Belege für: devastaveras Bestimmung lateinischer Wortformen

top

   
Beleg gesucht für: opponentes
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
2013.12.09 Thailandiam non acquiescere
Factiones oppositae vehementer, ut Yingluck Shinawatra, moderatrix, rei publicae et regiminis magistratu se abdicet, postulant. Nunc Yingluck assiduo adversariorum impetu compulsa parlamento dissoluto novas electiones proponit. Quod propositum opponentes reprobant timentes, ne vetus regiminis praesidens etiam nova sit; nam illa ab ruralibus asseclis adiuvari perseverat. Itaque Suthep Thaugsuban, auctor opponentium, proponit, ut consilium expertorum ad regimen conformandum et constitutionem exarandam instituatur.
2013.12.15 Laurentius Fabius, Francogallicus administer ab negotiis externis, timet deliberationi, quae proximo mense Genavae de pace in Syria restituenda politicis diversarum terrarum in animis est. Syriacus praesidens Bashar al-Assad, quominus cum terroristis agat, recusat; terroristas autem omnes intellegit, qui non a sua parte stant. Partes autem opponentes omnes et, ut praesidens a magistratu abdicet, postulant et maximan partem interim imbecilliores et leviores sunt, quam ut colloquia aequa auctoritate participare valeant.
Hodie post septimanam maeroris et multas et sollemnes celebrationes funebres Nelson Mandela, princeps nigrita Australis Africae praesidens et "gigas libertatis" sua domi in Qunu humabitur.
Et fautores et obtrectatores Victoris Yanukovych, Ucrainae praesidentis, hodie Cioviae populares manifestationes exhibebunt. Timendum est, ne aemulatio et certatio ad vim et iniurias erumpat.
Politicae Tunesiae factiones, et regens Islamistica Ennahda factio et oppositio, de novo principali administro convenerunt: Mehdi Jomaa, pristinus oeconomicae industriae administer regimini transitorio praeerit.
Propter terribiles pluvios hibernales et torrentes fluctus plus quam quinque milia Palaestinensium partim cymbulis e domiciliis in Lacinia Gazetica sitis dimoveri debebant. Repraesentantes Nationum Unitarum septentrionalia Gazae segmenta regionem magnae calamitatis habent.
2014.02.23 Rebus heri Cioviae praecipitatis parlamentum decrevit praesidentem Victorem Yanukovych de praesidentatu esse demotum, novas electiones mense Maio habitum iri, pristinam administram primariam Iuliam Timoschenko e custodia esse liberandam. Yanukovych iam antea in orientalem Ucrainae partem sibi magis benevolam profectus erat. Ibi emissione telvisifica se praesidentatu neque abdicavisse neque abdicaturum esse declaravit. Se rebellibus scelestis locum non daturum esse. Iulia Timoschenko e carcere et nosocomio emissa vesperi in Platea Independentiae opponentes allocuta monuit, ne Plateam relinquerent: pugnam nondum ad finem perductam esse. Plerique Iuliae Timoschenko acclamabant, sed multi etiam discesserunt, quod eam partem problematum ducunt. 2014.02.23Gestern überstürzten sich die Ereignisse in Kiew. Das Parlament beschloss, Präsident Viktor Yanukovych sei abgesetzt, Neuwahlen würden im Mai stattfinden und die frühere Ministerpräsidentin Julia Timoschenko sei aus dem Gefängnis zu entlassen. Yanukovych war zuvor in den östlichen Teil der Ukraine gereist, der ihm mehr zugetan ist. Dort erklärte er in einem Fernsehbeitrag, er sei als Präsident nicht zurückgetreten und werde nicht zurücktreten. Er werde verbrecherischen Putschisten nicht das Feld räumen. Julia Timoschenko wurde aus der Haft und dem Krankenhaus entlassen und sprach noch am Abend auf dem Platz der Unabhängigkeit zu den Regierungsgegnern. Sie forderte sie auf, den Platz nicht zu verlassen. Der Kampf sei noch nicht am Ende. Die meisten jubelten Julia Timoschenko zu, aber viele kehrten ihr auch den Rücken, weil sie in ihr einen Teil der Probleme sehen.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
31.VII.2016  30.VII.2016 Astynomiae Coloniensi inquietus dies Dominicus imminet. Duo milia biocolytarum et octingenti debebunt triginta milia fautorum Turcici praesidis Erdogan coercere, qui pompam reclamatoriam per urbem deducent. Sed etiam greges opponentes pompas praenuntiaverunt, ut in summa quinque dispares greges vias urbis infestabunt. Interea sunt Germani politici (e.g. Steinmeier, Bosbach, Tauber), qui verba facientes moneant, ne externi politici nimia auctoritate in Germania floreant, praeserim cum Erdogan ipse cuiuscumque modi intercessionem Europaeae Unionis vel Foederatarum Civitatum atrocibus verbis repudiet. Ne Turcicus administer rerum externarum concursui interesset, prohibebatur. Cum diu incertum esset, an praeses Erdogan televisifice inculcari liceret, iudicium constitutionale interea talem rogationem formalibus de causis recusavit. lc201607
30.09.2016  Quod desperationem omnium rerum attinet, qua trecenta milia hominum Alepi inclusorum conflictantur, res publicae occidentales Russos magis urgere temptant. Foederatae civitates Russis se colloquia Syriaca praecisuros esse minati erant, nisi Alepum ictibus aeriis diruere desinerent. Locutor quidam Cremlini Moscoviensis copias Syrias nihil facere defendit, nisi bellum in tromocratas persequi. Die Iovis etiam cancellaria Merkel et Gualterus Steinmeier, administer rerum externarum, cum Russico praeside telefonice collocuti sunt. Eis quoque Vladimirus Putin vitabundus Americanos suam partem officii, ut moderatos Syrios opponentes a tromocratis distinguerent, adhuc deseruisse respondit: se dare operam non omissurum, ut firmae indutiae fierent et necessitudo hominum mitigaretur. lc201609Was die verzweifelte Lage angeht, unter der die 300.000 in Aleppo eingeschlossenen Menschen leiden, versuchen die westlichen Staaten, Russland stärker unter Druck zu setzen. Die Vereinigten Staaten hatten den Russen gedroht, die Gespräche über Syrien abzubrechen, wenn sie nicht aufhörten Aleppo mit Luftschlägen zu bombardieren. Ein Sprecher des Kremls in Moskau sagte zur Verteidigung, die syrischen Truppen würden nur ihren Krieg gegen Terroristen fortsetzen. Am Donnersta telefonierten auch Kanzlerin Merkel und Außenminister Walter Steinmeier mit dem russischen Präsidenten. Auch ihnen antwortete Wladimir Putin ausweichend, die Amerikaner seien bisher ihrem Teil der Verpflichtung, die gemäßigte syrische Opposition von den Terroristen zu unterscheiden, nicht nachgekommen. Er gebe sich nach wie vor Mühe, einen sicheren Waffenstillstand zu erzielen und die Notlage der Bevölkerung zu entschärfen.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden