top

   
Beleg gesucht für: musicae
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
2013.12.01 Helicopterum Glasguae decidisse
Totius Scotiae, imprimis Glasguae inhabitantes in luctu et squalore sunt ob damna, quae calamitas aeria intulit. Helicopterum aedilicium Veneris die decima postmeridiana hora et dimidia in "Clutham" cauponulam deciderat, ubi permulti visitatores vel musicae auscultatione vel saltatione fruebantur. In mortuis tres helicopteri insessores et octo cauponulae hospites numerandi sunt. Triginta tres homines laesi sunt, ex quibus quattuordecim graviter vulnerati in nosocomiis sustentantur. Causa calamitatis, quam etiam Scotiae Yard evolvere conatur, adhuc frustra, manet mysteriosa. Astynomiae praesidens motus auxiliarios multiplices esse et aliquot dies duraturos dixit. Archiepiscopus Glasguanenis Saturni die in basilica Sancti Andreae pro victimis, relictis, familiaribus, auxiliatoribus, pro tota urbe orabat.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
16.08.2015  Maximilianus Greger, ille musicus et saxophonista, qui in Germania et aliubi terrarum scaenam jazensem et oblectatoriae musicae multis aliis auctoritate anteiens formavit, postquam medio mense Iulio se aegrotare nesciens concentum musicum Monaci edidit, die Saturni mane in valetudinario Monacensi LXXXIX annos natus canceromate correptus decessit. Eius cursus effusus duabus septimanis post bellum II mundanum confectum coeperat, cum Monaci in Cella Senatoria coram officiariis Americanis cecinisset. Tribus annis post eam sexterionem condidit, cui suum nomen indidit. Anno MCMIL cum suis symphoniacis quinque septimanas Russiam circumlustravit. Ex quo tempore claritas eius in mundum emanavit. lc201508Max Greger, jener bekannte Musiker und Saxofonist, der in Deutschland und sonst in der Welt die Jazzszene und Unterhaltungsmusik mehr als viele andere geprägt hat, ist, nachdem er noch im Juli , ohne zu wissen, dass er krank war, in München ein Konzert gegeben hatte, am Samstag Morgen in einer Münchner Klinik im Alter von 89 Jahren an Krebs gestorben. Seine Karriere hatte zwei Wochen nach dem Ende des Zweiten Weltkriegs begonnen, als er in München im Ratskeller vor amerikanischen Offizieren spielte. Drei Jahre später gründete er das Sextett, dem er seinen Namen gab. 1959 bereiste er mit seinen Musikern fünf Wochen lang Russland. Seit dieser Zeit verbreitete sich sein Ruhm auf der ganzen Welt.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
LITTERIS ESSE STUDENDUM Universitates debent studentes suos incitare, ut examina etiam artium humaniorum subeant, quamquam illa studia in initio lucrosa esse non videantur. Ita censet Alan Greenspan, praeses Argentariae Foederalis Americanorum. Oratione Neo-Eboraci habita Greenspan monuit extensam eruditionem humanisticam ad actuositatem creativam et innovativam instrumenta necessaria praebere. In hac positum esse fundamentum progressionis oeconomicae Civitatum Americae Unitarum. Quam ob rem studia humaniora non esse minoris aestimanda quam doctrinam rerum naturalium. ”Est opinio a permultis comprobata”, ait Greenspan, “quod studia philosophiae, litteraturae, musicae linguarumque cogitationem conceptualem iuvant.” (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 08.11.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden