top

   
Beleg gesucht für: occasio
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Anzahl der Treffer: 3
2014.01.02 Congolesius Paulus Josephus Mucungubila, religiosus praeceptor et "prophetus perennis", quem se ipse appellat, terrenam auctoritatem petens asseclas suos anno novo vix coepto imperio, ut Kinshasae aeriportum, stationem televisificam, praetorium militare aggrederentur, ad deum ascendere iussit: Discipulis levis armaturae magistro obsequentibus a primo occasio erat nulla data: nonaginta quinque occisi, centum quinquaginta prehensi, pauci effugerunt. Nonnumquam fieri potest, ut aeternitas brevissima sit. 2014.01.02
2014.07.17 Israelia et Hamas internationalibus organizationibus urgentibus ad indutias humanitarias inde ab decima hora antemeridiana usque ad tertiam postmeridianam hodierni dei consenserunt. Qua re Palaestinensibus in Gaza habitantibus occasio ad commeatum subvehendum offeratur. Missilibus Isreliticis adhuc ducenti viginti Palaestinenses perisse dicuntur, missilibus ab Hamas missis unus Israelita. 2014.07.17Israel und die Hamas einigten sich auf Druck internationaler Organisationen auf einen humanitären Waffenstillstand heute zwischen 10 und 15 Uhr. Dadurch soll den Einwohnern von Gaza Gelegenheit geboten werden, sich mit Lebensmitteln einzudecken. Durch die israelischen Raketen sollen bisher 220 Palästinenser, durch die Raketen der Hamas ein Israeli umgekommen sein.
igitur ubi coniuratis praefectum quoque praetorii in partis descendisse crebro ipsius sermone facta fides, promptius iam de tempore ac loco caedis agitabant. et cepisse impetum Subrius Flavus ferebatur in scaena canentem Neronem adgrediendi, aut cum ardente domo per noctem huc illuc cursaret incustoditus. hic occasio solitudinis, ibi ipsa frequentia tanti decoris testis pulcherrima animum exstimulaverant, nisi impunitatis cupido retinuisset, magnis semper conatibus adversa. Tac.ann.15,50,4.Als nun die Verschworenen auf die wiederholte eigene Äußerung des Präfekten der Prätorianer hin sicher glaubten, dass sogar er zu ihnen halte, dachten sie schon ernstlicher an Zeit und Ort des Mordanschlags. Man wollte wissen, Subrius Flavus habe den Gedanken gehabt, über den Nero, wenn er auf der Bühne sänge, herzufallen, oder wenn er in seinem in Brand gesteckten Palast in der Nacht unbewacht hin- und herrenne. In diesem Fall hatte ihn die Gelegenheit, ihn allein zu finden, in jenem gerade die große Menge von Zeugen seines Ruhmes zu der herrlichen Tat gereizt; allein der Wunsch, selbst ungestraft zu bleiben, der immer kühnen Unternehmungen im Wege steht, hielt ihn davon ab.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Anzahl der Treffer: 2
12.04.2015 Quod Veneris die praeses Americanus et Cubanus manus invicem amplexi sunt, gestus historicae dimensionis intellegitur. Etiam quae postridie dicta sunt, reconciliationem spectant: Obama cardinem rerum loquitur et: "Quod praeses", inquit, "Castro atque ego duo hodie hic sumus, est occasio historica." Attamen quasdam controversias remansuras esse ab utraque parte non dissimulatur. Castro Foederatas Civitates, si Cubae obsidionem oeconomicam reicerent, recte acturas fuisse dicit et praesidem Obama virum bonum nominat. lc201504
13.09.2016  Die Lunae post solis occasum debebat in Syria armistitium, quod Ioannes Kerry et Sergius Lavrov pacti sunt, in usum venire. Syriacis copiis ab ictibus aeriis in regiones, quas rebelles obtinent, est desistendum. Organisationibus auxiliaribus aditus in urbes bombis devastatas et egentes, praecipue Alepum, praebendus. Incertum est, an rebelles, qui multimodis secum dissentiant, omnes condiciones impleturi sint. Nonnulli de insidiis militaribus loquuntur. Ioannes Kerry, ne haec occasio ultima sit pacis in Syria unita faciendae monet. Praeses Bashar al-Assad armistitium verbis quidem amplectitur, sed ut omnes a rebellibus occupatae regiones recuperentur, perseverat. Primi nuntii de indutiis conservandis sunt ambigui et levem modo auram spei excitant. lc201609Am Montag sollte in Syrien nach Sonnenuntergang der Waffenstillstand, den John Kerry und Sergej Lawrow ausgehandelt haben, in Kraft treten. Das syrische Heer muss seine Luftangriffe auf Gebiete der Rebellen einstellen, Hilfsorganisationen Zugang zu zerbombten und notleidenden Städten, besonders Aleppo, gewährt werden. Es ist unsicher, ob die Rebellen, die vielfach untereinander uneins sind, alle Bedingungen erfüllen werden. Einige sprechen von einer Kriegslist. John Kerry warnt, dass dies die letzte Chance sei, in einem vereinten Syrien Frieden zu schaffen. Präsident Bashar al-Assad begrüßt den Waffenstand zwar verbal, besteht aber darauf, alle von den Rebellen besetzten Gebiete zurückzugewinnen. Die ersten Meldungen über die Einhaltung der Waffenruhe sind nicht eindeutig, und wecken nur einen schwachen Hoffnungsschimmer.
Konnte hier keine weiteren Belege finden