top

   
Beleg gesucht für: nonagesimo
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
EXCURSIONES ET ACROAMATA Praeter orationes et acroases, ex quibus aliquot tantum nominare potuimus, in programmate conventus fuerunt excursiones et varia acroamata. Martis die Pseudolus, fabula Plautina, a grege Treverensi Latine acta est. Excursiones factae sunt in duas Hispaniae urbes celeberrimas, ex quibus utramque ordo UNESCO patrimonium humanitatis declaravit. Die Mercurii hospites Segoviam viserunt, urbem aquaeductu Romano, castello Mauro Alcázar et cathedrali Gothica clarissimam. Die Iovis excursio in urbem Alcalá de Henares facta est, quae patria est scriptoris Miguel de Cervantes. Universitas huius urbis anno millesimo quadringentesimo nonagesimo nono condita est. Appellabatur illo tempore ”Compluti Urbis Universitas”, nam eo loco, ubi Alcalá de Henares iacet, olim erat urbs Romana nomine Complutum, primum a poeta Prudentio memorata. Duos iuvenes Complutenses, Iustum et Pastorem, aetate imperatoris Diocletiani martyrium ibi passos esse memoriae proditum est. Praesto in conventu Matritensi sunt duae expositiones. Bibliotheca Universitatis Sancti Pauli exposuit opera iuridica, selecta ex libris suis antiquis. Radiophonia Finnica Generalis in conventum misit expositionem, qua illustratur, quomodo Nuntii Latini apud nationes omnium in orbe terrarum continentium his tredecim annis accepti sint. (Tuomo Pekkanen) (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 06.09.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
CARTER PRAEMIO PACIS ORNATUS Jimmy Carter, olim praesidens Americanorum, hornotino pacis praemio Nobeliano ornatus est. Commissio Norvegiae Nobeliana censuit illum longinquo tempore conflictionibus populorum dirimendis et iuribus humanis defendendis operam navavisse. Insignia fuisse eius merita, cum problema programmatis nuclearis in Corea Septentrionali et discrimen Timoriae Orientalis solverentur. Carter impedivisse dicitur, ne USA anno nonagesimo quarto Haitiam invaderet. Praecipuum autem fuit, quod anno duodeoctogesimo moderatores Israëlis et Aegypti in praedium praesidentiale Camp David invitavit neque ante dimisit quam inter se paciscerentur. Concordia ita facta Menachem Begin et Anwar Sadat praemium pacis acceperunt. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 18.10.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden