top

   
Beleg gesucht für: momenti
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Iam illud quidem perspicuum est, maximam animi aut voluptatem aut molestiam plus aut ad beatam aut ad miseram vitam afferre momenti quam eorum utrumvis, si aeque diu sit in corpore. Cic.fin.1,56,1Das ist also jetzt einleuchtend, dass die größte Lust oder Beschwerde der Seele mehr Einfluss auf das glückselige oder unglückselige Leben hat als beides, wenn es gleich lang im Körper stattfindet.
2013.12.04 Detroit non solvendo esse
Detroit, urbs in Michigania sita, olim efflorescente autoraedaria industria ditissima, nunc eadem industria occidente et pensionibus ad dimidium sumptuum futurorum auctis tenuis et obaerata est. Itaque moderatores urbis ab iudicibus tutamen a creditoribus rogaverunt atque acceperunt. Post ruinam fortunarum nunc sperant ordinata insolubilitate arcam nummariam intra unum annum relevatum et urbem recreatum iri. Magis afflicti et solliciti sunt versa vice patres familiarum, quibus, postquam ad beneficia tributa fruenda sunt missi, nunc beneficia non iam tota tribuuntur. Magni momenti est ista causa, quod etiam aliae urbes Americanae simili condicione utuntur atque Detroit.
2013.12.11 Manus esse consertas
In celebrationibus heri pro Nelsone Mandela in Africa Australi peractis Americanorum praesidens Baracum Obama et eius Cubanensis collega Raul Castro manus prensantes et brevem sermonem familiariter conserentes omnium animos in se converterunt. Aedēs Albae Vasingtoniae affirmare properaverunt hunc dextrarum amplexum neque praecogitatum neque ullius maioris politici momenti fuisse. Cubanense regimen Americanos ea manuum prensatione fortasse aggressiones suas finire coepisse augurat, significans ea oratione sanctiones oeconomicas, quas Civitates Unitae post periculosam Cubae cum Russis cooperationem (anno 1961°) sanxerant.
2014.01.09 Robertus Michael Gates, pristinus Americanus administer ab defensione, qui et Georgio Walkero Bush et Baraco Obama praesidentibus eo munere functus anno 2011° voluntarius magistratu decesserat, nunc in libro, quem "Officium: memorialia administri a bello" (Duty: Memoirs of a Secretary of War) titulat, acriter huius temporis praesidentem Obama et vicepraesidentem Josephum Biden reprehendit. Baracum Obama, quamvis homo esset castus atque integer, in Afgania non successum sed tantummodo recessum copiarum Americanarum molitum esse. Sed etiam Bush lepida simplicitate fuisse, cum anno 2001° militari ingressu propriam Afganistae naturam mutari posse confisus esset. Vicepraesidentem Biden per quattuor decennia in omnibus fere maioris momenti quaestionibus ad securitatem et politiam externam pertinentibus se fefellisse. Hoc libro perlecto non difficile videbitur decernere, quis istis temporibus optimus Americanorum praesidens fuisset. 2014.01.09Der frühere amerikanische Verteidigungsminister Robert Michael Gates, der sowohl unter Präsident Geoge Walker Bush als auch unter Barack Obama in dieser Funktion diente und 2011 freiwillig aus dem Amt schied, greift in einem Buch mit dem Titel "Dienst: Erinnerungen eines Kriegsministers" (Duty: Memoirs of a Secretary of War) scharf den derzeitigen Präsidenten Barack Obama und seinen Stellvertrete Joe Biden an. Obwohl Obama ein moralisch integrer Mann sei, habe er in Afghanistan nicht den Erfolg, sondern nur den Rückzug der amerikanischen Truppen verfolgt. Aber auch Bush sei ziemlich naiv gewesen, als er darauf vertraute, der Charakter Afghanistans könne durch seinen militärischen Einmarsch im Jahr 2001 verändert werden. Vizepräsident Biden habe während vier Jahrzehnten in allen wichtige Fragen zur Sicherheit und Außenpolitik falsch gelegen. Wer dieses Buch gelesen hat, wird unschwer entscheiden können, wer in dieser Zeit der beste amerikanische Präsident gewesen wäre.
2014.05.18 Etiam altera "Mensa Rotunda", quae hoc quidem die Saturni Charcoviae, in urbe in Orientali Ucraina sita, expedita erat, sine solido effectu praecipitavit. Iterum prorussici separatistae, qui istum conventum rem nullius momenti iudicant, non invitati erant. Animorum affectio vero melior fuisse dicitur. Tempus tertiae mensaae rotundae dies vicesimus primus huius mensis praestitutus est, qui dies est paucis diebus ante electiones parlamentarias exhibendas Has electiones ubique ordine exhiberi posse, interea a multis addubitatur. Rem electionibus disturbatis in gravius periculum adductum iri a nullo dubitatur. 2014.05.18Auch der zweite "Runde Tisch", der diesen Samstag in Charkiw in der Ostukraine abgehalten worden war, eilte ohne greifbaren Erfolg seinem Ende entgegen. Wieder waren die prorussischen Separatisten, die dieses Treffen als bedeutungslos beurteilen, nicht eingeladen. Die Stimmung soll immerhin besser gewesen sein.Ein dritter "Runder Tisch" wurde auf den 21. dieses Monats, wenige Tage vor der vorgesehenen Parlamentswahl terminiert. Dass diese Wahlen überall ordnungsgemäß abgehalten werden können, wird inzwischen von vielen bezweifelt. Dass eine Vereitelung der Wahlen die Lage gefährlicher machen würde, wird von niemandem bezweifelt.
