werden nicht da sein; auch dürfte schwerlich ein Vertreter des syrischen Präsidenten anwesend sein. Welche Positionen die einzelnen Verhandlungsführer einnehmen, ist allgemein bekannt und es dürfte nicht zu erwarten sein, dass der eine oder andere sie schnell ändert. Daher wird dieses Treffen kaum ein Ergebnis bringen, außer der Tatsache, dass die Entscheidungsträger miteinander reden. Der Knackpunkt dürfte sein, welche Rolle Präsident Baschar al-Assad nach Beilegung des Krieges spielen soll. Die Russen und Iraner halten ihn für unverzichtbar und unterstützen ihn, die übrigen aber sehen in ihm das größte Hindernis für den Frieden.
18.12.2015  Russicus praeses Vladimirus Putin in diurnariis quotannis edocendis ad diversa argumenta dicens "Latine loquebatur". Vehementius in Turcas invectus est, quos certam Americanorum corporis regionem ablinxisse dixit. Et: Mustapham Kemal Atatürk se in sepulcro circumversurum esse, si islamizationem in Turcia lente progrediendem videret. Ad cursum Americanorum candidatorum republicanorm alludens Donaldum Trump virum coloribus variis, ingeniosum absoluteque apicatum laudavit. Iosephum Blatter, pristinum FIFAe praesidem, ut pacis praemio Nobeliano honestaretur, appellavit. Non nullius momenti etiam videatur neque eius fidem confirmet, quod quosdam Russos, qui quibusdam rebus militaribus praessent, in Ucraina Orientali fortasse versari, quod adhuc semper infitiatus erat, aliquantum sophistice confessus est. Forsitan et nonnulli politici occidentales, qui eius declarationes auscultaverunt, confiteantur satis "Latine scire" non esse damno. lc201512Der russische Präsident Wladimir Putin redete bei seiner jährlichen Pressekonferenz "Latein" (= Klartext). Besonders heftig watschte er die Türken ab, die, wie er sagte, die Amerikaner an einer besonderen Stelle geleckt hätten. Und: Mustapha Kemal Atatürk würde sich im Grab umdrehen, wenn er die schleichende Islamisierung in der Türkei erleben müsste. Auf das Kandidatenrennen der amerikanischen Republikaner anspielend sagte er, Donald Trump sei ein facettenreicher und begabter Mann, der absolute Spitzenkandidat. Den früheren FIFA-Boss Sepp Blatter schlug er für den Friedensnobelpreis vor. Wichtig dürfte auch erscheinen und seiner Glaubwürdigkeit schaden, dass er einigermaßen spitzfindig zugab, dass sich vielleicht einige Russen für bestimmte militärischen Aufgaben in der Ostukraine aufhielten. Dies hatte er bisher immer in Abrede gestellt. Möglicherweise geben auch einige westliche Politiker, die seinen Erklärungen aufmerksam zugehört haben, zu, dass es kein Nachteil ist, "Latein" hinreichend zu beherrschen.
