top

   
Beleg gesucht für: munere
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
hunc ex proximis unus iacentem transgressus eodem illo munere fungebatur. Caes.Gall.7,25,3Einer von den Nächststehenden stieg über ihn hinweg und übernahm das selbe Geschäft.
qua re suo iure noster ille Ennius 'sanctos' appellat poetas, quod quasi deorum aliquo dono atque munere commendati nobis esse videantur. Cic.Arch.18.eDaher nennt unser berühmter Ennius die Dichter mit vollem Recht heilige Wesen, weil sie uns gleichsam durch eine Gabe und Gnade der Götter empfohlen zu sein scheinen.
Equidem et Ser. Galbam memoria teneo divinum hominem in dicendo et M. Aemilium Porcinam et C. ipsum Carbonem, quem tu adulescentulus perculisti, ignarum legum, haesitantem in maiorum institutis, rudem in iure civili; et haec aetas vestra praeter te, Crasse qui tuo magis studio quam proprio munere aliquo disertorum ius a nobis civile didicisti, quod interdum pudeat, iuris ignara est. Cic.de_orat.1,40.Es ist mir noch erinnerlich, wie Servius Galba, ein unvergleichlicher Redner, und Marcus Aemilius Porcina und selbst Gaius Carbo, den du in den ersten Jahren deiner Jugend niederschmettertest, unkundig der Gesetze, unsicher in den Einrichtungen der Vorfahren und unwissend im bürgerlichen Recht waren. Und unser Zeitalter ist, wenn ich dich ausnehme, Crassus, der du mehr aus eigener Neigung, als weil es der eigentliche Beruf des Redners erforderte, das bürgerliche Recht von mir gelernt hast, des Rechtes so unkundig, dass man sich zuweilen schämen muss.
[Cic.div.2,7,3] Nunc quoniam de re publica consuli coepti sumus, tribuenda est opera rei publicae, vel omnis potius in ea cogitatio et cura ponenda; tantum huic studio relinquendum, quantum vacabit a publico officio et munere. Cic.div.2,7,3Jetzt, da man angefangen hat, mich in Bezug auf den Staat zu befragen, muss ich diesem meine Tätigkeit widmen oder vielmehr ihm alle Gedanken und Sorgen zuwenden, und nur soviel darf ich für dieses Studium erübrigen, wie das öffentliche Amt und die Pflicht mir erlauben.
[Cic.fin.1,6,1] Quid? si nos non interpretum fungimur munere, sed tuemur ea, quae dicta sunt ab iis, quos probamus, eisque nostrum iudicium et nostrum scribendi ordinem adiungimus, quid habent, cur Graeca anteponant iis, quae et splendide dicta sint neque sint conversa de Graecis? Cic.Fin.1,6,1Wenn wir nun nicht bloß übersetzen, sondern Aussagen von Schriftstellern, die wir schätzen, verteidigen und sie durch unser eigenes Urteil und unsere eigene Darstellungsweise anreichern, warum sollte man dann griechische Schriften denen vorziehen, die einerseits deutlich dargestellt, andererseits keine Übersetzung aus dem Griechischen sind?
[Cic.fin.1,11,3] Qua de re cum sit inter doctissimos summa dissensio, quis alienum putet eius esse dignitatis, quam mihi quisque tribuat, quid in omni munere vitae optimum et verissimum sit, exquirere? Cic.Fin.1,11,3Da aber hierüber unter den gelehrtesten Männern der größte Widerstreit herrscht, wer dürfte es mit der Würde, die mir jeder beigelegt, unverträglich erachten, wenn ich forsche, was in jeder Lage des Lebens das Beste und Richtigste sei?
2013.10.25 Ante Japonica litora terra vehementer mota est. Concutiebatur, quoad primis nuntiis fides est habenda, etiam ea regio, in qua illud ergasterium atomicum ruinosum Fukushima nomine situm est.
Ioanni Claudio Juncker, postquam paene per undeviginti annos munere principis ministri functus est, post electionem parlamentarem non iam, ut administrationem Luxemburgiae conformet et moderetur, a magno duce Henrico mandatum est.
Unio Europaea delegationem in caput Civitatum Americae unitarum mittere cogitat, quae de exploratione electronica inter socios amicosque odiosa agitet.
2013.11.06 Per decem annos suspicio non aberat, quin pristinus Palaestinensis moderator Yasser Arafat veneno esset occisus. Nunc ista suspicio introspectione forensi in Helvetia confecta confirmari videtur, nam inspectores vestigia radioactivi polonii repperisse dicuntur. Officialiter Arafat anno 2004° apoplexia Parisiis erat mortuus. Quaestio nunc non iam est, num Arafat veneno interfectus sit, sed quis eum venenaverit.
John Kerry, Americanus secretarius statalis: "Tempus futurum definietur coagmentatione stabilitatis et oeconomici incrementi."
Lakhdar Brahimi, legatus extraordinarius foederis Arabici, revelat fieri non iam posse, quin internationalia colloquia de pace in Syria componenda, quae hoc mense fore speraverit, in tempore locum habeant. Disceptationes inter omnes partes crebriores gravioresque esse, quam ut dies omnibus accepta iam nunc constitui possit. Multa alia non convenire neque quis consultationibus intersit, quibus de rebus agatur, num Irania invitetur. Oppositionem Syrorum multifidam esse, Bashar al-Assad paratum non esse de munere abdicando loqui, nedum se a negotiis publicis removeat. Tamen Brahimi Secretario generali Ban Ki-moon urgente colloquia hoc demum anno extremo habitum iri confidit.
2013.11.07 In Nowaja Gasetta, actis Russicis ter in ebdomada emissis, legitur inopinata et critica aestimatio de promulgationibus ab Edvardo Snowden conscriptis: In suis commentariis Edvardum Snowden eodem modo, quo quemque rerum secretarum administratorem, qui sua sponte a munere descierit, proditionem patriae circumscribentem obumbrare assimulantem se amplecti liberam rem publicam, se auxilia libertati invocare. Vix quemquam grande dicendi genus istius manifesti subterfugiturum fuisse, nisi in Russia scriptum esset, ubi intellegentiae muneribus minime esset in usu leges servare ubique inquisitor quidam pristinus iam decimum quintum annum rem publicam teneret. Edvardum Snowden, si in ius Americanum adiret ibique indicium profiteretur, futurum fuisse, ut democratiae prodesset. SIc autem scripturas eius redolere proditionem et reddere sonum cynicum.
2013.12.19 Benus Bernanke, praefectus systematis aerarii foederalis Americani (FED), in ultimo, antequam munere decedat, consessu praeter multorum opinionem politiam dollariorum parvi vel nullius pretii feneratorum mutatum iri significavit. Tamen mutatio tam parva est, ut pariter et partium pretium augeatur et auri pretium minuatur.
Regimen Britanniae Magnae aeroplanum in Sudaniam Australem misit, ut populares, quoniam contentiones militares ibi perseverant, inde dimoveri possent.
Ordo Europaeus spatio cosmico investigando satellitem Gaiam nomine in tractum circa terram recurrentem emisit. Hoc observatorium maxime sensibile unum minimum miliardum nostrae galaxiae siderum photographice complectetur et dimetietur et tabulam galacticam depinget. Hac methodo structura et ortus galaxiae melius investigari posse a scientistis dicitur.
2014.01.09 Robertus Michael Gates, pristinus Americanus administer ab defensione, qui et Georgio Walkero Bush et Baraco Obama praesidentibus eo munere functus anno 2011° voluntarius magistratu decesserat, nunc in libro, quem "Officium: memorialia administri a bello" (Duty: Memoirs of a Secretary of War) titulat, acriter huius temporis praesidentem Obama et vicepraesidentem Josephum Biden reprehendit. Baracum Obama, quamvis homo esset castus atque integer, in Afgania non successum sed tantummodo recessum copiarum Americanarum molitum esse. Sed etiam Bush lepida simplicitate fuisse, cum anno 2001° militari ingressu propriam Afganistae naturam mutari posse confisus esset. Vicepraesidentem Biden per quattuor decennia in omnibus fere maioris momenti quaestionibus ad securitatem et politiam externam pertinentibus se fefellisse. Hoc libro perlecto non difficile videbitur decernere, quis istis temporibus optimus Americanorum praesidens fuisset. 2014.01.09Der frühere amerikanische Verteidigungsminister Robert Michael Gates, der sowohl unter Präsident Geoge Walker Bush als auch unter Barack Obama in dieser Funktion diente und 2011 freiwillig aus dem Amt schied, greift in einem Buch mit dem Titel "Dienst: Erinnerungen eines Kriegsministers" (Duty: Memoirs of a Secretary of War) scharf den derzeitigen Präsidenten Barack Obama und seinen Stellvertrete Joe Biden an. Obwohl Obama ein moralisch integrer Mann sei, habe er in Afghanistan nicht den Erfolg, sondern nur den Rückzug der amerikanischen Truppen verfolgt. Aber auch Bush sei ziemlich naiv gewesen, als er darauf vertraute, der Charakter Afghanistans könne durch seinen militärischen Einmarsch im Jahr 2001 verändert werden. Vizepräsident Biden habe während vier Jahrzehnten in allen wichtige Fragen zur Sicherheit und Außenpolitik falsch gelegen. Wer dieses Buch gelesen hat, wird unschwer entscheiden können, wer in dieser Zeit der beste amerikanische Präsident gewesen wäre.
2014.01.21 Circiter undecim milia captivorum iussu regiminis Syriaci crudeliter excarnificata et interfecta esse dicuntur. Quod demonstrant multa milia photographematum, quae officialis quidam photographus militaris custodiae, antequam ad oppositionem defecerit, depinxit et furtim e Syria evexit. Tres non mediocres iudices, qui etiam ad iudicium internationale Hagense munere functi erant, ea photographemata in argumentis ad iudiciarium usum aptis numeraverunt. 2014.01.21Etwa elftausend Gefangene sollen auf Geheiß der syrischen Regierung grausam gefoltert und getötet worden sein. Dies beweisen viele tausend Fotos, die ein offizieller Photograph der Militärpolizeit, bevor er zur Opposition überlief, geschossen und heinmlich aus Syrien geschmuggelt haben. Drei namhafte Richter, die auch schon beim Internationalen Gericht in Den Haag tätig waren, haben diese Fotos als gerichtstaugliche Beweismittel eingestuft.
2014.01.29 Martis die, 28° Ian. 2014° Ucrainae primarius administer Mykola Azarov, sexaginta sex annos natus, magistratu abdicavit. Dixit se voluntario decessu velle auxiliari, ut difficilis crisis, qua civitas percuteretur, superari posset. Praesidens Viktor Yanukovich abdicationem oblatam accepit, sed primarium Azarov pro magistratu munere fungi iussit, dum novum regimen formaretur. Protinus parlamentum leges quasdam controversas, quibus ius reclamationis compesceretur, abrogavit. Protestatores autem, ut praesidens ipse magistratu decedat ac praematurae electiones exhibeantur, postulant. 2014.01.29Am Dienstag, den 28. Jan. a. 2014 dankte der 66-jährige ukrainische Premierminister Mykola Azarov ab. Er erklärte, er wolle durch seinen freiwilligen Rücktritt einen Beitrag zur Überwindung der schweren Krise leisten, von der sein Land erschüttert werde. Präsident Viktor Yanukovich akzeptierte die Abdankung, forderte aber seinen Premier Azarov auf, sein Amt bis zur Bildung einer neuen Regierung kommissarisch weiterzuführen. Im Anschluss zog das Parlament einige umstrittene Gesetze, durch die die Demonstrationsfreiheit einschränkten, zurück. Die Protestbewegung allerdings fordert, dass der Präsident selbst zurücktritt und vorgezogene Wahlen abgehalten werden.
2014.02.13 Enricus Letta, Italicus princeps administer, postquam decem menses munere functus est, se abdicatururum esse annuntiavit, ut Matteo Renzi, eiusdem factionis aemulo, aditum muneris daret. 2014.02.13Der italienische Regierungschef Enrico Letta hat, nachdem er nur zehn Monate sein Amt geführt hat, bekanntgegeben, er werde zurücktreten, um seinem innerparteilichen Rivalen Matteo Renzi den Weg zum Amt freizugeben.
2014.04.05 Afgani hodie mane novum praesidentem eligere coeperunt. Hamid Karzai secundum leges, ut eo munere tertia vice fungatur, non iam permissum est. Octo candidati praesidentatum petunt, ex quibus tribus est, cur bene sperent: pristinis administris rerum externarum Abdullah Abdullah et Salmai Rassul et Aschraf Ghani, viro pristino Argemtariae Mundanae oeconomo. Timor magnus, ne Talibani electiones insidiis terroristicis perturbent, non sine causa omnium animos incessit. Custodiae publicae ad arma vocatae sunt. 2014.04.05Die Afghanen wählen heute Morgen einen neuen Präsidenten. Hamid Karzai darf nach der Verfassung nicht zum dritten Mal dieses Amt ausüben. Acht Kandidaten bewerben sich um die Präsidentschaft, von denen drei sich Chancen ausrechnen dürfen: die früheren Außenminister Abdullah Abdullah et Salmai Rassul und der frühere Weltbank-Ökonom Aschraf Ghani. Große Furcht hat sich aus gutem Grund breitgemacht, dass die Taliban die Wahlen mit terroristischen Anschlägen stören könnten. Die Sicherheitskräfte sind in Alarmbereitschaft versetzt worden.
2014.05.15 Postquam iam Kofi Annan munere legati extraordinarii Nationum Unitarum et Ligae Arabicae ad bellum civile in Syria componendum frustra fungens anno 2012° destitutus decesserat, nunc, postquam Baschar al-Assad se tertium praesidentatum petiturum esse denuntiavit, etiam eius successor Lakhdar Brahimi mense Maio vergente sine reali profectu eo munere spe delusus abscessurus est. Quaeeritur quidam vir, qui succedat, summae dexteritatis et patientiae, qui nullis facultatibus datis tabificam operam navare perpetiatur. 2014.05.15Nachdem Kofi Annan das Amt des Sondergesandten der Vereinten Nationen und der Arabischen Liga zur Beilegung des Bürgerkrieges in Syrien erfolglos und enttäuscht im Jahr 2012 aufgegeben hatte, wird jetzt auch sein Nachfolger Lakhdar Brahimi, nachdem Baschar al-Assad eine dritte Kandidatur als Präsident angekündigt hat, dieses Amt mit Ende Mai ohne greifbaren Erfolg und desillusioniert aufgeben. Als Nachfolger wird jemand mit größtem Geschick und äußerster Geduld gesucht, der, ohne dass es eine Chance gäbe, es auf sich nimmt, die aufreibende Arbeit zu leisten.
2014.06.03 Ioannes Carolus I., rex Hispaniae, (d. 5° m. Ian. a. 1938° natus), postquam quadraginta fere annos regnavit, se munere regali abdicaturum et regnum filio Philippo, principi heredi, (d. 30° m. Ian. a. 1968° nato) traditurum esse d. 2° m. Jun. a. 2014° oratione radiophonice et televisifice ad populum habita annuntiavit. Honorem et laudem ab Hispanis imprimis d. 23° m. Febr. a. 1981° consecutus erat, cum contra milites rem publicam evertere temptantes causam popularem defenderet. Sed proximis praeteritis annis existimatio regum infamis esse coepit. Ut multis civibus stabili ratione adversantibus et monarchiae repugnantibus Philippum patri succedere liceat, a regimine leges prius mutandae sunt. 2014.06.03Der spanische König Juan Carlos I. (geb. am 5. Jan. 1938) hat, nachdem er annähernd 40 Jahre König war, in einer Rundfunk- und Fersehansprache am 2. Juni 2014 seinem Volk bekannt gemacht, dass er von seinem Amt zurücktreten und die Macht an seinen Sohn, den Kronprinzen Felipe weitergeben werde. Lob und Anerkennung der Spanier hatte er sich besonders am 23. Febr. 1981 verdient, als er sich gegen das putschierende Militär für die Demokratie einsetzte. Aber in den letzten Jahren war der Ruf des Königshauses in Verruf gekommen. Damit Felipe gegen die grundsätzliche Ablehnung und den Widerstand vieler Bürger gegen die Monarchie seinem Vater nachfolgen kann, muss die Regierung zuvor die Gesetze ändern.
2014.06.19 Barack Obama Mercurii die officialiter a regimine Bagdatensi arcessitus Americanos ictus aerios sunniticis Gihadistis daturos esse animo praecipit. Democraticos republicanosque congressus participes Vashingtoniae conveniens de optionibus militaribus consultavit. Sunt in congressu, qui, ut Nouri al Maliki munere recedat, postulant, quod eo praesidente reconciliatio cum Sunniticis cogitatione comprehendi non possit. Num Obama assensu congressus debeat, disceptatur. Adhuc navis aeroplanigera aliique naves in sinum Persicum invectae sunt. Ducenti septuaginta quinque milites speciales ad summa Americanorum tuenda Bagdatum tralati sunt. 2014.06.19Barack Obama, der am Mittwoch offiziell von der Regierung in Bagdas zu Hilfe gerufen wurde, kann sich Luftschläge gegen die sunnitischen Dschihadisten vorstellen. Er hat sich in Washington mit demokratischen und republikanischen Kongressabgeordneten getroffen und sich über die militärischen Optionen beraten. Einige im Kongress fordern, dass Nouri al Maliki von seinem Amt zurücktritt, weil unter ihm als Präsident eine Aussöhnung mit den Sunniten nicht vorstellbar sei. Ob Obama die Zustimmung des Kongresses benötigt, ist umstritten. Bisher sind ein Flugzeugträger und andere Schiffe in den Persischen Golg eingelaufen. 275 Spezialkräfte wurden zum Schutz der wichtigsten amerikanischen Interessen nach Bagdad verlegt.
2014.07.25 Coalitione politica in Ucraina adhuc gubernante fracta regimen munere se abdicavit. Antea factio Udar, quae Vitalii Klitschko est, et factio nationalistarum Swoboda factioni Batkiwschtschinae renitentes (cuius Iulia Timoshenko et Arseni Jazenjuk sunt) foedus gubernale renuntiaverant. Arseni Jazenjuk, adhuc administer primus, de dramaticis consequentiis abdicationis praemonet. Praeses Petro Poroshenko, cum electiones parlamentariae maturius exhiberi possint, abdicationem comprobat. 2014.07.25Nach dem Bruch der bisherigen Regierungskoalition in der Ukraine ist die Regierung zurückgetreten. Vorher hatten die Fraktion Udar, die Vitali Klitschko zugehört, und die Swoboda, die Fraktion der Nationalisten, im Widerstreit zu der Batkiwschtschina-Fraktion, (der Julia Timoschenko und Arseni Jazenjuk angehören) das Regierungsbündnis aufgekündigt. Der bisherige Premierminister Arseni Jazenjuk warnt vor dramatischen Konsequenzen des Rücktritts. Präsient Petro Poroschenko begrüßt den Rücktritt, weil die Parlamentswahlen vorgezogen werden können.
2014.08.22 Turciae factio gubernans (AKP) Ahmet Davuloglu, qui adhuc munere administri a rebus externis functus est, novum praefectum partis et adminstrum principem Recep Tayyip Erdogan successurum esse statuit. Qui d. 10° m. Aug. directis comitiis praeses civitatis electus erat. Erdogan ad constitutionem reformandam et potestatem praesidalem amplificandam intendit. 2014.08.22Die türkische Regierungspartei (AKP) hat beschlossen, dass Ahmet Davuloglu, der bisher das Amt des Außenministers wahrnahm, als neuer Parteiführer und Ministerpräsident Recep Tayyip Erdogan nachfolgen soll. Dieser war am 10. Aug. In direkter Wahl zum Staatspräsidenten gewählt worden. Erdogan beabsichtigt die Verfassung zu reformieren und die Macht des Präsidenten zu erweitern."
2014.08.27 Claudius Wowereit, ex anno 2001 sociodemocraticus Berolini magister civium, se d. 11. m. Dec. a. 2014 munere decessurum esse annuntiavit. Notuerunt duae praecipue eius sententiae, prima: "Berolinum est pauper, sed illex", altera, qua, cum magistratuum iniit, confessus est: "homosexualis sum, quod bene se habet." Imprimis quod novus Berolinensis aeriportus (BER) non suo anno (postremo a. 2012) inaugurari potuit, eius publica opinio tantopere deteriorabatur, ut etiam eius ipsius factio, etiamsi non publice, eum ad abdicandum urgeret. Qua re ei dicere licuit se voluntarium de magistratu decessurum ac se elatum esse, quod non nihil ad famam urbis augendam attribuisset. 2014.08.27Klaus Wowereit, seit 2001 sozialdemokratischer Bürgermeister von Berlin, kündigte an, am 11. Dez. 2014 aus dem Amt zu scheiden. Bekannt wurden von ihm insbesondere zwei Sätze. Der eine: "Berlin ist arm, aber sexy", der andere, mit dem er sich bei Amtsantritt outete: "Ich bin schwul und das ist gut so.". Besonders weil der neue Berliner Flughafen (BER) nicht rechtzeitig (zuletzt 2012) eröffnet werden konnte, verschlechterten sich sein öffentliches Standing so sehr, dass er sogar von der eigenen Partei, wenn auch nicht öffentlich, zum Rücktritt gedrängt wurde. Daher durfte er sagen, er scheide freiwillig aus dem Amt und sei stolz dazu beigetragen zu haben, den guten Ruf Berlins zu steigern.