2014.06.04 Hodie (d. 4° m. Jun. a. 2014°) vicesimus quintus est anniversarius eius internecionis, quae fiebat, cum Pechini milites instructa acie in plateam Tianmen procederent et (nemo scit, quot) cives in plus libertatis proclamantes trucidarent. Eae res gestae, quamvis plerique iuvenum in Sinis ipsis versantium eas aut hodie iam ignorent, aut sua interesse non credant, aut in oblivionem venire malint, ad speciem hodiernarum Sinarum effingendam (ad impetum oeconomicum provehendum, ad patriam educationem promovendam) maximi momenti fuerunt. 2014.06.04Heute (4. Juni 2014) ist der 25. Jahrestag des Massakers, das passierte, als in Peking das Militär auf dem Tianmen-Platz aufmarschierte und (und keiner weiß wie viele) Bürger, die zu mehr Freiheit aufriefen, niedermachte. Obwohl die meisten Jugendlichen, soweit sie in China selbst leben, diese Ereignisse heute nicht mehr kennen oder für sich als bedeutungslos ansehen oder sogar wünschen, dass sie vergessen werden, waren sie für die Ausgestaltung des heutigen China (für die Förderung des wirtschaftlichen Aufschwungs, das Vorantreiben einer vaterländischen Bildung) von größter Bedeutung.
2014.06.06 In Normannia dies sextus m. Iun. a. MCMXLIV., quo foederati ad litorem septentrionalis Galliae appulerunt, celebratur, qui dies, d-dies vulgo appellatus, ante septuaginta annos finem secundi belli mundani et exitium Germaniae Hitlerianae attulit. Aliquot centum veterani, qui rebus gestis ipsi interfuerunt, sollemnia participant. Gallicus praeses Franciscus Hollande, conditor instructorque memoralium, moderatores viginti rerum publicarum exspectat. Inter quos Barack Obama, Vladimirum Putin, reginam Elizabetham II., Davidium Cameron, Angelam Merkel. Propter disceptationes Ucrainicas ars politica non minoris momenti sit quam rerum memoria. 2014.06.06In der Normandie wird der 6. Juni 1944 gefeiert, an dem die Aliierten an der Küste Nordfrankreichs landeten. Dieser Tag, allgemein D-Day genannt, leitete das Ende des 2. Weltkrieges und den Untergang Hitler-Deutschlands ein. Einige hundert Veteranen, die an den Ereignissen selbst teilnahmen, nehmen an den Feierlichkeiten Teil. Der französische Präsident François Hollande erwartet als Gastgeber der Gedenkfeier die Oberhäupter von zwanzig Staaten; darunter Barack Obama, Wladimir Putin, Königin Elizabeth II., David Cameron, Angela Merkel. Wegen der Streitigkeiten um die Ukraine, dürfte die Diplomatie nicht weniger gefragt sein als die Historie.
2014.06.22 Abbatia Corbeia, prope Huxariam in Rhenania Septentrionali Vestfalia ad Visurgim sita ab Unitarum Nationum ab educatione, scienta, cultura organizatione (UNESCO) culturalis mundi hereditas declarata est. Abbatia anno octingentesimo vicesimo altero ab Benedictinis monachis condita est. Architectura operis occidentalis quasi exempli causa Carolingorum et antiquitatis elementa coniungit. Praeterea abbatia aetate media in Francogallia ad res spirituales et politicas maximi momenti fuit. 2014.06.22Die Abtei Corvey nahe bei Höxter in Nordrhein-Westfalen an der Weser ist von der UNESCO zum Weltkulturerbe erklärt worden. Die Abtei wurde 822 von Benediktinern gegründet. Die Architektur des Westwerks vereinigt vorbildlich karolingische mit antiken Elementen. Außerdem war die Abtei im Mittelalter von größter Bedeutung für spirituelle und politische Strömungen in Frankreich.
2014.06.29 Etiamsi nuntii, quibus victoria a copiis Iraquianis ex Tagrito urbe reportata celebratur, laetiores sint vero, tamen Sunnitici militantes Bagdatum versus profecturi cohibiti esse et animis sensim deficere videntur. Tagritum non modo urbs, in qua Saddamus Husseinus est natus, et propugnaculum Sunnitarum notum est, sed est etiam maximi militaris momenti. 2014.06.29Obgleich die Siegesmeldungen der irakischen Truppen aus Tikrit übertrieben sein mögen, scheinen die sunnitischen Kämpfer auf ihrem Vormarsch nach Bagdad gestoppt zu sein und allmählich ihren Mut zu verlieren. Tikrit ist nicht nur als Geburtsstadt von Saddam Hussein und Hochburg der Sunniten bekannt, sondern auch militärisch von größter Bedeutung.
2014.07.28 Vincentius Nibali, qui honoris gratia "cetus Messenius" cognominatur, centesimum primum circuitum Galliae birotarium anni bis millesimi quarti decimi vicit. Pristinis annis adiutor Alberti Contadoris nunc ipse Lutetiae rex birotarius campos Elysios pervectus est. Primus Italianus ex sedecim annis hoc certamen vicit et ad summum sextus agonista, qui omnes tres maximi momenti cursus birotarios (Circuitum Galliae, Circuitum Italiae, Circuitum Hispaniae) vicit. 2014.07.28Vincenzo Nibali, der ehrenvoll "Hai von Messina" heißt, hat die 101. Tour de France des Jahres 2014 gewonnen. In früheren Jahren Zuarbeiter von Alberto Contador fuhr er jetzt in Paris selbst als König der Radfahrer über ie Champs Elysées. Als erster Italiener seit 16 Jahren konnte er diesen Wettbewerb gewinnen und gewann als sechster Sportler überhaupt alle drei wichtigen Radrennen (Tour de France, Giro d’Italia und Vuelta a España).
2014.08.17 Ictibus aeriis Sunniticae militiae tromocraticae (IS) recenter datis Americanis Carduchicam Peshmeram (i.e. "qui mortem aspiciunt") in obice vallestri ad Mossul aedificato recuperando iuvare in animis est. Orientalis huius obicis pars iam a Carduchis capta esse dicitur. Qui obiex maximi momenti est ad provisionem aquariam a vastatione terroristica tutandam. 2014.08.17Mit den neuesten Luftschlagen gegen die sunnitische Terrormiliz (IS) wollen die Amerikaner die kurdische Peschmera (d.h. "die dem Tod ins Auge sehen") bei der Rückeroberung des Staudamms bei Mossul unterstützen. Der östliche Teil dieses Dammes soll bereits von den Kurden eingnommen sein. Dieser Damm ist äußerst wichtig, um die Wasserversorgung vor terroristischer Sabotage sicherzustellen.
2014.09.05 Nato organizatio in urbe Novioporta in Cambria sita conventum suum autumnalem exhibuit. Loci maximi momenti erant Ucraina et tromocraticus Status Islamicus (IS). Hospes aderat Petro Poroshenko, Ucrainicus praeses, qui levem spei auram ostendit, quod hodie colloquiis Ordine ab Securitate et Cooperatione Europaea se interponente Minscii habitis stabiles indutiae inter copias Ucrainicas et prorussicos rebelles fieri possent, quod, quemadmodum dixit, esset principium armorum componendorum. Moderatores participantes se Ucrainam, etiamsi non recta militariter, adiuturos esse asseveraverunt. Iidem hodie renuntiare in animo habent, quas novas sanctiones Russis imposituri sint. 2014.09.05Die Nato hat in Newport in Wales ihre Herbssitzung abgehalten. Im Mittelpunkt der Gespräche standen die Ukraine und der terroristische Islamische Staat (IS). Als Gast war der ukrainische Präsident Petro Poroschenko anwesend, der einen schwachen Hoffnungsschimmer für einen dauerhaften Waffenstillstand aufzeigte, der heute in Minsk unter Vermittlung der Organisation für Sicherheit und Zusammenarbeit in Europa (OSZE) zwischen den ukrainischen Truppen und den prorussischen Rebellen ausgehandelt werden könnte und, wie er sagte, der erste Schritt zu einem Frieden wäre. Die teilnehmenden Regierungschefs sicherten der Ukraine ihre, wenn auch nicht direkt militärische, Hilfe zu. Sie beabsichtigen heute bekannt zu geben, welche neuen Sanktionen sie Russland auferlegen wollen.
2014.11.18 Ma.d. Cancellaria Angela Merkel, antequam cum Vladimiro Putin Brisbanae arbitris remotis deliberavit, aliquanto occultius et tectius de controversiis Ucrainicis locuta, deliberatione peracta, in sermone Sydneiae ante studentes habito linguae frena relaxavit: Russicum praesidem nullo iure niti, nisi iure, quod in armis esset. Ordinem, quo pax Europaea contineretur, a Russico praeside in discrimen vocari. Rem Ucrainicam minime tantummodo regionalem esse, sed periculum habere, ne tota regio flammis comprehenderetur. Praecipue et particulariter Georgiam, Moldaviam, Serbiam nominavit. Maximi momenti nunc esse, ut Civitates Americae Unitae et Unio Europaea concordiam servarent, neve se digeri sinerent. Putin colloquio percontativo Solis die a prima statione televisionis Germanicae (ARD) vesperi emisso, sed iam ante apicem Brisbanensem photographato suam causam dicere conabatur. 2014.11.18Kanzlerin Angela Merkel hatte vor ihrem Vier-Augen-Gespräch mit Wladimir Putin in Brisbane ziemlich zurückhaltend über die Streitigkeiten um die Ukraine gesprochen. Nach der Unterredung gab sie in einer vor Studenten in Sydney gehaltenen Rede ihre Zurückhaltung auf: Der russische Präsident könne sich auf kein Recht berufen als auf das Recht des Stärkeren. Die europäische Friedensordnung werde vom russischen Präsidenten in Frage gestellt. Die Streit um die Ukraine sei keineswegs nur eine regionale Angelegenheit, sondern berge die Gefahr eines Flächenbrandes. Im einzelnen nannte sie besonders Georgien, Modawien und Serbien. Am wichtigsten sei es jetzt, die Einigkeit zwischen den Vereinigten Staaten und der Europäischen Union zu wahren und sich nicht auseinanderdividieren zu lassen. Putin versuchte in einem Interview, das am Sonntag Abend im ersten Deutschen Fernsehen gezeigt, aber schon vor dem Gipfel von Brisbane aufgezeichnet worden war, seinen Standpunkt zu verteidigen.
2014.12.01 Lu.d. Donaldus Tusk, pristinus Polonicus administer princeps, quinquaginta septem annos natus, hodie Bruxellis novus praeses consilii Europaei Hermanno Van Rompuy, qui se a negotiis publicis removet ad otiumque perfugit, succedet. Complura negotia gravioris momenti ei erunt exsequenda: Programma pecuniarum in oeconomia collocandarum a Ioanne-Claudio Juncker elaboratum transigendum; ut Britannia in Unione Europaea remaneat, annitendum; ut controversiae cum Russiae mitigentur vel componantur conandum est. Tusk in muneribus suis administrandis antehac efficax erat et in antecessum se adhuc semper invictum de scaena decedere voluisse dixerat. Ut melius Anglice disceret, se cursum intensivum frequentaturum promiserat. 2014.12.01Der 57-jährige frühere polnische Ministerpräsident Donald Tusk wird heute in Brüssel als neuer Präsidend des Europäischen Rates Hermann Van Rompuy nachfolgen, der sich in den Ruhestand zurückzieht. Etliche bedeutende Aufgaben wird er zu erledigen haben: Das von Jean-Claude Juncker erarbeitete Investitionsprogramm muss umgesetzt werden; es sind Anstrengungen erforderlich, dass Britannien in der EU bleibt; die Streitigkeiten mit Russland müssen abgemildert oder beigelegt werden. In seinen früheren Ämtern war Tusk erfolgreich und hatte vorweg gesagt, er habe bisher immer unbesiegt von der Bühne abtreten wollen. Um besser englisch zu lernen, hatte er versprochen einen Intensivkurs zu besuchen.
2014.12.05 Ve.d. Oratione anniversaria ad nationem habita Vladimirus Putin praeses rationes suas politicas defendit simulque potestates occidentales graviter accusavit: Crimaeam ex toto iuri gentium convenienter esse annexam. Crimaeam Russis maximi civilisatorii momenti et sacram esse nunc et in omne tempus; eam Russis tanti esse, quanti mons templi Iudaeis et Muslimis. Crimaeae adiunctionem occidenti nihil esse nisi causam praetextam. Russiam non ad condiciones Occidentis descensuram, qui se sanctionibus rumpere atque ad deditionem subigere conaretur. Russiam demonstravisse se cum omnes pristinas republicas Sovieticas tum Ucrainam sui iuris esse agnoscere et, ut ad plenum fierent, adiuvare. Ut vivum fugitivum in Russiam rediret, Putin spem amnestiae fecit. 2014.12.05In seiner jährlichen Rede an die Nation verteidigte Präsident Putin seine Politik und machte zugleich den Westmächten heftige Vorwürfe. Die Annexion der Krim sei in völliger Übereinstimmung mit dem Völkerrecht erfolgt. Die Krim sei für die Russen von größter zivilisatorischer Bedeutung und heilig, jetzt und für immer. Sie sei den Russen so viel wert, wie der Tempelberg den Juden und Muslimen. Die Anbindung der Krim diene dem Westen nur als Vorwand. Russland werde sich dem Westen nicht unterwerfen, der es mit seinen Sanktionen schwächen und zur Kapitulation zwingen wolle. Russland habe bewiesen, dass es anerkenne, dass die ehemaligen Sowjetrepublicken und besonders die Ukraine souverän seien, und es sie darin unterstütze, es in vollem Umfang zu werden. Damit flüchtiges Kapital nach Russland zurückkehre, stellte Putin eine Amnestie in Aussicht.
Nam, sive honestum solum bonum est, ut Stoicis placet, sive, quod honestum est, id ita summum bonum est, quemadmodum Peripateticis vestris videtur, ut omnia ex altera parte collocata vix minimi momenti instar habeant, dubitandum non est, quin numquam possit utilitas cum honestate contendere. Cic.off.3,11,2Denn mag die Sittlichkeit das einzige Gut sein, wie die Stoiker annehmen, oder mag sie, was eure peripatetischen Schule vertritt, so ausschließlich das höchste Gut sein, dass alles ihr gegenüber kaum einen Schatten von Gewicht hat, so ist es unzweifelhaft, dass sich der Nutzen nie mit der Sittlichkeit messen darf.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
02.03.2015 Copiae Iraquianae et militiae Siiticae et Sunniticarum gentium pugnatores urbem Tagritum (Tikrit) recuperare conantur. Adiuti ab Americanorum copiis aeriis tripertito urbi appropinquant. Quae urbs ex urbe Bagdato in urbem Mosul expedite profiscentibus est maximi momenti. Islamistici Status militantes ad tempus etiam alibi vapulant. lc201503