19.12.2015  Quinto anno Syriaci belli intestini repraesentantes quinque rerum publicarum, quibus in Consilio Securitatis Unitarum Nationum ius vetandi est, die Veneris Neo-Eboracum convenerant, ut consilium pacis in Syria restituendae exararent. A primo mane administri rerum exteriorum septendecim civitatum de lineamentis conventionis disceptabant. Difficile videbatur quicquam inter eos convenire, quod legati terrarum inimicitias inter se exercentium, sicut Iraniae et Arabiae Saudianae, colloquiis intererant, et contrariae rationes Russorum et Americanorum ex longo tempore notae et inveteratae sunt. Tamen contigit, ut scriptum commune componeretur, quod multo vespere Consilio Securitatis ad statuendum deferretur et re vera omnium consensu acceptum est. Maxime, quae iam Viennae constituta erant, ad effectum perducenda esse convenit: De pacis faciendae condicionibus iam mense Ianuario colloquia ineunda atque ex eodem tempore armistitium esse faciendum. In disceptatione versabitur, qui greges nunc contra regimen Syriacum militantes non tromocratici habiti colloquia participaturi sint et quam partem praeses Bashar al-Assad in Syria pacata acturus sit. Islamicum Statum impugnandum esse minime litigosum est. lc201512Im fünften Jahr des Syrischen Bürgerkrieges hatten sich am Freitag die Vertreter der fünf Vetomächte im Sicherheitsrat der Vereinten Nationen in New York versammelt, um einen Friedensplan für Syrien auszuarbeiten. Seit dem frühen Morgen diskutierten die Außenminister von 17 Staaten die Grundzüge einer Übereinkunft. Es schien schwer, irgendeine Einigung zu erzielen, weil die Abgeordneten verfeindeter Staaten, wie z. B. von Iran und Saudi-Arabien mit am Verhandlungstisch saßen, und die gegensätzlichen Ansichten der Russen und Amerikaner seit langer Zeit bekannt und tief verwurzelt sind. Dennoch gelang es, ein gemeinsames Dokument zu erstellen, das am späten Abend dem Sicherheitsrat zur Beschlussfassung vorgelegt werden sollte und in der Tat einstimmig angenommen wurde. Im wesentlichen einigte man sich darauf, die bereits in Wien beschlossenen Maßnahmen umzusetzen. Über die Bedingungen eines Friedens sollen bereits im Januar Verhandlungen beginnen und gleichzeitig soll ein Waffenstillstand in Kraft treten.Umstritten wird bleiben, welche jetzt regierungsfeindlichen Gruppen, weil sie als nicht-terroristisch gelten, an den Verhandlungen teilnehmen werden, und welche Rolle Präsident Baschar al-Assad in einem befriedeten Syrien spielen wird. Dass der Islamische Staat bekämpft werden muss, ist völlig unumstritten.
07.VII.2016  Ioannes Chilcot, cuius commissio per septem annos causas invasionis Iraquiae disquisivit, eius conclusiones rettulit: participationem Britanniae et societatem anno MMIII cum G.W. Bush, Americano praeside, factam haudquaquam ultimam rationem fuisse. Antonium Blair, tum administrum primarium, et comminationes Saddami Husseini verbis extulisse neque omnes rationes pacis servandae exhausisse et milites male praeparatos emisisse neque adaequate excogitavisse, quo modo res post bellum ordinandae essent. lc201607
13.09.2016  Die Lunae post solis occasum debebat in Syria armistitium, quod Ioannes Kerry et Sergius Lavrov pacti sunt, in usum venire. Syriacis copiis ab ictibus aeriis in regiones, quas rebelles obtinent, est desistendum. Organisationibus auxiliaribus aditus in urbes bombis devastatas et egentes, praecipue Alepum, praebendus. Incertum est, an rebelles, qui multimodis secum dissentiant, omnes condiciones impleturi sint. Nonnulli de insidiis militaribus loquuntur. Ioannes Kerry, ne haec occasio ultima sit pacis in Syria unita faciendae monet. Praeses Bashar al-Assad armistitium verbis quidem amplectitur, sed ut omnes a rebellibus occupatae regiones recuperentur, perseverat. Primi nuntii de indutiis conservandis sunt ambigui et levem modo auram spei excitant. lc201609Am Montag sollte in Syrien nach Sonnenuntergang der Waffenstillstand, den John Kerry und Sergej Lawrow ausgehandelt haben, in Kraft treten. Das syrische Heer muss seine Luftangriffe auf Gebiete der Rebellen einstellen, Hilfsorganisationen Zugang zu zerbombten und notleidenden Städten, besonders Aleppo, gewährt werden. Es ist unsicher, ob die Rebellen, die vielfach untereinander uneins sind, alle Bedingungen erfüllen werden. Einige sprechen von einer Kriegslist. John Kerry warnt, dass dies die letzte Chance sei, in einem vereinten Syrien Frieden zu schaffen. Präsident Bashar al-Assad begrüßt den Waffenstand zwar verbal, besteht aber darauf, alle von den Rebellen besetzten Gebiete zurückzugewinnen. Die ersten Meldungen über die Einhaltung der Waffenruhe sind nicht eindeutig, und wecken nur einen schwachen Hoffnungsschimmer.