2014.09.01 Donaldus Tusk, Polonicus administer primarius quinquaginta septem annorum, politicus a centrali dextra, succedet Hermannum Van Rompuy in munere praesidis concilii Europaei per duos annos et semissem. Eius praedecessor ei tria negotia profliganda esse dixit: oeconomiam Europaeam esse impellendam, crisin Ucrainicam esse administrandam, partem, quae Britannia in Europa agat, constituendam. Federica Mogherini, quadraginta unius annorum, a centrali sinistra politica et administra ab rebus externis Italiae, quae per quinque annos rebus exteris Europaeae Unionis consulat atque locum Europae in mundo determinet, succedet baronissam Catherinam Ashton. Una cum Ioanni Claudio Juncker, praeside Comissionis, Donaldus Tusk et Federica Mogherini tribus summi gradus magistratibus Europaeae Unionis fungentur. 2014.09.01Donald Tusk. 57jähriger polnischer Premierminister und Politiker der rechten Mitte, wird für zweieinhalb Jahre Herman Van Rompuy im Amt des Präsidenten des Europäischen Rates nachfolgen. Sein Vorgänger sagte, er habe drei Aufgaben zu bewältigen: die europäische Wirtschft anzukurbeln, die Krise in der Ukraine zu managen und die Rolle Britanniens in der Europäischen Union zu bestimmen. Federica Mogherini, die 41jährige Mitte-links-Politikerin und Außenministerin Italiens, wird für fünf Jahre als Nachfolgerin von Baronesse Catherine Ashton die europäische Außenpolitik besorgen und den Rang Europas in der Welt bestimmen. Zusammen mit dem Kommissionspräsidenten Jean Claude Juncker werden Donald Tusk und Federica Mogherini die drei höchsten Ämter der Europäischen Union ausüben.
2014.09.19 Alexander Salmond, postquam Scoti a Britannis non esse discedendum plebiscito constituerunt, se et a munere primarii administri et a praesidentatu Scoticae Nationalis Partis (SNP) abdicaturum esse dixit. 2014.09.19Alex Salmond sagte, nachdem die Schotten sich dafür entschieden hatten, sich nicht von Britannien zu trennen, er werde vom Amt des Ministerpräsidenten und vom Vorsitz der Schottisch-Nationalen Partei zurücktreten.
2014.09.22 Caburae inter duos competitores, qui adhuc de suffragiorum victoria certaverant, convenit, ut regimen commune conderent: ut pristinus administer ab rebus nummariis, Ashraf Ghani, praeses factus Hamid Karsai succederet, Abdullah Abdullah autem ut novicio munere fungens regimini praeesset. Quo contractu primum in Afganistania rerum transitus democatico modo effectus est. Homines Afganiae peritae regimen non diu duraturum esse arbitrantur. 2014.09.22In Kabul einigten sich die beiden Bewerber, die bisher über den Wahlsieg gestritten hatten, darauf, eine gemeinschaftliche Regierung zu bilden: der frühere Finanzminister Ashraf Ghani soll als Präsident Hamid Karsai nacfolgen. Abdullah Abdullah aber soll in einem neu geschaffenen Amt die Regierung führen. Durch diesen Deal gab es in Afghanistan zum ersten Mal einen demokratischen Machtwechsel. Kenner von Afghanistan, glauben, dass die Regierung nicht lange halten wird.
2014.09.22 Jamal Benomar, legatus Unitarum Nationum pro Iemenia extraordinarius, pactum fundamentale inter Huthi-rebelles et regimen ad nationalem societatem et stabilitatem restituendam ac conservandam factum esse pronuntiavit. Mohammed Basindva, qui adhuc minister a rebus exteris fuit, munere, quod rebelles postulaverant, decessit. 2014.09.22Jamal Benomar, der Sondergesandte der Vereinten Nationen für den Jemen, verkündete, dass ein grundlegendes Abkommen zwischen den Huthi-Rebellen und der Regierung getroffen wurde, um die nationale Partnerschaft und Stabilität wieder herzustellen und zu erhalten. Der bisherige Außenminister Mohammed Basindwa ist entsprechend einer Forderung der Rebellen zurückgetreten.
2014.10.02 Ioannes Stoltenberg, Norvegianus quinquaginta quinque annorum, in munere secretarii Natonis generalis successit Danico Anders Fogh Rasmussen. Sibi munus dixit obvenire difficile in difficli tempore. Se sperare Russos in rebus Ucrainicis non in sua sententia perstaturos. Natonem confrontationem nullam affectare cum Russis, sed cooperationem constructivam neque tamen ei licere manus dare, siquidem de rationibus societatis atque de eis principiis ageretur, a quibus securitas Europae et Americae Septentrionalis dependeret. Foederatos plus pecuniae in armis comparandis collocare iussit. Vires et politicae et militares Natonis esse retinendas. 2014.10.02Der 55-jährige Norweger Jens Stoltenberg folgte dem Dänen Anders Fogh Rasmussen im Amt des Generalsekretrs der Vereinten Nationen. Er sagte, er trete ein schwieriges Amt in schwierigen Zeiten an. Er hoffe, dass die Russen, was die Ukraine angehe, nicht auf ihrem Standpunkt beharren. Die Nato suche keine Konfrontation mit Russland an, sondern konstruktive Zusammenarbeit, aber es sei ihr nicht möglich, da nachzugeben, wo es um die Prinzipien der Allianz und um die der Sicherheit in Europa und Nordamerika gehe. Er forderte die Mitgliedsländer auf, mehr Geld in die Beschaffung von Waffen zu investieren. Die politische und militärische Stärke der Nato müsse aufrecht erhalten werden.
2014.10.31 In civitate Burkina Faso, quae in Africa occidentali sita litterate translata "terra honestorum" est, Blasius Compaoré, praeses ex anno XCXLIIIVII, minus honeste constitutionem statalem denuo ita rescribere intendit, ut sibi quintam vicem praesidentatus perficeret. Quod "cives honesti" nolentes non modo publice reclamitabant, sed etiam aedificia administrativa incedebant et stationem emissoriam televisificam occupabant. Triginta homines occisi, centum vulnerati. Quibus de causis "militia Burcinensis honesta" rerum potita parlamentum dissolvit. Tunc denique etiam Blasius Compaoré se praesidem honestum praestitit et se a munere recedere palam fecit. 2014.10.31In Burkina Faso, einem Staat in Westafrika, dessen Name wörtlich übersetzt "Land der Ehrenwerten" bedeutet wollte Blaise Compaoré, seit 1987 Präsident, weniger ehrenwert die Verfassung erneut so umschreiben, dass er sich einen fünften Durchgang als Präsident ermöglicht hätte. Dies wollten "die ehrenwerten Bürger" nicht und demonstrierten nicht nur in der Öffentlichkeit, sondern zündeten auch Verwaltungsgebäude an und besetzten die Fernsehstation. 30 Leute kamen zu Tode, 100 wurden verletzt. Deshalb brachte das "ehrenwerte Militär" von Burkina die Macht an sich und löste das Parlament auf. Jetzt endlich zeigte sich auch Blaise Compaoré als ehrenwerter Präsident und gab seinen Rücktritt bekannt.
2014.11.22 Sa.d. Portugallia non acquiescit: Mense Iulio Ricardus Salgado, pristinus praefectus argentariae Sacti Spiritus, ob fraudis incusationem in vincula coniectus erat. Septimana proxime praeterita complures superioris gradus magistratus arrepti erant, quod synthematibus translimitalibus divitibus alienigenis impertitis se corrumpi sivissent. Quo factum erat, ut administer princeps Michael Macedo, quamvis se ipsum innocentem esse diceret, munere se abdicaret. Nunc Josephus Socrates, pristinus regiminis Portugallici praefectus socialisticus in suspicionem fraudis tributariae et pecuniarum sceleste partarum collocationis et corruptionis incidit et nuperrime, cum aeroplano Olisiponem advenisset, comprehnsus et audiendus ad iudicem inquisitivum inductus est. 2014.11.22Portugal kommt nicht zur Ruhe. Im Juli war Ricardo Salgado, der frühere Chef der Bank Espirito Santo unter dem Verdacht de Betrugs verhaftet worden. In der letzten Woche waren mehrer hochrangige Beamten, weil sie sich bei der Vergabe von Visen an reiche Ausländer hatten bestechen lassen, festgesetzt worden. In der Folge trat der Ministerpräsiden Miguel Macedo, obwohl er beteuerte, selbst unschuldig zu sein, von seinem Amt zurück. Jetzt geriet der frühere sozialistische Ministerpräsident José Socrates in den Verdacht des Steuerbetrugs, der Geldwäsche und der Korruption und wurde gerade eben, als er mit dem Flugzeug in Lissabon ankam, verhaftet und zum Verhör dem Ermittlungsrichter vorgeführt.
2014.11.25 Ma.d. Baracus Obama secretarium a defensione Chuck Hagel munere decessurum palam fecit. *** Vix iudices in urbe Ferguson custodem publicum, qui coloratum adulescentem Michaelem Brown exballistaverat, non accusandum esse diiudicavit, cum gravissimi tumultus orti sunt. *** Museum Bernense, quod Cornelius Gurlitt heredem permultarum tabularum a patre receptarum diuque abditarum testamento scripserat, ad hereditatem usurpandam paratum est. *** Hispaniensi Granata custodes publici tres sacerdotes in vincula dederunt, quibus suspicio paedosexualitatis adiungeretur. **** Verisimile est Ioannem Claudium Juncker e suffragatione de diffidentia, quam parlamentarii quidam Europaei postulaverint, superiorem discessurum. 2014.11.25Barack Obama gab bekannt, dass sein Verteidigungsminister Chuck Hagel zurücktritt. *** Kaum hatte das Gericht in Ferguson entschieden, dass der Polizist, der den farbigen Teenager Michael Brown erschossen hatte, gerichtlich nicht belangt würde, brachen sehr schwere Unruhen aus. *** Das Berner Museum, das Cornelius Gullit als Erben zahlreicher Gemälde, die er von seinem Vater übernommen und versteckt hatte, testamentarisch bestimmt hatte, ist bereit, das Erbe anzutreten. *** Im spanischen Granada hat die Polizei drei Priester festgenommen, denen sexueller Missbrauch von Kindern vorgeworfen wird. *** Wahrscheinlich wird Jean-Claude Juncker den Misstrauensantrag, den einige europäische Parlamentarier gefordert haben, überstehen.
(7) Iam firmitas, iam proceritas corporis, iam honor capitis, et dignitas oris, ad hoc aetatis indeflexa maturitas, nec sine quodam munere deum festinatis senectutis insignibus ad augendam maiestatem ornata caesaries, nonne longe lateque principem ostentant? (Plin.paneg.4,7) Plin.paneg.4,7Und dann kündigen sein fester und schlanker Körperbau, sein ehrwürdiges Haupt, sein würdevolles Antlitz, zu dem die ungebeugte Reife seines Alters, und sein nicht ohne die Gnade der Götter zur Erhöhung seiner Majestät mit den Ehrenzeichen des Alters vor der Zeit geschmücktes Haupthaar nicht weit und breit den Fürsten an?