20.03.2015 Postquam Graeci Athenis mane expertos Europaearum institutionum, qui nunc dicuntur, foras abire iusserunt, vesperi Bruxellis septem maximi momenti disceptatores Europaei cum Graeco primario Alexi Tsipras de recentibus pensionibus servatricibus solvendis consultabant. Graeci se novam tabellam earum reformationum, quas perficere cogitarent, intra dies proxime sequentes conscriptam Bruxellas submissuros promiserunt. Praeterea ad sanctiones politicas Russiae propter Ucrainam impositas ad finem huius anni minimum perferendas disceptatores consenserunt: ridicularius, qui has duas res inter se conectat. Si re vera mundus, ut cancellaria Merkel dixit, in Europam spectat, quomodo cum rebus publicis vacillantibus agat, fieri non poterit, quin mundus caput quasset mirabundus. lc201503
27.07.2015  Syriacus praeses Bashar al-Assad suas copias, quae olim trecentorum milium militum nunc dimidia ex parte minutae essent, non iam totam terram obtinere posse confessus est. Alteram causam esse dixit, Arabiam Saudianam, Quatariam, Turciam significans, quod potestates quaedam externae rebellibus cumulatius suppeditarent. Nunc regiones maioris momenti, quas sub dicione retinere vellent, esse definiendas. Sed se victum esse negavit: "vocabulum cladis", inquit, "in glossario Syriaci exercitus non existit. Resistere pergemus et vincemus." (cf. BBC) lc201507Der syrische Präsident Bashar al-Assad gestand ein, dass sein Heer, das einst 300'000 Mann stark war, jetzt um die Hälfte reduziert und nicht mehr in der Lage sei, das ganze Land zu behaupten. Ein zweiter Grund, sagte er, sei, indem er auf Saudiarabien, Quatar und die Türkei anspielte, dass ausländische Mächte die Rebellen verstärkt unterstützten. Jetzt müsse man die wichtigeren Gebiete festlegen, die man weiter behaupten wolle. Dass er aber besiegt sei, wies er von sich: "Das Wort Niederlage", sagte er, "kommt im Wörterbuch des syrischen Heeres nicht vor. Wir werden uns weiter widersetzen und siegen."
07.09.2015  Quod Grayson Altenberg non nosti, te non dedecet; vir enim magni momenti non est. Tamen, quod viam vivendi Americanam attineat, quomodo vivat vel imprimis habitet, tua fortasse aliquantulum intersit: Iuvenis est XXII annorum, ex Visconsinia oriundus. Ut munus et condicionem coqui sequeretur, in maiorem urbem conisus Neo-Eboraci domum cenatoriam una stella Michelin decoratam investigavit, quae ei, ut coquum disceret, obtulit. Et, quamvis sit difficile ibi domicilium parvo conducibilem invenire, invenit non longe a loco operandi, cuius conductionis pretium mensuale solvere posset: 1100 dollaria. Hoc domicilium exstat ex uno conclavi novem metrorum quadratorum. Fenestra quaedam non in pariete, sed in tecto. Protinus ab lecto loculus rotundus, ubi in aquae deiectu lavetur. Latrina porta carens, pro armario tabulae parieti insertae. Mansio Diogene Sinopensi profecto digna, sed etiam Grayson Altenberg digito caelum attingit, quod tale domicilium reppererit. Tu autem, si imaginaris te viginti annis post Manhatae in caupona elegantioris gustatus tribus stellis Michelin decorata cenaturum esse, quae ad virum XLII annorum, cui nomen Grayson Altenberg est, pertineat, haud absurde imagineris. lc201509Dass Sie Grayson Altenberg nicht kennen, ist keine Schande; denn er ist keine wichtige Person. Dennoch interessiert es Sie vielleicht ein wenig, was den American way of life angeht, wie er lebt, besonders, wie er wohnt. Er ist ein junger 22-jähriger Mann und stammt aus Wisconsin.Um den Beruf des Kochs zu ergreifen, zog es ihn in eine größere Stadt und er spürte in New York ein Lokal mit einem Michelin-Stern auf, das ihm anbot, eine Lehre als Koch anzutreten. Und wirklich fand er, obwohl es schwer ist, dort eine bezahlbare Wohnung zu finden, eine Wohnung nicht weit von seinem Arbeitsplatz, deren Monatsmiete er bezahlen konnte: 1100 Dollar. Diese Wohnung besteht aus einem Zimmer von 9 Quadratmetern. Kein Wandfenster, sondern eine Dachluke. Gleich an das Bett anschließend ein kleiner runder Platz zum duschen. Die Toilette ohne Tür. Statt eines Schrankes Bretter an der Wand, Eine Wohnung, die in der Tat eines Diogenes aus Sinope würdig gewesen wäre. Aber auch Grayson Altenberg war überaus glücklich, eine solche Wohnung gefunden zu haben. Sie aber dürften nicht ganz falsch liegen, wenn Sie sich vorstellen in 20 Jahren in Manhatten in einem mit drei Michelin-Sternen ausgezeichneten Feinschmeckerlokal zu speisen, das einem 42-jährigen Mann namens Grayson Altenberg gehört.
14.11.2015  Massud Barzani, Curdicorum in Iraquia praeses, suos milites urbem Sindjar, quae in Iraquia Septentrionali prope Syriacos fines sita est, recuperavisse pronuntiavit. Cum septem milibus quingentis militum Curdicae Peshmergae, qui ictibus aeriis Americanorum adiuvabantur, etiam complures Yazides pugnabant, qui urbem Sindjar, antequam mense Augusto praeteriti anni ab Islamico Statu capta est, incoluerant, atque aliquot militantes Partium Curdicorum operatorum (PKK). Haec urbs, quod et ad valorem symbolicum et ad rationem belli attinet, magni momenti est; nam viam dispartit, quae Mosul et Raqqam, urbes, quarum utraque ab Islamico Statu obsessa est, coniungit et Mosul a commeatu intercludit. lc201511Massud Barzani, der Präsident der Kurden im Irak, hat verkündet, dass seine Soldaten die Stadt Sindschar, die im Nordirak in der Nähe der syrischen Grenze liegt, zurückerobert haben. An der Seite der 7500 Soldaten der kurdischen Peschmerga, die von Luftschlägen der Amerikaner unterstützt wurden, kämpften auch etliche Jesiden, die in Sindschar gewohnt hatten, bevor es im August des vergangenen Jahres vom Islamische Staat eingenommen worden war, und einige Kämpfer der Kurdischen Arbeiterpartei (PKK). Diese Stadt hat sowohl symbolisch, als auch strategisch einen hohen Stellenwert; denn sie zweiteilt die Straße, die Mosul mit Raqqa, beides vom IS besetzte Städte, verbindet, und trennt Mosul vom Nachschub ab.
07.12.2015  Ex inopinato duo Libyca regimina, quae adhuc aemulantia inter se concurrebant, ad pacem faciendam consenserunt. Duo parlamenta, quarum alterum et Islamicum Tripoli sedem habet, alterum, quod ab internationali communitate in commune agnitum est, in urbe Tobruk, Libyam postac ab una nationalis unitatis gubernatione regendam esse compacta sunt. Delegati, qui prope Tunetem disceptabant, de magni momenti profligatione loquuntur: Ex decem repraesentantibus utriusque partis commissionem condendam esse, quae novum administrum primarium et duo vicegerentes eligat. Is rerum progressus est eo inopinatior atque eo magis dubius, quod iam mense Octobri actio initialis Nationum Unitarum ad irritum ceciderat. Moderatores, qui hac septimana vergente internationalis conventus Romae de Libya exhibiti participes erunt, inter alios Sergius Lavrov et Ioannes Kerry, hac parva spe acquieverint. lc201512Überraschend haben sich die beiden libyschen Regierungen, die bisher konkurrierten und gegeneinander arbeiteten auf einen Friedensplan geeinigt. Die beiden Parlamente, von denen das eine islamisch ist und seinen Sitz in Tripolis hat, das andere, das im allgemeinen von der internationalen Gemeinschaft anerkannt wird, in Tobruk, haben vertraglich festgelegt, dass Libyen in Zukunft von nur einer Regierung der nationalen Einheit regiert werden soll. Aus zehn Vertretern beider Seiten soll ein Komitee gebildet werden, das einen neuen Ministerpräsidenten und zwei Stellvertreter auswählt. Die Delegierten, die in der Nähe von Tunis tagten, sprechen von einem wichtigen Durchbruch. Diese Entwicklung ist um so überraschender und um so fraglicher, weil schon im Oktober eine Initiative der Vereinten Nationen gescheitert war. Die Politiker, die am nächsten Wochenende an einer internationalen Libyen-Konferenz teilnehmen, unter anderen Serjej Lawrow und John Kerry, dürften sich mit dieser kleinen Hoffnung anfreunden können.
17.12.2015  Diebus Iovis et Veneris summae auctoritatis congressio civitatum Europaeae Unionis exhibebitur. Quae ut praeparetur, cancellari Merkel in foederali conventu legatorum declarationem regiminis edisseruit, qua maiores Europae difficultates in medium proferebantur: quomodo fines exteriores melius praemuniri possent, quomodo infrenata affluentia profugorum temperanda esset, quam partem Britannia posthac in Europa actura esset, quem ad modum contractus cum Turcis confectus neque ab omnibus Europaeis probatus ad eventum perducendus esset. Merkel eum contractum laudans sibi persuasum esse dixit Turcas Europaeae Unioni socios maximi momenti esse et mansuros. Hac in re ab oppositione politica vehementius reprehensa et exsibilata est. lc201512Am Donnerstag und Freitag findet ein Gipfel der EU-Staaten statt. Um ihn vorzubereiten, gab Kanzlerin Merkel vor dem Bundestag eine Regierungserklärung ab, in der sie die größeren Probleme Europas zur Sprache brachte; Wie die Außengrenzen besser geschützt werden können, wie der ungezügelte Zufluss von Flüchtlingen geregelt werden kann, Welche Rolle Britannien in Zukunft in der Europa spielen wird, wie das mit den Türken geschlossenen Abkommen, das nicht von allen Europäern gutgeheißen wird, erfolgreich umgesetzt werden soll, Merkel lobte dieses Abkommen und zeigte sich überzeugt, dass die Türken die wichtigsten Partner der Europäer sind und bleiben. In diesem Punkt wurde sie von der Opposition ziemlich heftig kritisiert und ausgebuht.
18.12.2015  Russicus praeses Vladimirus Putin in diurnariis quotannis edocendis ad diversa argumenta dicens "Latine loquebatur". Vehementius in Turcas invectus est, quos certam Americanorum corporis regionem ablinxisse dixit. Et: Mustapham Kemal Atatürk se in sepulcro circumversurum esse, si islamizationem in Turcia lente progrediendem videret. Ad cursum Americanorum candidatorum republicanorm alludens Donaldum Trump virum coloribus variis, ingeniosum absoluteque apicatum laudavit. Iosephum Blatter, pristinum FIFAe praesidem, ut pacis praemio Nobeliano honestaretur, appellavit. Non nullius momenti etiam videatur neque eius fidem confirmet, quod quosdam Russos, qui quibusdam rebus militaribus praessent, in Ucraina Orientali fortasse versari, quod adhuc semper infitiatus erat, aliquantum sophistice confessus est. Forsitan et nonnulli politici occidentales, qui eius declarationes auscultaverunt, confiteantur satis "Latine scire" non esse damno. lc201512Der russische Präsident Wladimir Putin redete bei seiner jährlichen Pressekonferenz "Latein" (= Klartext). Besonders heftig watschte er die Türken ab, die, wie er sagte, die Amerikaner an einer besonderen Stelle geleckt hätten. Und: Mustapha Kemal Atatürk würde sich im Grab umdrehen, wenn er die schleichende Islamisierung in der Türkei erleben müsste. Auf das Kandidatenrennen der amerikanischen Republikaner anspielend sagte er, Donald Trump sei ein facettenreicher und begabter Mann, der absolute Spitzenkandidat. Den früheren FIFA-Boss Sepp Blatter schlug er für den Friedensnobelpreis vor. Wichtig dürfte auch erscheinen und seiner Glaubwürdigkeit schaden, dass er einigermaßen spitzfindig zugab, dass sich vielleicht einige Russen für bestimmte militärischen Aufgaben in der Ostukraine aufhielten. Dies hatte er bisher immer in Abrede gestellt. Möglicherweise geben auch einige westliche Politiker, die seinen Erklärungen aufmerksam zugehört haben, zu, dass es kein Nachteil ist, "Latein" hinreichend zu beherrschen.
14.VII.2016  Globalibus condicionibus securitatis mutatis foederalis Germaniae gubernatio "librum album" comprobavit, qui primum ex decem annis partes, quas copiae foederales in Germania et ubique terrarum agant, definit. Ex anno MMVI concordia cum Russia usque ingravescens fragilis facta, terroristicus Islamicus Status (qui dicitur) usque se expandens suum os deforme extulit, nusquam terroristicae insidiae usque gliscentes non impendent. Maioris momenti sunt haec quattuor novae dispositiones:
  • Copiis Germanis plus periculi in se recipientibus globaliter esse agendum;
  • Copias pecuniis et armis melius exornandas, numerum militum augendum esse;
  • Militibus biocolytas huius terrae magnis terroristicis insidiis perpetratis adiuvandos esse.
  • Assiduam sedem in consilio securitatis Nationum Unitarum Germaniae in longius petendam esse.
lc201607
21.10.2016  Et cancellariae Merkel et praesidibus Obama et Putin me lineas capitales scribentem aliquantulum temporis interquieturum esse scripsi. Quorum unusquisqe mihi respondens se interea nihil aliquantuli momenti perfecturum esse promisit. lc201610
26.02.2017  Quae sunt "arcana imperii", quibus quivis postrealis imperator suam potestatem et studium populi consolidet? (1) Primum arcanum postulat, ut res perplexas et multinodas simplificet. (2) Alterum, ne quis in certa ratione versetur, quam mutare non possit, sed res potius in incerto relinquat. (3) Tertium, ut eligat aliquot institutiones vel circulos, quos rebellandos hostes populi declaret. Sunt alia arcana, quae hoc loco tacita relinquo. Quibus in consiliis Donaldus Trump istas tres regulas adhibuit? (1) Simplificationes: Res aut magnificae aut exitiosae esse debent, tertium non datur. Res publica a praeside recepta in exitioso statu erat. Assecuratio valetudinara, quam Baracus Obama initiavit, exitiosa, foedera liberae mercium permutationis exitiosa, pactio nuclearis cum Irania icta exitiosa. Eius familia: magnifica, cooperatores et adiutores: magnifici, politica administratio: magnifica, quae adhuc assecutus est: magnifica, murus Mexicanus et simplex et magnificus. (2) Res in incerto relictae: Nato et obsoleta est et maximi momenti. "Mihi, utrumvis Israeli et Palaestinenses tractaverint, placebit." Putin et familiaris adiutor et periculosus hostis. (3) Conceptio hostium: Vashingtonienses optimates et mendaces diurnarii, et immigrantes et Muslimi sunt interni populi hostes, externi sunt Mexicani et Irani et Sinenses et Islamisticus Status. Suppleas ipse, quae praetermisi! - Exempla, quae Turcicum praesidem Tayyip Erdogan analogis arcanis uti demonstrent, ipse facile invenies. lc201702Mit welchen "geheimen Prinzipien der Herrschaft" festigt ein postfaktischer Regent seine Macht und die Zuneigung des Volkes? (1) Das erste Geheimnis fordert, dass er komplexe und vielschichtige Sachverhalte vereinfacht. (2) Das zweite, dass er keinen festen Standpunkt bezieht, den er nicht ändern könnte, sondern eher die Dinge im Unklaren lässt. (3) Er suche sich drittens einige Einrichtungen oder Gruppen aus, die er zu Feinden des Volkes erklärt und die es zu bekämpfen gilt. Es gibt noch andere Prinzipien, die ich hier übergehe. In welchen Entscheidungen hat Donald Trump auf diese Prinzipien zurückgegriffen? (1) Simplifizierung: Die Dinge müssen katastrophal oder großartig sein, ein Drittes ist ausgeschlossen: Der Zustand des vom Präsidenten übernommenen Staates war katastrophal, die Krankenversicherung, die Barack Obama auf den Weg gebracht hat, katastrophal, Freihandelsverträge, katastrophal, der Atomvertrag mit dem Iran, katastrophal. Seine Familie, großartig, seine Mitarbeiter und Helfer, großartig, seine Verwaltung, großartig, was er bisher erreicht hat, großartig, die mexikanische Mauer, einfach und großartig zugleich. (2) Bewusste Unklarheit: Die Nato ist beides: obsolet und höchst wichtig. "Ich werde mit beidem zufrieden sein, egal was Israel und die Palästinenser aushandeln." Putin sowohl ein freundlicher Helfer als auch ein gefährlicher Feind. (3) Feindbild: Das Washingtoner Establishment, die Fake-Journalisten, die Einwanderer, die Muslime sind die inneren Feinde des Volkes, die äußeren Feinde sind die Mexikaner, die Iraner, die Chinesen, der Islamische Staat. Ergänze selbst, was ich ausgelassen habe! - Beispiele, die beweisen, dass der türkische Präsident analoge Prinzpien anwendet, wird man leicht selber finden.