08.10.2016  Ioannes Manuel Santos, praeses Columbianus, quamquam condiciones quidem pacis cum rebellium organizatione, quae "Farc" nominatur, pactus pacem ipsam ratam facere nequivit, praemio pacis Nobeliano honoratus est. Praemium eius pertinacia conamina ad diuturnum bellum civile componendum capta dignatur et spem alit ea conamina non omissum iri. Rodrigus Londono, qui causam rebellium egerat atque idem pactionem subscriperat, praesidi gratulatus est nec non et Cubae et Norvegiae grates egit. Eum a iudicibus, qui praemium decernunt, praemii non participem factum esse multis mirum videtur. Praeses Santos se praemium omnibus belli intestini victimis donaturum esse dixit. Permulti praestantes politici undique terrarum iudicium Ansloensium iudicum amplexi sunt. lc201610Der kolumbianische Präsident Juan Manuel Santos wurde mit dem Friedensnobelpreis ausgezeichnet, obwohl es ihm zwar gelang, die Bedingungen eines Friedens mit den sogenannten Farc-Rebellen auszuhandeln, nicht aber den Frieden selbst in Kraft zu setzen. Der Preis würdigt seine unermüdlichen Bemühungen um die Beilegung des langjährigen Bürgerkrieges und nährt die Hoffnung, dass diese Bemühungen weitergehen. Rodrigo Londono, der die Sache der Rebellen vertreten und die Vereinbarung ebenfalls unterzeichnet hatte, gratulierte dem Präsidenten und dankte ausdrücklich auch Kuba und Norwegen. Dass er von den Preisrichtern keinen Anteil am Preis erhielt, verwundert viele. Präsident Santos sagte, er widme den Preis allen Opfern. Sehr viele hochrangige Politiker der ganzen Welt befürworteten die Wahl der Osloer Preisrichter.
18.11.2016  Dum Baracus Obama in Europa "feriatur", Donaldus Trump in America ab Henrico Kissinger, principe in rebus externis, primis huius artis principiis imbuebatur. Kissinger, nunc nonaginta tres annos natus, Ricardo Nixon et Geraldo Ford praesidibus muneribus consultoris in rebus securitatis et administri a rebus externis functus bello Vietnamensi anno MCMLXXIII composito praemio Nobeliano pacis honoratus erat. Trump, qui hoc tempore propritim in eo occupatus esset, ut quattuor milia munerum novis comitibus mandaret, tamen ad colloquia cum Kissinger habenda tempus sumpsit. Quae ad Sinas, Europam, Russiam, Iraniam pertinuisse dicuntur. His colloquiis habitis Trump ex tumultuario primum moderatorem alienae rei publicae, Iaponicum Shinzo Abe, convenit. Qui postea sibi persuasum esse dixit Donaldum Trump eum principem esse, cui confidere posset. lc201611Während Barack Obama in Europa "Ferien machte", bezog Donald Trum in Amerika von Henry Kissinger, dem Altmeister der Außenpolitik, seine Grundausbildung in dieser Disziplin. Der jetzt 93-jährige Kissinger war unter den Präsidenten Richard Nixon und Gerald Ford Sicherheitsberater und Außenminister und hatte nach dem Ende des Vietnamkrieges 1973 den Friedensnobelpreis erhalten. Trump der zur Zeit eigentlich damit beschäftigt ist, 4000 Amtsstellen neu zu besetzen, hat sich dennoch für die Gespräche mit Kissinger die Zeit genommen. In ihnen soll es um China, Europa, Russland und den Iran gegangen sein. Nach dieser Unterredung traf sich Trump nach ziemlich chaotischer Vorbereitung zum ersten Mal mit einem ausländischen Regierungschef, nämlich dem Japaner Shinzo Abe. Dieser sagte später, er habe sich überzeugt, dass Donald Trump eine Führungspersönlichkeit sei, der er vertrauen könne. kam keiner zu Schaden. Das Gebäude liegt jetzt in Trümmern, das Personal wurde an einen sicheren Ort gebracht.
