|
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.) |
fuere tamen extra coniurationem complures, qui ad Catilinam initio profecti sunt. in iis erat Fulvius, senatoris filius, quem retractum ex itinere parens necari iussit. Sall.Cat.39,5 | Dennoch gab es außerhalb der Verschwörer etliche, die am Anfang in Catilinas Heerlager gingen. Unter ihnen war Aulus Fulvius, der Sohn eines Senators, den der eigene Vater hinrichten ließ, als er unterwegs aufgegriffen wurde. |
an quia gravius est verberari quam necari? quid autem acerbum aut nimis grave est in homines tanti facinoris convictos? Sall.Cat.51,23 | Vielleicht weil Geißelung schmerzlicher ist als Tötung? Kann denn gegen Leute, die eines so schweren Verbrechens überführt sind, von Schmerzhaftem oder gar zu Hartem die Rede sein? |
apud maiores nostros A. Manlius Torquatus bello Gallico filium suom, quod is contra imperium in hostem pugnaverat, necari iussit, Sall.Cat.52,30 | Zur Zeit unserer Vorfahren ließ Titus Manlius Torquatus im Krieg gegen die Gallier seinen Sohn, weil er entgegen dem Befehl mit einem Feind gekämpft hatte, hinrichten. |
TUMULTUS NIGERIANI Tumultibus in Nigeria ortis ducenti fere homines mortui et mille ducenti vulnerati esse existimantur. Tumultus illi originem ceperunt, cum redactrix ephemeridis ”This Day”, in urbe Kaduna divulgatae, feminas de titulo ”Miss World” certantes laudibus tollens scripsisset prophetam Muhammed quamvis ex eis uxorem ducere potuisse. Musulmani prophetam illis verbis violatum esse arbitrati tumultuari et in Christianos saevire coeperunt. Cum violentia per quadriduum continuata esset, constitutum est, ut certamen pulchritudinis Londinium transferretur. Quam rem aegre ferens minister Nigerianus a communicatione peregrinos accusavit, quod coniuratione facta ostendere voluissent Nigeriam tale certamen instituere non posse. Redactrix autem, quae in sua de certamine pulchritudinis commentatione candidatas etiam prophetae Muhammed placituras fuisse scripserat, de blasphemia accusata est. Itaque civitas Nigeriae septentrionalis, cuius maior pars est islamica, fatwam sive praeceptum religiosum dedit, ex quo redactricem tam blasphemam necari licet. Femina illa perterrita ex Nigeria ilico profugit. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 29.11.2002 (Radiophonia Finnica Generalis) |