|
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.) |
05.VII.2016 Paucis diebus postquam Boris Johnson politicis ambitionibus valedixit, etiam Nigel Farage, ille alter machinator Britannicae Independentiae neque tamen formator, imprudentes omnes opprimens se praesidatum suae factionis depositurum esse annuntiavit. Se assecutum esse dixit, quod intendisset: postquam Britannis Britanniam recuperasset, se nunc sibi suam vitam recuperaturum esse. lc201607 |