15.01.2017  Mahmudus Abbas, Palaestinensis praeses, ut apertioni sedis legati Palaestinenis in civitate Vaticana nascentis interesset, Romam profectus est. Sancta Sedes iam duodeviginti mensibus ante liberam civitatem Palaestinam agnoscens Israelitas alienaverat. Papa Franciscus cum praeside Abbas, quem aliquando "pacis angelum" appellaverat, colloquens, ut internationalis communitatis primo impetu deliberationes de pacis stabilitate cum Israelia consequenda mox renovarentur, optavit. At Mahmutus Abbas, ne pax infestaretur, monuit, si novus Americanus praeses suas minas perficeret et sedem legati Americani Telavivo Hierosolyma moveret. Nam Palaestinenes Hierosolyma orientalia caput suae futurae civitatis fore volunt, cum Israelitae Hierosolyma tota concupiscant. Lutetiam, ubi hodie Francogallis auctoribus internationalis congressio septuaginta civitatum de his rebus deliberatura initium capiet, Abbas non proficiscetur. Israelitae quoque deerunt. lc201701Der palästinensische Präsident Mahmoud Abbas ist, um an der Eröffnung der im Vatican neu eingerichteten palästinensischen Botschaft teilzunehmen, nach Rom gereist. Der Heilige Stuhl hatte bereits eineinhalb Jahre zuvor einen autonomen Palästinenserstaat anerkannt und dadurch die Israelis verärgert. In seinem Gespräch mit Präsident Abbas, den er einmal als "Friedensengel" bezeichnet hatte, sprach Papfst Franziskus den Wunsch aus, dass bald auf internationale Initiative Gespräche für einen stabilen Frieden mit Israel wieder aufgenommen werden. Mahmoud Abbas warnte aber vor einer Gefährdung des Friedens, falls der neue amerikanische Präsident, seine Drohung wahr mache und die amerikanische Botschaft aus Tel Aviv nach Jerusalem verlege. Denn die Palästinenser wünschen Ost-Jerusalem als Hauptstadt ihres zukünftigen Staates, während die Israelis ganz Jerusalem beanspruchen. Nach Paris, wo heute auf Anregung Frankreichs eine internationale Konferenz von 70 Staaten zu diesen Fragen beginnt, wird Abbas nicht reisen. Auch die Israelis werden nicht vertreten sein.
26.03.2017  Ante sexaginta annos, die vicesimo quinto mensis Martii, sex Europaeae civitates Romae eam pactionem fecerant, ex qua Unio Europaea progenita est. Quo maior et fragilior illa Unio per hos annos facta est, eo urgentius nunc concordia confoederationis confirmanda est. Quod heri conabantur moderatores XXVII civitatum, quae adhuc participant, cum Romae anniversarium agentes promissionem pacis, libertatis, prosperitatis renovarent et communia futura astringerent. Quae conabantur etiam illa multa milia hominum, qui per urbes Europae, etiam per Londinium et Varsoviam, procedebant et vexilla ventilantes et Hymnum Europae canentes pro Europa confoederata demonstrabant. lc201703Vor 60 Jahren, am 25. März, schlossen sechs europäische Länder in Rom den Vertrag, aus dem die Europäische Union hervorgegangen ist. Je größer und zerbrechlicher diese Union während dieser Jahre geworden ist, um so dringlicher ist jetzt die Notwendigkeit den Zusammenhalt zu festigen. Dies versuchten gestern die Chefs der 27 noch teilnehmenden Staaten, als sie in Rom den Jahrestag begingen, das Versprechen von Frieden, Freiheit und Wohlstand erneuerten und sich auf eine gemeinsame Zukunft verpflichteten. Dies versuchten auch jene abertausend Menschen, die durch die Städte Europas, auch durch London und Warschau, zogen und, indem sie Fahnen schwangen und die Europahymne sangen, für ein vereintes Europa demonstrierten.