[Cic.rep.10123] quos ego existimo, etiamsi qui ipsi rem publicam non gesserint, tamen, quoniam de re publica multa quaesierint et scripserint, functos esse aliquo rei publicae munere. Cic.rep.1,12Männern, von denen ich glaube, dass sie, falls auch mancher von ihnen keine Rolle in der Verwaltung des Staates gespielt hat, dennoch, da sie viel über den Staat untersucht und geschrieben haben, im Staatsleben eine gewisse Rolle spielten.
Igitur Romanus, qui aderat, exercitus sextum post cladis annum trium legionum ossa, nullo noscente alienas reliquias an suorum humo tegeret, omnis ut coniunctos, ut consanguineos aucta in hostem ira maesti simul et infensi condebant. primum extruendo tumulo caespitem Caesar posuit, gratissimo munere in defunctos et praesentibus doloris socius. Tac.ann.1,62,1.Und so brachte das anwesende Römerheer sechs Jahre nach der Niederlage die Gebeine dreier Legionen - es wusste keiner, ob er fremde Überreste oder die der Seinigen mit Erde bedecke - allesamt als Nahverbundene, als Blutsverwandte mit wachsendem Rachedurst gegen den Feind, tief betrübt zugleich und erbittert, zur Ruhe. Den ersten Rasen zum Grabhügel legte der Caesar, ein hochwerter Dienst den Abgeschiedenen und den Anwesenden ein Zeugnis teilnehmender Trauer.
Neque enim, qui rerum naturam, qui vitae varietatem, qui inbecillitatem generis humani cogitat, maeret, cum haec cogitat, sed tum vel maxime sapientiae fungitur munere; Cic.Tusc.3,34,3Denn wer den Gang der Natur, wer den Wechsel im Leben, wer die Schwäche des Menschengeschlechts bedenkt, ist nicht traurig, wenn er dies bedenkt; sondern setzt damit ganz vorzüglich seine Weisheit ein.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
05.03.2015 Marcus Lippert, qui legatus statalis Americanorum in Corea Meridionali munere fungitur, in centro culturali orationem habens a violatore LV annorum politicis de causis cultro tonsorio petitus et in facie laesus est. Perpetrator, qui iam quinque annis ante legatum Japonicum lapide aggrediebatur, prehensus est. Praeses Baracus Obama Marcum Lippert, qui valetudinarium brevi relinquere potuit, telefonice mox sanescere iussit. lc201503
23.03.2015 In Thuringia Bodo Ramelov, administrorum princeps, qui partis Sinistrae est, omnes fere delatores clam insertos (V-Leute) e munere summae rei publicae custodiae removere intendit. Nonnulli ceterarum civitatum foederatarum administri rerum internarum, qui imprimis Unionis Christianae sunt atque istis condicionibus tutelam rei publicae praestari non iam posse credunt, cooperationem munerum in periculum adductam vident. lc201503
18.05.2015 Ad viginti milia hominum, et Macedones et Albani et Serbi, in viis urbis Scuporum, capitis Macedoniae, reclamitantes, ut Nicolaus Gruevski, administer primarius, quem corruptione imbutum esse ac potestate abuti increpant, munere decederet et novae et democraticae electiones perhiberentur, postulaverunt. lc201505Bis zu 20'000 Menschen, Makedonen, Albaner, Serben, protestierten in den Straßen von Skopje und forderten, dass Premierminister Niclas Gruevski, dem sie Korruption und Machtmissbrauch vorwerfen, von seinem Amt zurücktritt und demokratische Neuwahlen abgehalten werden.
07.07.2015  Ioannes Varoufakis heri, die Lunae, mane se munere administri a rebus nummariis abdicavisse fritinniendo divulgavit. Qua re et Europaeis negotiatoribus optatum obtulit et suo administro primario, cuius nunc est amissam fidem in Europa restituere. Ei successit Eukleides Tsakalotos, qui, professor oeconomiae quinquaginta annorum, antehac vicegerens administri a rebus externis fuerat. Res, quae Bruxellis aguntur, iam antea coordinans penitus perceptas habet. Studiosus fautor Keynesianae oeconomiae esse dicitur. Quod curriculum vitae attinet, vir vere Europaeus est: Roterodami natus est, Oxfordii oeconomiae didicit, uxorem Scoticam duxit. Hodie, die Martis Bruxellis colloquia administrorum participabit. (cf. "Tagesschau") lc201507Am frühen Montag Morgen hat Jannis Varoufakis über Twitter bekannt gegeben, dass er vom Amt des Finanzministers zurückgetreten ist. Damit hat er sowohl den europäischen Verhandlungspartnern als auch seinem Premierminister, der jetzt in Europa wieder Vertrauen aufbauen muss, einen Gefallen getan. Sein Nachfolger ist Eukleides Tsakalotos, ein 55-jähriger Wirtschaftsprofessor, der vorher Stellvertreter des Außenministers gewesen war. Als Koordinator der Brüsseler Verhandlungsmasse ist er mit der Sache gut vertraut. Er soll ein entschiedener Anhänger von Keynes' Wirtschaftslehre sein. Was seinen Lebenslauf betrifft, ist er ein wahrer Europäer: In Rotterdam geboren, studierte er in Oxford Ökonomie und heiratete eine Schottin. Heute wird er in Brüssel an der Ministerrunde teilnehmen. (cf. "Tagesschau")
05.08.2015  Henricus Maas, Germanicus administer ab iustitia Haraldum Range, Germanicum prosecutorem summi gradus, a negotiis publicis in praecursorium otium removit. Is in duos diurnarios, qui secreta quaedam statalia publicaverant, actionem de proditione rei publicae (non, quod fortasse accomodatius fuisset, de arcanis proditis) instituerat. Quae quaestio a plerisque politicis initio adiuta aut accepta aut certe non ad incertum revocata est. Eadem autem cum celebritati hominum immodesta infestatio in libertatem loquendi scribendique esse videri coepisset, numerus politicorum dissuadentium paulatim accrevit. Cum nonnulli, ut Haraldus Range a munere recederet, postulavissent, is incursione salutem petivit et administrum vetitae interventionis incusavit. Quod dimissio sequebatur. Quae autem eadem in dubium vocanda est, quoniam prosecutor foederalis dimitti non licuit, nisi contra leges egit. lc201508Der deutsche Justizminister Heiko Maas hat den deutschen Generalbundesanwalt Harald Range aus seinem Dienst in den vorläufigen Ruhestand versetzt. Dieser hatte gegen zwei Journalisten, die gewisse geheime Staatspapiere veröffentlicht hatten, ein Verfahren wegen Hochverrat (nicht wegen Verrats von Staatsgeheimnissen, was vielleicht angemessener gewesen wäre) eingeleitet. Diese Untersuchung wurde anfangs von den meisten Politikern unterstützt oder doch hingenommen oder wenigstens nicht in Zweifel gezogen. Als sie aber der breiten Öffentlichkeit als unverhältnismäßiger Angriff auf die Meinungs- und Pressefreiheit erschien, wurde die Zahl der Politiker, die davon abrieten, allmählich größer. Als einige den Rücktritt von Harald Range forderten, suchte dieser sein Heil im Angriff und beschuldigte den Justizminister der unerlaubten Einmischung. Dies führte zu seiner Entlassung. Diese muss aber ebenfalls angezweifelt werden, weil der Bundesanwalt nur hätte entlassen werden dürfen, wenn er gegen Gesetze verstoßen hätte.
21.08.2015  Alexis Tsipras, Graecus administer primarius se post novem mensibus munere abiturum et nova comitia instituturum esse annuntiavit. Ad hanc rem, postquam pactiones de tertiis collectaneis auxiliariis cum Europaeis institutionibus factae sint, se moralibus de causis obligatum esse. His consiliis se non animi quodam iudicio implicet, sed quod, si quidem austeras ab Europaeis impositas condiciones exsolvere vult, maiorem numerum delegatorum ad suas partes trahere debeat. Nam tertiam partem suae clientelae in suffragatione parlamentaria amisit neque nisi ab oppositione politica adiutus superior discessisset. lc201508Der griechische Ministerpräsident Alexis Tsipras kündigte an, nach neun Monaten von seinem Amt zurückzutreten und Neuwahlen anzusetzen. Dazu fühle er sich moralisch verpflichtet, nachdem er die Vereinbarungen über das dritte Hilfspaket mit den europäischen Institutionen durchgebracht habe. Diesen Plan dürfte er nicht aus innerer Überzeugung gefasst haben, sondern weil er eine größere Zahl von Abgeordneten auf seine Seite bringen muss, wenn er wirklich die strengen von den Europäern auferlegten Bedingungen erfüllen will. Denn in der parlamentarischen Abstimmung hat er ein Drittel seiner Gefolgschaft verloren und hätte sich nicht ohne die Unterstützung der Opposition durchsetzen können.
25.08.2015  In Graecia, postquam Alexis Tsipras, administer primarius, munere se abdicavit et factio Syriza in duas partes distracta est, Procopis Pavlopoulos, praeses statalis, secundum constitutionem rei publicam Evangelo Meimarakis, qui Neae Democratiae, maximae politicae factioni oppositae, praesidet, mandatum dederat, ut intra tres dies novum regimen formaret. Quod mandatum inexpletum nunc Panagiotidi Lafazanis, qui causam viginti quinque rebellium factionis Syrizae agit, traditum est. Quod eum regimen formaturum esse vix verisimile est, vix quisquam dubitat, quin mense Septembri nova comitia intercessura sint. lc201508Nach dem Rücktritt von Ministerpräsident Alexis Tsipras in Griechenland und der Aufspaltung der Syriza, hatte Staaspräsident Prokopis Pavlopoulos entsprechend der Verfassung Evangelos Meimarakis, der die Nea Demokratia, die stärkste Oppositionspartei, führt, den Auftrag erteilt, innerhalb von drei Tagen eine neue Regierung zu bilden. Dieser Auftrag blieb unerfüllt und wurde jetzt auf Panagiotis Lafazanis, der die Interessen der 25 Syriza-Rebellen vertritt, übertragen. Weil kaum wahrscheinlich ist, dass er eine Regierung bilden kann, zweifelt kaum einer daran, dass es im September Neuwahlen gibt.
22.11.2015  Postquam indicia quaedam suspicionem excitaverunt, ne Bruxellis similes insidiae fieri possent atque Lutetiae, Belgica administratio extremum tromocratiae periculum proclamavit. Carolus Michel, Belgicus administer princeps: "Periculum est", inquit, "ne complures insidiatores armis et materia displosiva eodem tempore diversis locis aggrediantur." Qua re celebritas urbis quasi contunditur: tramen subterraneum suo munere non fungitur, contra atque laophoria publica et ferrivia transviaria. Atomium, monumentum expositionis mundanae MCMLVIII, clausum; supermercaturae nisi clausae manent, ad breve tempus aperiuntur. Ubique viarum milites, etiam vehicula cataphracta. Omnia pediludia circum Bruxellas in posterum differuntur. Ad stationes ferriviarias vectatores diligentius extentantur. Locutor officialis: "Nemo debet domi manere, omnibus autem advigilandum est et multitudines confertae sunt vitandae." Quibus praecautionibus etiam biocolytae, quibus alibi opus sit, in medium poni dicuntur. Necessitas ad incertum tempus proclamata est; quando ad finem ventura sit, nondum notum. lc201511Nachdem gewisse Hinweise den Verdacht geweckt hatten, dass in Brüssel ähnliche Attentate verübt werden könnten wie in Paris, ließ die belgische Regierung die höchste Terrorwarnstufe ausrufen. Der belgische Ministerpräsident Charles Michel: "Es besteht die Gefahr, dass mehrere Attentäter mit Waffen und Explosivstoffen zur gleichen Zeit an verschiedenen Orten angreifen." Dadurch wird die Öffentlichkeit der Stadt gleichsam lahmgelegt: Der Betrieb der U-Bahn wird im Gegensatz zum öffentlichen Bus- und Straßenbahnverkehr eingestellt. Das Atomium, das Denkmal der Weltausstellung 1958, ist geschlossen. Die Supermärkte öffnen, wenn überhaupt, nur für kurze Zeit. Überall auf den Straßen Soldaten, auch gepanzerte Fahrzeuge. Alle Fußballspiele in der Umgebung von Brüssel werden auf später verschoben. An den Bahnhöfen werden die Fahrgäste genauer kontrolliert. Ein offizieler Sprecher: "Keiner muss zu Hause bleiben, aber alle müssen wachsam sein und Menschenansammlungen meiden." Durch diese Vorsichtsmaßnahmen werden angeblich auch Polizisten, die anderswo benörigt werden, freigestellt. Der Notstand wurde auf unbestimmte Zeit ausgerufen. Wann er beendet wird, ist noch nicht bekannt.
29.11.2015  Iam diu suspicio erat Turcicum regimen gregibus radicitus in Syria agentibus, eo consilio, ut Syriacus praeses Bashar al-Assad munere exturbaretur, arma suppeditare. De his rebus duo diurnarii ephemeridis "Cumhuriyet" aestate relationem publicaverant: Can Dündar, summus redactor, et Erdem Gül, socius rerum externarum epistularius. Picturas imprimebant, quae Islamico Statui a Turcico munere tecto arma tradi demonstrarent. Quod opprobrium adhuc dilui non potuit. Qui duo diurnarii, quod ordinem tromocraticum adiuvissent, accusati hoc die Iovis incarcerati sunt. Homines, qui die Veneris eorum captivitati reclamabant, a biocolytis per vim reprimebantur. Duo incarcerati autem ipsi paulo ante conventum extraordinarium ab Europaeis et Turcis Bruxellis exhibendum litteras apertas scripserunt, quibus a cancellaria Merkel, ut, etiamsi auxilio Turcarum ad difficultates profugorum expediendas opus esset, iuribus civilibus, libertati dicendi et imprimendi consuleret, peterent. Hodierno die Solis et litterae apertae in ephemeride "Cumhuriyet" divulgabuntur et cancellaria Turcicum administrum primarium Ahmet Davutoglu Bruxellis conveniet. lc201511Schon lange bestand der Verdacht, dass die türkische Regierung radikale Gruppen in Syrien in der Absicht, Präsident Baschar al-Assad aus dem Amt zu jagen, mit Waffen versorge. Darüber hatten zwei Journalisten der Zeitung "Cumhuriyet" im Sommer einen Bericht veröffentlicht: der Chefredakteur Can Dündar und der Auslandskorrespondent Erdem Gül. Sie druckten Bilder ab, die beweisen sollten, dass dem Islamischen Staat vom türkischen Geheimdienst Waffen übergeben wurden. Dieser Vorwurf konnte bisher noch nicht zerstreut werden. Die beiden Journalisten kamen an diesem Donnerstag unter der Anklage, eine terroristische Organisation unterstützt zu haben, ins Gefängnis. Leute, die am Freitag gegen die Festnahme protestierten, wurden von der Polizei abgedrängt. Die beiden Gefangenen aber selbst schrieben kurz vor dem außerordentlichen Treffen zwischen den Europäern und den Türken in Brüssel einen offenen Brief, in dem sie Kanzlerin Merkel baten, sich, obwohl sie die Hilfe der Türken zur Bewältigung des Flüchtlingsproblems benötige, für die Bürgerrechte, für Rede- und Pressefreiheit einzusetzen. Am heutigen Sonntag wird sowohl der offene Brief in der Zeitung "Cumhuriyet" veröffentlicht, als auch die Kanzlerin den türkischen Premierminister Ahmet Davutoglu in Brüssel treffen.
25.VI.2016  Cum Britannorum administer primarius, David Cameron, se mense Octobri, ut alius quidam de "Brexitu", qui dicitur, cum Europaeis ageret, munere recessurum esse pronuntiaverit, Ioannes-Claudius Iuncker, commissionis Bruxellensis exarchus, ut consultationes statim initiarentur, monuit. Qui verbis translaticiis auguravit: "Istud divortium non erit amicabile, sed numquam ferme adhuc mutuo amore ardebamus." lc201606
14.VII.2016  Theresa May, nova Britannica administra primaria, Boris Johnson, qui antea Londinio urbi praefuerat ac studiosissimum se Brexeundi suasorem praebuerat, secretarium rerum externarum renuntiavit. Idem in hoc munere Philippum Hammond substituet, qui cancellarius factus est. Novum munus administri, cui Brexitus persequendus erit, Euroscepticus David Davis administrabit. lc201607
06.08.2016  Donaldus Trump, postquam candidatus Republicanorum designatus est, aut ipse pluries adversariis latus apertum obdidit, aut se ab adversariis fustigari patiebatur: Ipse offendit parentes militis Muhametani in acie caesi; ipse temporibus belli Vietnamiensis tergiversatus esse dicebatur; ipse quaesivisse fertur, curnam is, cui arma nuclearia suppeditarent, ea non adhiberet. Alii: Baracus Obama eum et intellectum et mores, ut munere praesidis fungeretur, deficere dixit. W.E. Buffet, ille pecuniae collocator, vel simiam in chrematisterio plus pecuniae meriturum fuisse dixit. Etiam Republicani quidam, imprimis Paulus Ryan et Ioannes McCain, eum saepius castigabant. Germaniae administer Steinmeier eum proxime "odii praedicatorem" nominavit. Nunc Michael Morell, qui per triginta tres annos director vicarius Centrālis Intellegentiae Agentūrae (CIA) fuerat, eum praesidem factum nationalem Americae securitatem in discrimen vocaturum esse auguravit. Ne multis morer: quid mirum demoscopos eius sidus se inclinare observare? lc201608
21.08.2016  Diplomates quidam septentrionalis Coreae, qui in Magna Britannia munere functus erat, nuper ad infestatos fratres meridianos defecerat. Num credendum est, quae pristini socii nunc de eo proferunt: eum impuram colluviem esse, qui arcana prodidisset, pecunias subtraxisset, impuberes stupravisset! Num contra credendum est, quod ipse tum, cum descivit, dixerat: se desiderare libertatem et deamare liberam rem publicam! Vix intererit, utrum alterutri an neutri an utrique credas. lc201608Ein nordkoreanischer Diplomat, der seinen Dienst in Großbritannien versehen hatte, war kürzlich zu seinen verfeindeten Brüdern im Süden übergelaufen. Ob man glauben kann, was seine früheren Genossen jetzt über ihn preisgeben: er sei reiner Abschaum, habe Geheimnisse verraten, habe Geld veruntreut, habe sich an Kindern vergangen. Ob man glauben kann, was er selbst damals, als er überlief, gesagt hatte: er sehne sich nach Freiheit und verehre unsterblich den freiheitlich verfassten Staat. Es wird kaum einen Unterscheid machen, ob du einem, keinem oder beiden glaubst.
14.10.2016  Lusitanus Antonius Gueterres duodeseptugesimum annum agens proximus secretarius generalis Unitarum Nationum (UN) designatus Kalendis Ianuariis Ban Ki-moon succedet. Antea per decem annos erat praefectus Instituti Unitarum Nationum exulibus subsidiarii (UNHCR). Dixit se hoc munere cum gratia et humilitate functurum esse. lc201610Der Portugiese Antonio Gueterres ist im Alter von 67 Jahren zum nächsten Generalssekretär der Vereinten Nationen (UN) ernannt worden und wird am 1. Januar Ban Ki-moon nachfolgen. Zuvor war er zehn Jahre lang Chef des Flüchtlingshilfswerkes der Vereinten Nationen (UNHCR). Er sagte, er wolle das Amt mit dem Gefühl der Dankbarkeit und Demut führen.
15.11.2016  Franciscus-Gualterius Steinmeier, qui adhuc munere Germanici administri a rebus externis fungebatur, quoniam cancellaria Merkel utramque factionem Christianae Unionis se ad eius petitionem sublevandam comparavisse declaravit, ut verisimile est, proximus fiet praeses Rei Publicae Foederalis Germaniae et praesidi Ioachimo Gauck succedet. Steinmeier, quem Segimarus Gabriel, vicecancellarius et praefectus Socialis Democraticae Factionis communem candidatum proposuerat, iam heri, qua ratione magistratum explere intenderet, significavit: Se molestias non reformidantem neque cuiquam permittentem, ut se contiscere iubeat, etiam ingratas res dicturum esse, quas frequentia et plausus non celebrent. lc201611Franz-Walter Steinmeier, der bisher das Amt des deutschen Außenministers wahrnahm, wird, nachdem Kanzlerin Merkel öffentlich erklärt hat, beide Parteien der Christlichen Union hätten sich bereit gefunden, seine Kandidatur zu unterstützen, aller Wahrscheinlichkeit nach der nächste Präsident der Bundesrepublik Deutschland und Nachfolger von Präsident Joachim Gauck. Steinmeier, den der Vizekanzler und Vorsitzende der Sozialdemokraten, Sigmar Gabriel, als gemeinsamen Kandidaten vorgeschlagen hatte, deutete schon gestern an, wie er sein Amt zu führen gedenkt: Er werde Schwierigkeiten nicht ausweichen und sich von keinem den Mund verbieten lassen, sondern auch unangenehme Dinge sagen, die keinen breiten Beifall fänden. kam keiner zu Schaden. Das Gebäude liegt jetzt in Trümmern, das Personal wurde an einen sicheren Ort gebracht.
25.11.2016  Europaeum parlamentum plenissima omnium factionum maioritate colloquia de accessione Turciae ad Europaeam Unionem intermittenda esse heri decrevit. Commissio vero Bruxellensis isto decreto non tenetur. Parlamentarii Argentoratenses proscriptiones, quibus praeses Erdogan post conamen rebellionis mense Iulio infeliciter temptatum multos magistratus, milites, iudices, magistros, diurnarios aliosque functionarios ante tempus munere et honore privavit, enormes et illegales fuisse iudicant. Atqui Turcicus praeses iam in antecessum eiusmodi decretum nugatorium esse neque Turcarum quicquam interesse dixerat. lc201611Das europäische Parlament hat gestern mit der überwältigenden Mehrheit aller Fraktionen beschlossen, die Gespräche über den Beitritt der Türkei zur Europäischen Union auszusetzen. Allerdings ist die Brüsseler Kommission nicht an diesen Beschluss gebunden. Die Straßburger Parlamentarier halten die Säuberungsaktionen, mit denen Präsident Erdogan nach dem missglückten Putsch im Juli viele Beamten, Soldaten, Richter, Lehrer, Journalisten und andere Funktionsträger vorzeitig aus dem Dienst entfernt hat, für unangemessen und widergesetzlich. Der türkische Präsident hatte jedoch schon im Vorfeld erklärt, ein derartiger Beschluss sei wertlos und für die Türken ohne Bedeutung.
05.12.2016  In Austria Alexander Van der Bellen, pristinus prasinorum praefectus, qui se ardentem fautorem Europae fatetur, septuaginta duo annos natus, tertio denique accessu die Dominico, die quarto mensis Decembris, novus praeses statalis electus est (53,3%). Norbertus Hofer, eius dextrorsus vergens competitor, qui factionis FPÖ (factionis liberae Austriae) est, quae Europae et perfugarum immigrationi diffidit, suam repulsam agnovit et tristis quidem, sed probus humanusque suo rivali gratulatus est. Aliquot administrationes Europae, quae anno insequente refici volunt, pavore ob Italiam non dissipato forsitan gavisae sint, quod proclivus cursus ad separatismum et nationalismum et populismum interim intermissus esse videbatur. Sed maerores huic gaudio celeriter anteverterunt, cum e tenebris erumperet, quem ad finem rogatio popularis de constitutione reformanda in Italia perventura esset: Assentatoribus XL, negatoribus LX centesimas assecutis administer primus, Matthaeus Renzi, se cladem acerbam accepisse sibi conscius munere se decessurum annuntiavit. lc201612In Österreich ist der frühere Chef der Grünen, Alexander Van der Bellen, der sich als glühenden Anhänger Europas bekennt, im Alter von 72 Jahren, schließlich im dritten Anlauf, am Sonntag, den 4. Dez., zum neuen Staatspräsidenten gewählt worden (53,3%). Sein rechtsgerichteter Mitbewerber Norbert Hofer, Mitglied der FPÖ (Freiheitliche Partei Österreichs), die Europa und der Einwanderung von Flüchtlingen misstrauisch begegnet, hat seine Niederlage anerkannt und seinem Rivalen traurig, aber fair gratuliert. Einige europäische Regierungen, die im nächsten Jahr wiedergewählt werden wollen, dürften sich, ohne dass die Furcht wegen Italien zerstreut war, gefreut haben, dass der abschüssige Hang zu Isolation, Nationalismus und Populismus einstweilen gestoppt schien. Aber diese Freude überwog schnell der Kummer, als deutlicher wurde, auf welches Ergebnis die Volksbefragung zur Verfassungsreform in Italien zusteuerte: Bei 40 % für Ja und 60% für Nein war sich Ministerpräsident Matteo Renzi bewusst, eine herbe Niederlage erlitten zu haben, und erklärte seinen Rücktritt.
31.12.2016  Baracus Obama die Iovis Russis, quos Foederale Investigationis Ministerium (FBI) testificans illicite in computra Americanorum Democratarum invadentes comitia praesidialia infuscavisse arguat, sanctiones interminatas iniunxit. Ut alia omittam: triginta quinque Russici diplomatae personae ingrati apellati intra septuagina duas horas cum suis familiaribus terram relinquere sunt iussi. Sergius Lavrov, Russicus administer rerum exteriorum, actutum, quod omnes exspectabant, Russos par pari relaturos annuntiavit. Sed Russicus praeses, Vladimirus Putin, ex inopinato, ut Baraco Obama, qui post paucos dies munere decesserit, suam neglegentiam et contemptionem significaret, se nullam poenam Americanis irrogaturum destinavit. Num Donaldus Trump, cum successerit, quamvis deperditas cum Russis relationes in melius reficere velit, sanctiones retractaturus sit, ambiguum esse videtur. Nam maior Republicanorum numerus neque suspicionem fictam et fallacem et sanctiones iustas et accommodatas esse existimat. Interim Donaldus Trump suum praesidem derelinquens "prudentiam" novi collusoris praedicat: "Semper eum prudentem esse sciebam." lc201612Barack Obama hat am Donnerstag über die Russen, die er unter Berufung auf das FBI beschuldigt, die Computer der amerikanischen Demokraten gehackt und die Präsidentenwahl verfälscht zu haben, die angedrohten Sanktionen verhängt. Unter anderem müssen 35 russische Diplomaten mit ihren Angehörigen innerhalb 72 Stunden das Land verlassen. Der russische Außenminister Sergej Lawrow hat, was alle erwarteten, postwendend angkündigt, dass Russland Gleiches mit Gleichem vergelten werde. Aber der russische Präsident Wladimir Putin hat, um Barack Obama, der nach wenigen Tagen aus seinem Amt scheidet, seine verächtliche Missachtung anzudeuten, überraschend entschieden, die Amerikaner nicht zu bestrafen. Ob Donald Trump nach Amtsantritt die Sanktionen zurücknimmt, erscheint, mag er noch so sehr das desolate Verhältnis zu Russland verbessern wollen, zweifelhaft. Denn eine ziemlich große Zahl Republikaner hält den Verdacht für nicht völlig aus der Luft gegriffen und die Sanktionen für durchaus angemessen. Inzwischen lässt Donald Trum seinen Präsidenten im Regen stehen und lobt die "Klugheit" seines neuen Partners: "Ich wusste schon immer, dass er klug ist."
06.01.2017  Iacobus Clapper, dux generalis quidam copiarum aeriarum Americanarum rude donatus et, quia munere se iam abdicavit, ad breve tempus nationalium munerum intellegentiae praepositus, quod Donaldus Trump suspicionem Russos cyberspatialibus incursionibus electiones praesidiales in America adulteravisse ridiculam esse dixerat, non tacitus fert. Ad Donaldum Trump spectans interesse dixit inter dignam dubitationem et personalem insectationem. Clapper, cum die Iovis a senatus curatorio defensorio audiretur, non modo denuo repetivit Russos summi gradus auctores talium incorsionum fuisse, sed etiam monuit, ne Russorum progressivum et technologice adultum et offensivum cyberprogramma cum gubernio tum multiplici substructioni militari, diplomaticae, commerciali magnum periculum parare posset. Munera intellegentiae hodierno die Veneris praesidem designatum instructura esse atque, etiamsi non omnia prodi liceret, initio septimanae insequentis terminalem relationem et certa argumenta, quae Obama praeses iam in manibus haberet, divulgatura esse annuntiavit. lc201701James Clapper, ein amerikanischer Luftwaffengeneral im Ruhestand und, weil er schon seinen Rücktritt erklärt hat, nur für kurze Zeit noch Chef des Nationalen Amerikanischen Geheimdienstes, nimmt nicht stillschweigend hin, dass Donald Trump gesagt hatte, der Verdacht, die Russen hätten durch Cyberattacken die Präsidentenwahl in Amerika verfälscht, sei lächerlich. Donald Trum im Blick sagte er, es gebe einen Unterschied zwischen berechtigtem Zweifel und persönlicher Diffamierung. Als Clapper am Donnerstag vom Verteidigungsauschuss des Senats angehört wurde, wiederholte er nicht nur erneut, dass hochrangige Russen die Drahtzieher solcher Angriffe gewesen seien, sondern warnte auch davor, dass das fortschrittliche und technisch ausgereifte Cyberprogramm der Russen zu einer großen Bedrohung für die Regierung, besonders aber für die vielfältige militärische, diplomatische und kommerzielle Infrastruktur werden könne. Der Geheimdienst werde am heutigen Freitag den designierten Präsidenden unterrichten und, auch wenn er nicht alles preisgeben könne, Anfang nächster Woche einen Abschlussbericht mit sicheren Beweisen, die Präsident Obama bereits in Händen halte, der Öffentlichkeit zugänglich machen.
11.01.2017  Cum permulti candidati, quos Donaldus Trump in administrorum consilium invitat, nonnullos duces generales, multos chrematistas, plerosque millionarios, in disceptatione versantur, tum maxime controverse litigatur de eius genero Jared Kushner, de marito eius filiae Ivancae, quem praeses designatus summum cogitatorem in aedibus albis commodum reddidit. Qui, triginta sex annos natus, adhuc partes coactoris immobilium egit et rei politicae est rudis, nisi quod generum per angustias et ambages certaminis comitialis comitatus est. Qua ordinatione nepotismum sibi opproprio dari Trump facile perpetitur. Estne solacium, quod Kushner item atque eius fautor suum munus nulla stipe exercere in animo habet? Quod solacium minus consolatur eum, qui operatores quidem functionarios mercedem solere recipere considerat, neque tamen possessores societatis mercatoriae, qui non serviunt sed imperant. Nonne res publica isto modo in rem mercatoriam et familiarem degenerans amittitur? Nonne timendum est, ne summus negotiator praesidem se ferens, ubi omnes dulcedine beneficiorum sicut clientes pellexerit, munia senatus, magistratuum, legum nullo adversante in se trahat et solus imperet (cf. Tac.ann.1,2)? Baracus Obama, qui paucis horis ante orationem habens, qua munere se abdicaret, Americanos, ut democratiam defenderent, monuit, talia suspicari videtur. lc201701Sehr viele Kandidaten, die Donald Trump in sein Kabinett beruft, einige Generäle, viele Banker, die meisten Millionäre, stehen in der Kritik. Besonders kontrovers aber wird über seinen Schwiegersohn Jared Kushner gestritten, den Ehemann seiner Tochter Ivanka, den der gewählte Präsident gerade eben zum obersten Berater im Weißen Haus gemacht hat. Er ist 36 Jahre alt, ist bisher dem Beruf des Immobilienmaklers nachgegangen und hat keine politische Erfahrung abgesehen davon, dass er seinen Schwiegervater durch die engen und verschlungenen Wege des Wahlkampfes geführt hat. Dass sich Trump durch diese Besetzung dem Vorwurf des Nepotismus aussetzt, nimmt er auf die leichte Schulter. Ist es ein Trost, dass Kushner ebenso wie sein Gönner sein Amt ohne Bezahlung ausüben will? Dieser Trost tröstet den weniger, der sich bewusst macht, dass es gewöhnlich nur die angestellten Bediensteten sind, die Honorar beziehen, nicht aber die Besitzer eines Handelsunternehmens, die nicht dienen sondern bestimmen. Geht so nicht der öffentlich politische Betrieb, indem er zu einem Familien- und Handelsunternehmen entartet, verloren? Muss man nicht befürchten, dass der oberste Geschäftsführer, indem er den Präsidenten gibt, sobald er alle durch die Annehmichkeit seiner Wohltaten wie Kunden gewonnen hat, die Aufgaben des Senates, der Verwaltung, der Gesetze an sich zieht und allein herrscht (vgl. Tac.ann.1,2)? Barack Obama, der vor wenigen Stunden seine Abschiedsrede hielt, scheint, wenn er die Amerikaner auffordert, die Demokratie zu verteidigen, derartiges zu argwöhnen.
