top

   
Beleg gesucht für: observare
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Ego enim, qui ab ineunte aetate incensus essem studio utriusque vestrum, Crassi vero etiam amore, cum ab eo nusquam discederem, verbum ex eo numquam elicere potui de vi ac ratione dicendi, cum et per me ipsum egissem et per Drusum saepe temptassem; quo in genere tu, Antoni, - vere loquar - numquam mihi percontanti aut quaerenti aliquid defuisti et persaepe me, quae soleres in dicendo observare, docuisti. Cic.de_orat.1,97.Denn ich, der ich von Jugend an euch beiden von ganzem Herzen zugetan war, ja zu Crassus die innigste Liebe hegte, konnte, obwohl ich nirgends von seiner Seite wich, ihm doch nie ein Wort über den kunstmäßigen Lehrgang der Beredsamkeit entlocken, sooft ich auch teils selbst ihm meinen Wunsch mitgeteilt, teils ihn durch den Drusus angegangen hatte. In dieser Hinsicht hast du, Antonius, ich will die Wahrheit sagen, nie meine Erkundigungen oder Fragen unbefriedigt gelassen, und sehr oft belehrtest du mich über die Beobachtungen, die du beim Reden zu machen pflegtest.
Divitior mihi et affluentior videtur esse vera amicitia nec observare restricte, ne plus reddat, quam acceperit; Cic.Lael.58.dDie wahre Freundschaft ist meiner Meinung nach reicher, lässt anderen mehr zufließen und hält nicht streng darauf, ja nicht mehr auszugeben, als sie einnimmt.
nam cum multos veteres a maioribus Roscii patronos hospitesque haberent, omnis eos colere atque observare destiterunt ac se in Chrysogoni fidem et clientelam contulerunt.' Cic.S.Rosc.106.bObwohl die Roscier nämlich viele alte Schutzherren und Gastfreunde von ihren Vorfhren her hatten, haben sie sich von der deren pflichtmäßigen Verehrung insgesamt losgesagt und sich in den Schutz und die Anwaltschaft des Chrysogonus begeben.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
21.04.2015 Foederatae civitates Americae navem aeroplanigeram, Theodorum Roosevelt nomine, in sinum Adenicum mittentes suam praesentiam in ea regione, quod tales aeroplanigae numquam sine comitatu operantur, aliquantum frequentaverunt. Americanos novem naves Iranicas, quae ne ibi navigantes rebellibus Houthorum arma suppeditent timetur, observare ac custodia tenere, a vero non abhorreat. lc201504
06.08.2016  Donaldus Trump, postquam candidatus Republicanorum designatus est, aut ipse pluries adversariis latus apertum obdidit, aut se ab adversariis fustigari patiebatur: Ipse offendit parentes militis Muhametani in acie caesi; ipse temporibus belli Vietnamiensis tergiversatus esse dicebatur; ipse quaesivisse fertur, curnam is, cui arma nuclearia suppeditarent, ea non adhiberet. Alii: Baracus Obama eum et intellectum et mores, ut munere praesidis fungeretur, deficere dixit. W.E. Buffet, ille pecuniae collocator, vel simiam in chrematisterio plus pecuniae meriturum fuisse dixit. Etiam Republicani quidam, imprimis Paulus Ryan et Ioannes McCain, eum saepius castigabant. Germaniae administer Steinmeier eum proxime "odii praedicatorem" nominavit. Nunc Michael Morell, qui per triginta tres annos director vicarius Centrālis Intellegentiae Agentūrae (CIA) fuerat, eum praesidem factum nationalem Americae securitatem in discrimen vocaturum esse auguravit. Ne multis morer: quid mirum demoscopos eius sidus se inclinare observare? lc201608
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
NATO AMPLIFICATA In conventu Pragae acto NATO confirmavit septem nationes in confoederationem ascitum iri, quae essent Bulgaria, Estonia, Lettonia, Lituania, Romania, Slovakia, Slovenia. Hae nationes, quae primo vere aut ineunte aestate anni bismillesimi quarti membra fient, regionem confoederationis ampliorem facient, quamquam vim eius militarem haud multum augebunt. George Robertson, secretarius generalis confoederationis, dixit NATOnem fortiorem et efficaciorem sociam fore omnibus, etiam Unioni Europaeae et Russiae. Praesidens Poloniae Alexander Kwasniewski affirmavit se esse commotum et felicem, quod consilium de amplificatione in urbe Praga captum esset, quam confoederatio Varsaviensis anno millesimo nongentesimo duodeseptuagesimo (1968) invasisset. Lineas divisionis Europae, iniuriam pacti inter Ribbentrop et Molotov facti, bellum frigidum atque aequilibrium in timore positum tandem aliquando finem cepisse. Igor Ivanov, minister a rebus exteris Russiae, monuit Russiam mutationes NATOnis attentissime observare et flagitare, ut confoederatio structuris belli frigidi solveretur. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 29.11.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden