top

   
Beleg gesucht für: navem
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Anzahl der Treffer: 6
Illa vero deridenda adrogantia est, in minoribus navigiis rudem esse se confiteri, quinqueremis autem aut etiam maiores gubernare didicisse. Tu mihi cum in circulo decipiare adversari stipulatiuncula et cum obsignes tabellas clientis tui, quibus in tabellis id sit scriptum, quo ille capiatur, ego tibi ullam causam maiorem committendam putem? Citius hercule is, qui duorum scalmorum naviculam in portu everterit, in Euxino ponto Argonautarum navem gubernarit. Cic.de_orat.1,174.Wahrlich eine lächerliche Anmaßung ist es, wenn man in der Leitung kleiner Fahrzeuge unerfahren zu sein eingesteht, sich aber rühmt, gelernt zu haben, wie ein Fünfruderer oder ein noch größeres Schiff zu lenken sei! Wenn du dich in einer Privatzusammenkunft bei einem geringfügigen Vergleich mit deinem Gegner hintergehen lässt und Urkunden deines Klienten versiegelst, in denen etwas geschrieben steht, wodurch dieser übervorteilt wird, da sollte ich dir irgendeinen wichtigeren Rechtshandel anvertrauen? Eher fürwahr dürfte der, welcher ein Schiffchen von zwei Rudern im Hafen verunglücken lässt, in dem Schwarzen Meer das Schiff der Argonauten lenken.
2013.11.26 Putin Franciscum papam convenire
Russiae praesidens Vladimirus Putin, postquam iam annis 2000° et 2003° papam Ioannem Paulum II. et anno 2007° papam Benedictum XVI. convenit, heri (die 25° m. Nov. a. 2013°) Romae cum pontifice Francisco congressus est. Putin verbis quidem reconciliationi Russicae-orthodoxae et Romanae-catholicae ecclesiae favens non ignorat hanc navem multis difficultatibus obstantibus et orthodoxis vehementer repugnantibus ad scopulos impactum iri. At officiales saltem relationes inter ambas ecclesias artius connectere suasit. Papam nomine Cyrilli patriarchi salvere iussit, at invitationem ad iter in Russiam faciendum a Cyrillo secum non attulit. Sermo erat praeter haec de angustiis minoritatis Christianae in Syria habitantis et de quaestione, quomodo ibi pax fieri posset. Num praesidenti potestatis diligenti foedus sanctum insanctum cum Vaticano excudere contingat, exspecandum est.
Demonstrationes Banquoquiae fieri
Die Dominico et heri fiebant Banquoquiae, in urbe capitali Thaiorum, demonstrationes, vehementissimae inde ex anno 2010°. Circiter centum milia hominum in publicum confluebant, ut contra regimen demostrarent, cuius magistratibus corruptionem exprobrant. Plus centum demonstrantes ad ministerium rerum exterarum et rerum nummmariarum perumpebant. Auctor et rector protestationis erat, ut custodia publica annuntiavit, Suthep Thaugsuban, pristinus dux oppositionis, qui regimen ad abdicandum cogere conatur. Praefecta regiminis, Yingluck Shinavatra consilio administrorum habito se ceterosque ministros in suis officiiis mansuros affirmavit.
2014.03.06 Classiarii Israelitici heri in Mari Rubro navem sub vexillo Panamensi vehentem et missilibus onustam interceperunt. Navem ex Irania venisse et missilia terroristis Palaestinensibus destinata fuisse Israelitae dicebant. Quod Palaestinenses fictum esse ab Israelitis ducunt, ut militaribus in Lacinia Gazetica actionibus causam praetexerent. lc20140306Die israelische Marine hat gestern im Roten Meer ein Schiff aufgebracht, das unter panamaischer Flagge fuhr und mit Raketen beladen war. Die Israelis behaupteten, das Schiff sei aus dem Iran gekommen und für die palästinensischen Terroristen bestimmt gewesen. Dies halten die Palästinenser für eine Fiktion der Israelis, um einen Vorwand für militärische Aktionen im Gazastreifen zu haben.
2014.03.10 Beniaminus Netanjahu, Israeliae primarius administer, navem missilibus oneratam et a classiariis Israeliticis interceptam exprobrans, societatem mundanam denuo, ne ab moderatoribus Iranicis decipiatur, monet. Quibuscum familiarius egisse imprimis Catharinam Ashton reprehendit, quae rebus exteris et militaribus Europaeae Unionis consulit atque nuper tres dies in Irania versata colloquia habuit. lc20140310Der israelische Ministerpräsident Benjamin Netanjahu warnt unter Verweis auf das mit Raketen beladene und von der israelischen Marine aufgebrachte Schiff erneut die Weltgemeinschaft, sich von den iranischen Politikern täuschen zu lassen. Besonders Catherine Ashton, die die Außen- und Militätpolitik der EU vertritt und gerade drei Tage im Iran Gespräche führte, wirft er vor, zu freundlich mit ihnen verhandelt zu haben.
2014.04.19 Lee Joon-seok, magister navis traiecticiae Coreanae, quae cum quadringentis septuaginta quinque epibatis submersa est, in vincula est datus. Qui navem sero evacuari iubens, ipse inter primos navem relinquens, navem non ipse gubernans in crimen violatorum muneris officiorum vocatur. Ducenti septuaginta tres homines adhuc requirendi sunt. Undetriginta vitam amisisse constat. Centum septuaginta quattuor epibatae adhuc servati sunt. Urinatores non tam facile navigii reliquias intrare possunt, quam necessarii victimarum cupiunt et postulant. 2014.04.19Lee Joon-seok, der Kapitän der koreanischen Fähre die mit 475 Passagieren untergegangen ist, wurde verhaftet. Ihm wird die Verletzung seiner Dienstpflichten vorgeworfen, weil er das Schiff zu spät evakuieren ließ, selbst unter den ersten das Schiff verließ und das Schiff nicht persönlich steuerte. 273 Personen werden noch vermisst; 29 sind mit Sicherheit ums Leben gekommen174 Passagiere sind bis jetzt gerettet. Taucher können nicht so leicht in das Innere des Schiffwracks gelangen, wie die verzweifelten Angehörigen der Opfer es wünschen und fordern.
[27,1] Necdum sermonem Psyche finierat, et illa vesanae libidinis et invidiae noxiae stimulis agitata, e re concinnato mendacio fallens maritum, quasi de morte parentum aliquid conperisset, statim navem ascendit et ad illum scopulum protinus pergit. (Apul.met.5,27,1) Apul.met.5,27,1[27,1] Kaum hatte Psyche ihre Erzählung vollendet, als jene schon, von dem Sporn wütender Begierden und boshaften Neides getrieben, mit einer schnell geschmiedeten Lüge vom Tod ihrer Eltern ihren Gemahl hintergeht, sich zu Schiff begibt und in aller Eile zu dem Felsen hinsegelt.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Anzahl der Treffer: 8
21.04.2015 Foederatae civitates Americae navem aeroplanigeram, Theodorum Roosevelt nomine, in sinum Adenicum mittentes suam praesentiam in ea regione, quod tales aeroplanigae numquam sine comitatu operantur, aliquantum frequentaverunt. Americanos novem naves Iranicas, quae ne ibi navigantes rebellibus Houthorum arma suppeditent timetur, observare ac custodia tenere, a vero non abhorreat. lc201504
29.04.2015 Televisifica statio emissoria Al-Arabiya nomine navem onerariam Americanam a copiis marinis Iranorum in Freto Hormuz interceptam atque in Iranicum portum abstractam esse nuntiavit. Quod Americanorum officiales publici denegabant: navem sub insigni Insularum Marsaliensium esse vectam neque quemquam Americanum in navi fuisse. lc201504Der Fernsehsender Al-Arabiya meldete, ein amerikanisches Frachtschiff sei in der Straße von Hormuz von der iranischen Marine aufgebracht und in einen iranischen Hafen geschleppt worden. Dies haben offizielle amerikanische Regierungsvertreter dementiert: das Schiff sei unter der Flagge der Marshall-Inseln gefahren und es sei kein Amerikaner an Bord gewesen.
13.08.2015  Navigatio a Turcia in insulam Coum brevis est (V chiliometrorum) ideoque a profugis eximia habetur. Septem milia profugorum iam adsunt in parva insula cottidieque aliquot centum affluunt, ut hominibus egentibus res ne maxime quidem necessariae, nedum receptacula aut vestimenta aut satis cibariorum suppeditari possint. Sub sole urente in stadio insulae versantur. Neque custodes publici rebus tumultuariis moderari valent, ut periculum sit, ne homines sibi invicem vim et manus afferant. Georgius Kyritsis, praefectus urbis, litteras atroces Athenas mittens magistratus rei publicae periculum et responsalitatem in se recipere iussit. Ut miseria minuatur, Athenienses nunc navem hospitalem miserunt, quae tertiam circiter partem profugorum reciperet. lc201508Der Seeweg von der Türkei zur Insel Kos ist kurz (5 km) und wird deswegen von Flüchtlingen bevorzugt. 7000 Flüchtlinge sind schon auf der kleinen Insel und täglich kommen einige hundert dazu, so dass den Menschen in ihrer Not nicht einmal das Notwendigste gegeben werden kann, geschweige denn Unterkunft, Kleidung oder genug zu Essen. Sie halten sich unter sengender Sonne im Stadion der Insel auf. Auch die Polizei bekommt die Notlage nicht in den Griff, so dass es zu gewaltsamen Übergriffen kommen könnte. Der Bürgermeister Georgios Kyritsis hat einen Brandbrief nach Athen geschickt, in dem er die Regierungsbehörden auffordert, ihre Verantwortung wahrzunehmen. Um die Notlage zu mindern, hat Athen jetzt ein Fahrgastschiff geschickt, das ungefähr ein Drittel der Flüchtlinge aufnehmen kann.
06.11.2015  Americana navis aeroplanigera, quae nomen ex pristino praeside Ronaldo Reagan cepit ("USS Ronald Reagan"), non modo maxima et sumptuosissima navis longa est, quam Americani umquam aedificaverunt, sed etiam ea, quae Russos et Sinenses magiga vi attrahere videatur: Nuper duo Russica aeroplana pugnacia in mari Iaponico navi in altitudine CL metrorum tam periculose appropinquaverant, ut a quattuor aeronavibus insectatoriis ex nave insurgentibus repelli deberent. Incertum est, utrum iste casus mirificus per imprudentiam an de industria lacessendi causa factus sit. Nunc Pentagonum Vasingtonium Sinense navigium subaquaneum eandem navem aeroplanigeram ante litus Iaponicum per aliquot horas persecutum observavisse annuntiat. Quamquam ista insolens occursatio tempore, quo Sinenses magnas et litigiosas regiones maritimas sibi vindicant, nonnullam perturbationem excitavit, tamen Americani eam infestam fuisse non aestimaverunt. Sinenses adhuc, quae facta essent, nondum exprobraverunt, nedum commentati sint. (cf. n-tv) lc201511Der amerikanische Flugzeugträger, der nach dem früheren Präsidenten Ronald Reagan benannt ist ("USS Ronald Reagan"), ist nicht nur das größte und teuerste Kriegsschiff, das die Amerikaner je gebaut haben, sondern auch dasjenige, das die Russen und Chinesen mit magischer Kraft anzuziehen scheint. Kürzlich hatten sich zwei russische Kampfjets dem Schiff im Japanischen Meer in einer Höhe von 150 Metern so gefährlich genähert, dass sie von vier Abfangjägern, die vom Schiff aufstiegen, abgedrängt werden mussten. Es ist unklar, ob dieser bemerkenswerte Zwischenfall aus Versehen vorgefallen ist oder absichtlich geschah, um zu provozieren. Jetzt hat das Pentagon in Washington gemeldet, dass ein chinesisches U-Boot denselben Flugzeugträger vor der Japanischen Küste einige Stunden verfolgt und beobachtet hat. Obwohl diese ungewöhnliche Begegnung in einer Zeit, da die Chinesen große umstrittene Seegebiete für sich beanspruchen, einige Aufregung verursacht hat, haben sie die Amerikaner nicht als feindlich eingestuft. Die Chinesen haben den Vorfall bisher noch nicht erwähnt, geschweige denn kommentiert. (cf. n-tv)
27.11.2015  Cancellaria Merkel die Mercurii vesperi Francisco Hollande, Francogallico praesidi, cum peteret, ut sibi post insidias Parisiacas contra Islamicum Statum belligeranti plus auxilii afferretur, quodlibet subsidium promiserat. Quod promissum nunc Germanici politici citant, cum ad limen belli transgrediendum parati sint. Fractiones enim regiminis foederalis die Iovis complura aeroplana exploratoria atque unum aeroplanum liquoris propulsorii excipiens ad actiones Francogallicas in Syria adiuvandas atque unum lembum ad navem aeroplanigeram Francogallicam tuendam expedienda esse decreverunt. Cancellaria quidem ipsa nonnullique alii argumentum addunt Islamicum Statum non modo politice, sed etiam militariter impugnandum esse, sed Franciscus-Gualterius Steinmeier, administer a rebus externis, non ex re argumentatur dicens Germanos in gestu peccaturos fuisse, nisi nunc fidem servarent, neque praestarent, quae praestare et defendere possent. Etiamsi Ursula de Leyen, administra a defensione, id decretum perarduum sed necessarium fuisse dicit, sunt (imprimis inter sinistros), quibus Germania nequiter fortunae committi, idque decretum, etiam quod ad ius gentium attineat, claudicare videatur. lc201511Kanzlerin Merkel hatte am Mittwoch Abend in Paris derm französischen Präsidenten Francois Hollande, als er darum bat, nach den Anschlägen von Paris mehr Unterstützung in seinem Kampf gegen den Islamischen Staat zu erhalten, jede erdenkliche Hilfe versprochen. Auf dieses Versprechen berufen sich jetzt die deutschen Politiker, da sie bereit sind, die Grenze zum Krieg zu überschreiten. Jedenfalls haben die Fraktionen der Bundesregierung am Donnerstag entschieden, mehrere Aufklärungsflugzeuge und ein Tankflugzeug zur Unterstützung der frnzösischen Aktionen in Syrien und eine Fregatte zum Schutz des französischen Flugzeugträgers bereitzustellen. Die Kanzlerin selbst und einige anderen argumentieren zwar zusätzlich, der Islamische Staat könne nicht nur politisch, sondern müsse auch militärisch bekämpft werden, aber Außenminister Frank-Walter Steinmeier argumentiert nicht aus der Sache, wenn er sagt, Deutschland würde eine falsche Geste zeigen, wenn es jetzt nicht zu seinem Wort stehe und nicht leiste, was es leisten und verantworten könne. Auch wenn die Verteidigungsministerin Ursula von der Leyen sagt, dieser Beschluss sei sehr schwer gefallen, aber notwendig gewesen, gibt es einige (besonders unter den Linken), die den Eindruck haben, Deutschland lasse sich leichtfertig auf ein Abenteuer ein, und der Beschluss stehe auch völkerrechtlich auf schwachen Beinen.
13.12.2015  Una pro aliquot milibus, qui hoc temporis in urbibus Poloniae reclamitant: "Libertatem cupimus. Quae modo in Polonia interveniunt, nos consternat. Nullum est ius!" - Alius quidam: "Anno MCMLXXXIX non pugnavi, ut hodie quisquam nobis libertatem eripiat!" - Quis est iste "quisquam", nisi pristinus administer primarius Iaroslaus Kaczyński, qui nunc factioni "Ius et Iustitia" (PiS) praesidet, quae hoc anno electiones vincens novum regimen constituit; an est fortasse novus praeses Andreas Duda? an Eva Kopacz, quae vexillum nationale proponens navem dextroversus gubernat? an omnes tres? ita, credo. Sed cur populus regimen impugnat, cui ipse "regnum" dedit? Causa est, quod PiS-factio non modo potestatem regendi, sed etiam "ius et iustitiam" iam expugnasse aut expeditione furtiva brevi captura esse sibi videtur. Democratia autem esse non potest, nisi iudicia libera et suae potestatis sunt. Non incassum ergo Ricardus Petru, qui politicam oppositionem ducit, blaterat dicens: "Nostram teneram democratiam evertere conantur. Quod non permittemus!" lc201512Eine für einige tausend, die zur Zeit in den Städten Polens demonstrieren: "Wir wollen Freiheit. Was eben in Polen geschieht, empört uns. Es herrscht Rechtlosigkeit!" - Ein anderer: "Ich habe 1989 nicht gekämpft, dass mir heute einer die Freiheit wegnimmt!" - Wer ist dieser "eine"? Doch nur der frühere Ministerpräsident Jaroslaw Kaczyński, der jetzt den Vorsitz in der Partei "Recht und Gerechtigkeit" (PiS) führt, die in diesem Jahr die Wahlen gewonnen hat und die neue Regierung stellt. Oder ist er vielleicht der neue Präsident Andrzej Duda? oder Eva Kopacz, die die nationale Flagge aufgezogen hat und das Schiff nach rechts steuert? Oder alle drei? So, wohl! Aber warum bekämpft das Volk die Regierung, die sie selbst auf den Thron gehoben hat? Der Grund ist, dass die PiS nicht nur die Regierungsmacht gewonnen, sondern auch "Recht und Gerechtigkeit" schon erobert zu haben glaubt oder wenigstens bald im Handstreich zu nehmen. Demokratie aber geht nicht, wenn die Justiz nicht frei und selbständig ist. Der Oppositionsführer Ryszard Petru faselt also keinen Unsinn, wenn er sagt: "Sie wollen unsere junge Demokratie zerstören. Das werden wir nicht zulassen!"
10.11.2016  Praeter omnium opinionem Donaldus Trump victor ex Americanis electionibus praesidalibus abiit et quadragesimus quintus Foederatarum Civitatum erit praeses. Quoniam rei publicae rudis est et politicum programma dumtaxat adumbravit, immo celavit, ubique terrarum (praeter fortasse in Russia et Sinis, ubi gaudium praevalet) magna infirmitas dubietasque exstitit, quonam "novi fluctus" navem Americanam et eas multas naves, quae adhuc securae una navigabant, delaturi sint. Imperitus gubernator parum fortiter clamat "America prima!" et "Ego meum portum occupabo, alii ipsi videant, ne quid detrimenti capiant!" Et subito increpant et in Europa factionum quarundam politicarum praefecti (sc. Boris, Victor, Iaroslaus, Marina, Geert, Frauca, ...), qui globalisationem et internationalem cooperationem praeterisse, nunc isolationismum et nationalismum amplectendum esse conclament. Utinam ne omnium naves nunc diductae ita frangantur, sicut sarmenta, quibus ille rusticus moriturus filiis fructum concordiae ostentavit! lc201611Entgegen aller Erwartung ging Donald Trump als Sieger aus den amerikanischen Präsidentschaftswahlen hervor und wird der 45. Präsident der Vereinigten Staaten sein. Da er keine politische Erfahrung besitzt und ein politisches Programm höchstens angedeutet, eher unterdrückt hat, herrscht überall in der Welt (außer vielleicht in Russland und China, wo die Freude überwiegt) großer Zweifel und Unsicherheit, wohin die "neuen Fluten" das Schiff Amerika und die vielen Schiffe, die bisher sicher in seinem Geleit fuhren, treiben werden. Der unerfahrene Steuermann ruft "America first!" und "Ich werde meinen Hafen ansteuern, andere sollen selbst sehen, dass sie unbeschadet davonkommen!" Und plötzlich werden in Europa die Führer gewisser Parteien laut (sc. Boris, Victor, Jaroslaw, Marina, Geert, Frauke, …) und verkünden lauthals, Globalisierung und internationale Zusammenarbeit seien passé, jetzt müsse man dem Isolationalismus und Nationalismus huldigen. Hoffentlich gehen nicht aller Schiffe jetzt vereinzelt so zu Bruch, wie die Reisigstecken, mit denen jener im Sterben liegende Bauer seinen Söhnen den Wert der Eintracht demonstrierte!
10.04.2017  Ne rursus atque iterum de insidiis tromocraticis referam, duos ictus, quibus heri, Dominica Palmarum, Islamicus, qui dicitur, Status, Christianos Copticos in Aegypto Septentrionali petivit, praeteribo. Commemoratu dignius mihi videtur, quid Russi Boris Johnson, Britannico secretario rerum externarum, responderint, cum iter Moscoviense, quod in hodiernum decimum diem mensis Aprilis praestitutum esset, ob res Syriacas renuntiaverit. Locutrix Russici ministerii rerum externarum causas renuntiationis a Britannis interpositas absurdas et inconsequentes nominabat. Aliubi legitur Johnsen aut non intellegere aut nescire, quae in Syria agerentur, quantum Russi ad bellum componendum adiuvarent, quid momenti arti politicae impertiendum sit. Postremo breviter commemorandum est Americanum praesidem navem planigeram (USS Carl Vinson) et naves satellites clavum ad Coream septentrionem torquere iussisse. lc201704Um nicht immer wieder über terroristischen Anschläge zu berichten, übergehe ich die beiden Attentate, mit denen der sogenannte Islamische Staat gestern, am Palmsonntag, die christlichen Kopten in Nordägypten angegriffen hat. Berichtenswerter erscheint mir, was die Russen dem britischen Außenminister Boris Johnson geantwortet haben, der wegen der Ereignisse in Syrien seine Moskau-Reise, die für den heutigen 10. April geplant war, abgesagt hat. Die Sprecherin des russischen Außenministeriums nannte die von den Briten vorgeschobenen Gründe absurd und widersprüchlich. Anderswo liest man, Johnson verstehe oder wisse nicht, was in Syrien vor sich gehe, wie viel die Russen zur Beilegung des Krieges beitrügen und welche Bedeutung der Diplomatie zukomme. Schließlich soll kurz erwähnt werden, dass der amerikanische Präsident einem Flugzeugträger (USS Carl Vinson) und Begleitschiffen befohlen hat, Kurs Nordkorea zu nehmen.
Konnte hier keine weiteren Belege finden