[164] Die Martis, sexto Ucrainicae invasionis die, Carcivia, secunda magnitudine urbs Ucrainiae in Oriente prope fines Russicos sita, venit, quamvis militari substructione careat, sub missilium coniectionem. Platea Pacis (quam argutulum nomen!) et praefectura urbis afflictatae, admodum decem cives Carcivienses interfecti. Interim Russici milites decidui Carciviae descendisse dicuntur. Eodem die turris televisifica Cioviensis missili icta est. spr.02.03.22Am Dienstag, dem sechsten Tag der Invasion der Ukraine, geriet Kharkiv, die zweitgrößte ukrainische Stadt im Osten, nahe der russischen Grenze, unter Raketenbeschuss, obwohl sie keine militärische Infrastruktur bietet. Der Platz des Friedens (welch sinniger Name!) und das Bürgermeisteramt wurden schwer beschädigt, mindestens zehn Zivilisten getötet. Inzwischen sollen russische Fallschirmjäger in Kharkiv gelandet sein. Am selben Tag wurde der Fernsehturm in Kiew von einer Rakete getroffen. (02.03.22)
[227] Mariupolis defensores, qui restant et se in vasta officina chalybeia praemuniverunt, Russis de ultimato, ut se dederent, non concesserunt sed debellare se offirmaverunt. Similem confirmitatem etiam Ucranicus praeses declaravit, qui diurnariis respondit Ucranos neque totam pelvin Donescensem neque partes tradituros esse pacis causa. Ucraniam addidit neque aliena publica concupiscere, neque a suis abstituram. Quae voluntas defensoria viris fortibus certe digna est. Utinam ne calamitose eveniat! (18.04.2022) spr.18.04.22Die verbliebenen Verteidiger von Mariupol, die sich in einem weitläufigen Stahlwerk verschanzt haben, haben dem Ultimatum der Russen, sich zu ergeben, nicht nachgegeben., sondern sich entschlossen, bis zum Ende zu kämpfen. Eine ähnliche Unnachgiebigkeit zeigte auch der ukrainische Präsident, als er Journalisten antwortete, die Ukrainer würden des Friedens wegen weder den Donbass noch Teile davon abtreten. Die Ukraine, fügte er hinzu, beanspruche keine fremden Staatsgebiete und werde seine eigenen nicht aufgeben. Dieser Verteidigungswille ist in der Tat heldenhaft. Hoffentlich endet er nicht in der Katastrophe! (18.04.2022)
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
CARTER PRAEMIO PACIS ORNATUS Jimmy Carter, olim praesidens Americanorum, hornotino pacis praemio Nobeliano ornatus est. Commissio Norvegiae Nobeliana censuit illum longinquo tempore conflictionibus populorum dirimendis et iuribus humanis defendendis operam navavisse. Insignia fuisse eius merita, cum problema programmatis nuclearis in Corea Septentrionali et discrimen Timoriae Orientalis solverentur. Carter impedivisse dicitur, ne USA anno nonagesimo quarto Haitiam invaderet. Praecipuum autem fuit, quod anno duodeoctogesimo moderatores Israëlis et Aegypti in praedium praesidentiale Camp David invitavit neque ante dimisit quam inter se paciscerentur. Concordia ita facta Menachem Begin et Anwar Sadat praemium pacis acceperunt. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 18.10.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
OPUS ESSE OTIO Archiepiscopus Finniae Jukka Paarma monuit vitam non tantum in consumptione et emptionibus consistere. Opus esse etiam tranquillitate pacis et otii, qua una cum familiaribus frueremur. Nullam esse causam oeconomiae mercatus ita se dedere, ut tabernae mercatorum semper apertae essent. Causam his archiepiscopi monitionibus dederat, quod die Dominico post festum Omnium Sanctorum maxima quoque pantopolia in Finnia aperta erant. Archiepiscopus censebat mutationem esse necessariam, ne festinatio et res oeconomicae nimium pondus in vita hominum haberent. De hoc esse in societate hominum cogitandum et colloquendum. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 08.11.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden