|
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.) |
Restat locus huic disputationi vel maxime necessarius de amicitia, quam, si voluptas summum sit bonum, affirmatis nullam omnino fore. Cic.fin.1,65,1 | Es ist noch ein Punkt übrig, der für diese Untersuchung ganz unverzichtbar ist, nämlich die Freundschaft, von der ihr behauptet, es könne sie, wenn die Lust das höchste Gut sei, gar nicht geben. |
DE SUMMO CONVENTU BRUXELLENSI In summo conventu Unionis Europaeae, Bruxellis nuper habito, Dania, penes quam est praesidium Unionis, flagitavit, ut ordines humanitarii in Tzetzeniam admitterentur atque illi, qui crimina militaria ibi commisissent, ad ius vocarentur. Sed praesidens Russiae Vladimir Putin vim in Tzetzenia adhibendam esse asseveravit, quia de terrorismo oppugnando ageretur. De transitu Russorum in regionem Kaliningradensem constitutum est, ut documentum itinerarium, quod facile acquireretur, ad iter faciendum sufficeret neque syngraphus visus necessarius esset. Cum Lituania et Polonia anno bismillesimo quarto ad Unionem Europaeam adiunctae erunt, regio Kaliningradensis intra Unionem Europaeam manebit. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 15.11.2002 (Radiophonia Finnica Generalis) |