16.01.2017  Ioannes Brennan, qui etiamdum Centrali Intelligentiae Agenturae (CIA) praeest, sed mox munere decedet, Senecam philosophum iuvenilem principem Romanum docentem simulavit atque Americanum praesidem designatum et honestatem et artem politicam docuit: honestatem, cum futuro principi, quod munera methodos nazisticae Germaniae adhibere dixisset, insanam immanitatem exprobravit; artem politicam, cum eum gradum Russicarum infestationum parum intellegere denotavit et monuit, ut minus saepe pipiaret et omnino loquentiae faveret: praesidi ad usum securitatis, quaecumque diceret, animo et cogitatione complectenda esse et, finem omnium, quae diceret, esse respiciendum. Noli, Ioannes, ne etiam exitum Senecae simules, ista de re laborare! Ut Donaldus elementa rei politicae et honestatis discat, quinque certe dies sunt reliqui. lc201701John Brennan, der zur Zeit noch Chef des CIA ist, aber bald aus dem Amt scheidet, hat den Philosophen Seneca, der die jugendliche römische Führungspersönlichkeit unterrichtet, gespielt und den designierten amerikanischen Präsidenten in Anstand und Politik unterrichtet: in Anstand, indem er dem zukünftigen Mann an der Spitze Amerikas vorwarf, seine Behauptung, der Geheimdienst wende Methoden von Nazi-Deutschland an, sei eine unverschämte Ungeheuerlichkeit; in Politik, indem er bemerkte, dass er das Ausmaß der russischen Bedrohung nicht hinreichend verstehe, und indem er ihn ermahnte, weniger oft zu tweeten und überhaupt sein Mundwerk zu zügeln: ein Präsident müsse als Erfordernis der Sicherheit alles, was er sage, genau überlegen und die Folgen von allem, was er sage, im Auge haben. Mache dir, John, damit du nicht endest wie Senaca, keine Sorgen darüber! Immerhin bleiben Donald noch 5 Tage, die Elemente der Politik und des Anstands zu lernen.
18.01.2017  Theresa May, prima administra Britannica, Londini hesterno die Martis orationem diu exspectatam habuit, qua lineamenta Brexitus accuratius depingeret. Se robustum Brexitum appetere repetivit. Britannis evincendum esse, ut curam immigrationis rursus suae dicionis facerent et ius mansionis in Europa libere eligendae, quod pactione Schengeniana conceditur, in Britannia non iam vindicari liceret. Quem ad finem Britannos Europaeam liberi commercii Consocietatem atque Unionem telonariam debere relinquere; etiam a Curia Europaeae Unionis abeundum esse. Se quamvis pactionem recusare, qua Britanni ex dimidia parte participes et altero nomine expertes essent. Melius esse dixit nullum contractum facere, quam malum. Iacturas Brexitus se pactione de libera mercium permutatione cum Unione ineunda compensaturam esse sperat. Utinam ne Europaei tum melius esse nullum contractum quam malum facere respondeant!
Ceterum referendum est:
  • Italianus Antonius Tajani novus praeses Parlamenti Europaei electus Martino Schulz in hoc munere succedet.
  • Tavai Helvetiae congressus Fori oeconomici universalis initium cepit. Xi Jinping, Sinensis praeses, Donaldum Trump spectans globalisationem et liberum commercium collaudavit et, ne bellum mercatorium committeretur, praeminatus est.
  • In Germania Foederale Iudicium Constitutionale rogationem Foederalis Conventus, ut Nationalis Democratica Factio (NDP) vetaretur, reppulit.
lc201701
Die britische Ministerpräsidentin Theresa May hielt am gestrigen Dienstag ihre lang erwartete Rede, in der sie ihre Vorstellungen zum Brexit näher umriss. Sie wiederholte, dass sie einen "harten" Brexit anstrebe. Großbritannien müsse durchsetzen, dass es die Kontrolle über die Einwanderung zurückgewinne und dass das Recht auf Freizügigkeit, das in Europa aufgrund des Schengener Abkommens gilt, in Großbritannien nicht mehr in Anspruch genommen werden könne. Dazu müssten die Briten die Europäische Wirtschaftsgemeinschaft und die Zollgemeinschaft verlassen. Auch vom Europäischen Gerichtshof müsse man sich verabschieden. Sie verweigere sich unterschiedslos jedem Abkommen, aufgrund dessen die Briten zur Hälfte drinnen und zur anderen Hälfte draußen seien. Sie sagte, es sei besser, kein Abkommen zu treffen als ein schlechtes. Die Verluste des Brexits hofft sie durch einen Freihandelsvertrag mit der Union auszugleichen. Hoffentlich werden die Europäer dann nicht den Einwand zurückgeben, es sei besser, kein Abkommen zu treffen als ein schlechtes.
Außerdem ist zu berichten:
  • Der Italiener Antonio Tajani wurde zum neuen Präsidenten des Europäischen Parlaments gewählt und wird Martin Schulz in diesem Amt nachfolgen.
  • In Davos, in der Schweiz, hat das Weltwirtschaftsforum begonnen. Der chinesische Präsident Xi Jinping hat mit Blick auf Donald Trump Globalisierung und freien Handel gepriesen und vor einem Handelskrieg gewarnt.
  • In Deutschland hat das Bundesverfassungsgericht den Verbotsantrag des Bundestages für die Nationaldemokratische Partei (NPD) abgeschmettert.
19.01.2017  Ioachimus Gauck, praeses rei publicae Germaniae, in ultima, quam praeses habuit, oratione rationes quinque annorum iniens populo Germanico valedixit. Eius iudicium de statu rei publicae paululo cohibitius cecidit quam in muneris initio. Etiamsi etiam hodie sibi persuasisset, nullam umquam Germaniam meliorem et magis democraticam fuisse quam nostram, se tamen etiam pericula quaedam videre dixit, quae stabili democratiae Germaniae imminerent. Frontem discriminosam non extendi inter indigenas et advenas neque inter Christianos, Muslimos, Iudaeos, atheosve, sed inter assectatores et insectatores civitatis popularis. Populistis atque eorum simplificationibus repugnandum esse, nationalistis esse persuadendum nos et Europaeos et Germanos esse. Germani ne diffiderent suis animis viribusque neve fidem democratiae deponerent. Europaeae Unioni defensionem esse augendam, nam id dictum percelebratum, quo difficultates politicas armis solvi non posse diceretur, non esse verum, nisi id omnes tenerent. Quod praeses munere decedens necessariam gravitatem Natonis in lumine posuit, cum ad Germanos, tum ad praesidem his diebus in America munus ineuntem pertinuisse crediderim. lc201701Bundespräsident Joachim Gauck verabschiedete sich in seiner letzten Rede als Präsident mit einer Bilanz seiner fünf Amtsjahre von der deutschen Öffentlichkeit. Sein Urteil über den Zustand der Republik fiel ein wenig zurückhaltender aus als bei seinem Amtsantritt. Auch wenn er heute noch überzeugt sei, sagte er, dass kein Deutschland je besser und demokratischer gewesen sei als das unsrige, so sehe er doch auch Gefahren, die der Stabilität der deutschen Demokratie drohten. Die entscheidende Frontlinie verlaufe nicht zwischen Altbürgern und Zuwanderern und nicht zwischen Christen, Muslimen, Juden oder Atheisten, sondern zwischen den Freunden und Feinden der Demokratie. Den Populisten und ihren Vereinfachungen müsse man entgegentreten, die Nationalisten müsse man überzeugen, dass wir beides sind, Europäer und Deutsche. Die Deutschen sollten ihrem Mut und ihrer Stärke vertrauen und ihren Glauben an die Demokratie nicht aufgeben. Europa müsse seine Verteidigungsbereitschaft erhöhen, denn das häufig gehörte Wort, das besage, dass es für politische Probleme keine militärische Lösung gebe, sei nur wahr, wenn sich alle daran hielten. Dass der aus dem Amt scheidende Präsident die unverzichtbare Bedeutung der Nato betonte, richtete sich wohl an die Deutschen, aber mehr noch an den Präsidenten, der in Amerika sein Amt antritt.
23.01.2017  Tecti praesidio novi Americani praesidis, neque tamen iure gentium neque decreto Unitarum Nationum tuti Israelitae, ut aliquot centum nova domicilia in orientali parte Hierosolymorum aedificarentur, permiserunt. Netanyahu administer primus huic permissioni, dum Baracus Obama munere est functus, moram fecerat. Meir Turgeman, Burgimagister urbis vicarius: "Nunc demum", inquit, "nobis aedificare licet." Et: "Regulae ludendi Donaldo Trump inaugurato mutatae sunt. Manus nobis non iam vinctae." Netanyahu se die Dominico vesperi cum Donaldo Trump telephonice de mutuis cum Palaestinensibus relationibus, de rebus Syriacis, de nescio qua nucleari Iranorum infestatione collocuturum esse ipse indicavit. - Interea Donalduum Trump eis, quae Netanyahu cordi essent, et aures et animum praebuisse innotuit. lc201701Unter dem Schutz des neuen amerikanischen Präsidenten, nicht aber unter dem des Völkerrechts und der Resolution der Vereinten Nationen haben die Israeli erlaubt, dass einige hundert neuer Wohnungen im Ostteil von Jerusalem errichtet werden. Ministerpräsident Netanjahu hatte die Erlaubnis, solange Barack Obama im Amt war, verzögert. Meir Turgeman, der Vize-Bürgermeister der Stadt sagte: "Jetzt endlich können wir bauen." Und: "Die Spielregeln haben sich seit Trumps Amtsantritt geändert. Wir haben jetzt freie Hand!" Netanjahu hat selbst bekannt gemacht, dass er am Sonntag Abend mit Donald Trump über das Verhältnis zu den Palästinensern, die Lage in Syrien und über eine, Gott weiß, welche, nukleare Bedrohung durch den Iran sprechen werde. - Inzwischen wurde bekannt, dass sich Donald Trump die Anliegen Netanjahus angehört und sich ihnen gegenüber offen gezeigt habe.
24.01.2017  Astanae, in capite Kasachstaniae, Russis, Turcis, Iranis curantibus heri colloquia de futuris rebus Syriacis coeperunt, quibus minimum intenditur, ut armistitium, quamvis adhuc ab utraque parte identidem violatum sit, tamen confirmetur et continuetur. Primum repraesentantes Syriaci regiminis et Syriacorum rebellium in eadem aula atque moderatoribus interpositis ad eandem mensam exadversum sedent. Regiminis delegati se cum iis rebellibus, qui arma deposuerint, de reconciliatione colloqui paratos esse dicunt, rebelles, ut Syriacus praeses munere decedat, postulant. Primo die deliberationibus nondum evenientibus dura maledicta intercedunt, imprimis cum Mahometus Allush, locutor rebellium, Syriacum regimen "terroristicum gregem" appellet. Colloquia duobus diebus expletis, octavo die mensis Februarii Genavae excipientur. lc201701In der kasachischen Hauptstadt Astana begannen gestern unter der Federführung Russlands, der Türkei und des Iran die Gespräche über die Zukunft Syriens, mit denen mindestens eine Stärkung und Verlängerung des Waffenstillstandes erreicht werden soll, auch wenn er bisher von beiden Seiten immer wieder verletzt wurde. Zum ersten Mal sitzen sich Vertrteter der syrischen Regierung und der syrischen Aufständischen im selben Raum und am selben Tisch mit den Verhandlungsführern dazwischen gegenüber. Die Vertreter der Regierung, sind, wie sie sagen, bereit, mit den Rebellen, die die Waffen niedergelegt haben, Versöhnungsgespräche zu führen. Die Aufständischen fordern, dass der syrische Präsident von seinem Amt zurücktritt. Am ersten Tag kommt es nicht zu Verhandlungen, aber es fallen harte Schimpfworte, besonders als Mohammed Allusch, der Wortführer der Rebellen die syrische Regierung als "Terroristenbande" bezeichnet. Die Gespräche werden zwei Tage dauern und am 8. Febr. in Genf weitergeführt.
25.01.2017  Sigimarus Gabriel, praefectus factionis Socialis Democraticae Germaniae, quem permulti electionibus Septembribus cum Angela Merkel de cancellariatu concertaturum esse auguraverant, non modo ius cadidatorium, quod penes praefectum factionis est, sua sponte remisit, sed etiam munere administri oeconomici et honore cancellarii vicarii se abdicaturum declaravit. His locis cedens primas defert Martino Schulz, qui, postquam nuperrime praesidatum parlamenti Europaei amisit, in politicam Germaniae arenam reverterat. Quae res nova, cum permultos inopinatos forsitan oppresserit, factione tamen perlubente sit facta, quod Sigimaro Gabriel ab hominibus de sententia rogatis minus favetur quam Martino Schulz. Gabriel autem minime in voluntarium otium recedet, sed munus administri rerum exteriorum iniens Francisco Gualterio Steinmeier succedet, qui mirum ni praeses statalis Ioachimo Gauck succedat. O quam volubilem munerum vertiginem! Heu, paene Brigittam Zypries ministerium oeconomicum suscepturam esse oblitus sum. lc201701Der Vorsitzende der Sozialdemokratischen Partei Deutschlands (SPD), Sigmar Gabriel, von dem sehr viele angenommen hatten, dass er bei den Wahlen im September mit Angela Merkel um das Kanzleramt konkurrieren werde, hat nicht nur auf das Zugriffsrecht, das dem Parteivorsitzenden zusteht, freiwillig verzichtet, sondern auch erklärt, dass er aus dem Amt des Wirtschaftsministers und seiner Funktion als Vizekanzler ausscheiden werde. Indem er diese Stellen räumt, übergibt er die Führungsrolle an Martin Schulz, der, nachdem er erst ganz kürzlich als Präsident des Europäischen Parlaments aufgehört hatte, in die politische Arena in Deutschland zurückgekehrt war. Diese Umgestaltung dürfte zwar sehr viele überrascht haben, aber dennoch zur Zufriedenheit der Partei erfolgt sein, weil Sigmar Gabriel in Umfragen schlechtere Sympathiewerte erzielt als Martin Schulz. Gabriel aber wird keineswegs in den selbstgewählten Ruhestand gehen, sondern das Amt des Außenministers antreten und darin Franz Walter Steinmeier folgen, der aller Wahrscheinlichkeit nach als Staatspräsident Joachim Gauck nachfolgt. O, welch rasch sich drehendes Ämterkarussell! Ach, fast hätte ich vergessen, dass Brigitte Zypries das Wirtschaftsministerium übernehmen wird.
12.02.2017  Estne Ioannes Claudius Juncker, ex anno MMXIV praeses Europaeae Commissionis, munere fungendo fatigatus an Europaeos instimulare in animo habet? Dixit enim in percontatione cum radiophonica statione Germaniae facta se ad suum tempus continuandum non iam paratum esse. Se valde de statu Unionis Europaeae laborare. Se concordiam viginti et septem civitatum Europaearum in Unione remanentium in dubium vocare, cum primum Britanni in deliberationes de suo exitu ingressi erunt. Eis aliis alia promittendo perfacile fore Europaeos dissidiosos reddere. lc201702Ist Jean Claude Juncker, seit 2014 der Präsident der europäischen Kommission, amtsmüde oder will er den Europäern nur einen Stachel setzen? Jedenfalls sagte er in einem Interview mit dem Deutschlandfunk, er sei zu einer Verlängerung seiner Amtszeit nicht mehr bereit. Er mache sich große Sorgen über den Zustand der Europäischen Union. Er ziehe die Einigkeit der 27 in der Union verbleibenden Staaten in Zweifel, sobald die Briten in Verhandlungen über ihren Austritt eintreten. Ihnen werde es, indem sie den einen dies, den anderen jenes versprächen, sehr leicht fallen, die Europäer auseinanderzudividieren.
20.03.2017  Factio Socialium Democratarum Germaniae (SPD) heri Martinum Schulz, pristinum praesidem Europaei parlamenti, qui erat solus candidatus, omnium consensu (singularibus centum centesimis suffragiorum) novum praefectum factionis reddidit. In hoc munere Sigimaro Gabriel succedit, qui mense Ianuario, ut ei candidaturam aperiret, concesserat. Ex quo tempore Sociodemocratae bacchabundi in unda inflammationis fluitant, qua conditorem novae spei in munus cancellarii prolutum iri sperant. Num cancellaria Merkel timere debet, ne isto megacymate deluatur? Suam enim arcam ad imitationem Noae nondum aedificavit. lc201703Die Sozialdemokratische Partei Deutschlands (SPD) hat gestern den früheren Präsidenten des Europäischen Parlaments, Martin Schulz, der einziger Kandidat war, einstimmig (mit beispiellosen 100%) zu ihrem neuen Parteivorsitzenden gewählt. In diesem Amt folgt er Sigmar Gabriel, der im Januar, um für ihn den Weg zur Kandidatur freizumachen, beiseite getreten war. Seit dieser Zeit schwimmen die Sozialdemokraten enthusiastisch auf einer Woge der Begeisterung, von der sie hoffen, dass sie den neuen Hoffnungsträger ins Kanzleramt spült. Ob Kanzlerin Merkel fürchten muss, von diesem Tsunami weggespült zu werden? Ihre Arche hat sie jedenfalls dem Beispiel Noahs folgend noch nicht gebaut.
25.03.2017  Marina Le Pen Vladimirum Putin, Russicum praesidem, in Kremlino Moscoviensi primum coram convenit. Duas coniecturas, quae a "malignis censoribus" facile adhiberi possent, Putin primas infitiatus est: De pecuniis, quibus Marina Le Pen assidue indiget, verba non fiebant, neque Russi quicquam momenti ad suffragia Francogallica afferre intendunt. Quod propositum ergo Le Pen sequebatur? Forsitan voluit ostentare se externarum quoque rerum capacem esse et Putin ad hanc rem idoneum adiutorem se praebiturum putavit. Neque Putin eam destituit: Repraesentantem enim eam politici spectri collaudavit, quod celeriter in Europa explicaretur. Quo autem munere eam suum adiumentum pensaturam esse Putin sperat? Quod divinatu non difficile: Nonne salutatrix Francogallica sanctiones Russis impositis contrarias esse iam dixit? Nonne vult Europam atque Eurozonam relinquere? Se nolle vicecancellariam Angelae Merkel fore ad Emmanuelem Macron spectans iam dixit, se malle vicepraesidem Vladimiri Putin fore nondum denegavit. lc201703Marine Le Pen traf den russischen Präsidenten Wladimir Putin im Kreml zum ersten Mal persönlich. ZweiVermutungen, die "böswillige Kritiker" leicht aufstellen könnten, hat Putin gleich am Anfang in Abrede gestellt: Über Geld, das Marina Le Pen ständig benötigt, wurde nicht gesprochen; und die Russen beabsichtigen, keinen Einfluss auf die französischen Wahlen zu nehmen. Welches Ziel verfolgt Le Pen also? Vielleicht wollte sie zeigen, dass sie auch Außenpolitik kann, und glaubte, Putin werde sich dafür als geeigneten Helfer anbieten. Und Putin enttäuschte sie nicht, denn er lobte sie als Repräsentantin eines politischen Spektrums, das sich in Europa schnell entwickele. Auf welches Gegengeschenk aber hofft Putin für seine Hilfestellung? Das ist nicht schwer zu erraten: Hat die Besucherin aus Frankreich nicht schon gesagt, die über Russland verhängten Sanktionen seien kontrproduktiv? Will sie nicht Europa und die Eurozone verlassen? Dass sie nicht die Vizekanzlerin von Angela Merkel werden will, hat sie mit Blick auf Emmanuel Macron, schon gesagt, dass sie lieber die Vizepräsidentin von Wladimir Putin werden will, hat sie noch nicht dementiert.
31.03.2017  Franciscus Gualterius Steinmeier, novus praeses foederalis Germaniae, primam peregrinationem Lutetiam Parisiorum fecit. In itinere dixisse fertur: "Nihil sicut semper, omnia fere mutata!" Ei administrum rerum exteriorum exuere difficile est. Nam semotus a praesidiali apparatu non exornationem habuit sed cum praeside Francisco Hollande de eisdem rebus colloquebatur, in quibus etiam pristino munere fungens versabatur: de Brexitu, de Foederata America, de Ucraina, de Syria, de Turcia. At propositum et praeparatum erat, ut postridie eius diei, quo Britanni divortium detulerant, consocietas Francorum et Germanorum compareret. Nuntius salutationis aditionalis erat: Quo obscurioribus nubibus caelum Europae obducitur, eo efficacius Franciae et Germaniae cooperandum est. lc201703Der neue deutsche Bundespräsident Franz-Walter Steinmeier, hat seine erste Auslandsreise nach Paris unternommen. Unterwegs soll er gesagt haben: "Nichts ist wie immer, fast alles ist anders!" Es fällt ihm schwer, die Rolle des Außenministers abzulegen. Denn unter Verzicht auf präsidialen Aufwand hielt er keine Festrede, sondern unterhielt sich mit François Hollande über die Themen, mit denen er schon in seinem früheren Amt befasst war: über den Brexit, die USA, die Ukraine, Syrien, die Türkei. Aber beabsichtigt und so eingerichtet war, dass am Tag, nachdem die Briten die Scheidung eingereicht hatten, die enge Verbindung zwischen Frankreich und Deutschland sichtbar werden sollte: Die Botschaft der Antrittsreise war: Je dunkler die Wolken sind, die über dem Himmel Europas aufziehen, um so effektiver müssen Frankreich und Deutschland zusasmmenarbeiten.
Konnte hier keine weiteren Belege finden