06.03.2017  Graeciae recentibus pecuniis opus est, ut veteri aeri alieno subvenire possit. Quod non est mirum. Mirius est tamen maiorem numerum Graecorum (62%) caput gravis et assiduae crisis nummariae neque apud Europaeos commodatores videre, neque apud Fundum Monetarium Internationalem (IWF) neque apud alium, deinde alium externum politicum, in quem culpa averti possit, sed in interna imbecillitate civitatis. Plerique (60%) opinionem rogati rei publicae minus momenti ad oeconomiam afferendum esse responderunt. Totidem fere Graeciam in area Euronis permanere sibi melius videri. lc201703Griechenland braucht neues Geld, damit es seine alten Schulden bedienen kann. Das ist nicht verwunderlich. Verwunderlicher ist, dass die Mehrheit der Griechen (62%) die Hauptursache für die schwere anhaltende Finanzkrise trotzdem weder bei den europäischen Geldgebern, noch beim IWF, noch bei sonst diesem oder jenem ausländischen Politiker als Sündenbock sehen, sondern in der inneren Schwäche des Staates. Die meisten (60%) gaben bei einer Meinungsumfrage an, die Politik dürfe für die Wirtschaft nicht so große Bedeutung haben. Fast genauso viele halten es für besser, dass Griechenland in der Eurozone verbleibt.
17.03.2017  Mevlüt Cavusoglu, Turcicus administer rerum externarum, cum comitium exhibet, pauca enarrat, quae rationaliter ad commutationem constitutionalem, quam petunt, pertineant, permulta autem, quae animorum motus incendant, de Nederlandensibus et de Europaeis. Ita heri Attaleae: Quod Rutte neque Wilders electiones vicit, sibi nullius momenti esse dixit, nam plerasque factiones persimiliter se gerere atque factionem Geerd Wilders. Nihil interesse inter Wilders et Sociodemocratas, omnes esse pares, omnes eadem mente uti, quae Europam ad praeceps datura esset. Mox bella pro religione in Europa susceptum iri. Quae ista comminatur? Num gihad in Europam molitur? Cur appellat Ummam, quam Turciam repraesentare dicit? Num Turcia hereditatem intereuntis chalifatus usurpare cogitat? Quem ad finem ista sese dementia iactabit? lc201703Wenn der türkische Außenminister Mevlüt Cavusoglu eine Wahlveranstaltung abhält, erzählt er wenig, was einen rationalen Bezug zu der angestrebten Verfassungsänderung hat, aber sehr viel Emotionsgeladenes über die Holländer und Europäer. So gestern in Antalya: Dass Rutte und nicht Wilders bei den Wahlen siegte, sei für ihn ohne Bedeutung, denn die meisten Parteien verhielten sich ganz ähnlich wie die Partei von Geerd Wilders. Es gebe keinen Unterschied zwischen Wilders und den Sozialdemokraten, alle seien gleich, alle hätten die selbe Mentalität, die Europa an den Rand des Abgrunds führen werde. Bald würden Glaubenskriege in Europa beginnen. Was droht er da? Ruft er etwas zum Dschihad gegen Europa auf? Warum beruft er sich auf die Umma, die die Türkei angeblich repräsentiert? Will die Türkei etwa das Erbe des untergehenden Kalifats antreten? Zu welchem Ende wird dieser Irrsinn sich noch aufspielen?
25.03.2017  Marina Le Pen Vladimirum Putin, Russicum praesidem, in Kremlino Moscoviensi primum coram convenit. Duas coniecturas, quae a "malignis censoribus" facile adhiberi possent, Putin primas infitiatus est: De pecuniis, quibus Marina Le Pen assidue indiget, verba non fiebant, neque Russi quicquam momenti ad suffragia Francogallica afferre intendunt. Quod propositum ergo Le Pen sequebatur? Forsitan voluit ostentare se externarum quoque rerum capacem esse et Putin ad hanc rem idoneum adiutorem se praebiturum putavit. Neque Putin eam destituit: Repraesentantem enim eam politici spectri collaudavit, quod celeriter in Europa explicaretur. Quo autem munere eam suum adiumentum pensaturam esse Putin sperat? Quod divinatu non difficile: Nonne salutatrix Francogallica sanctiones Russis impositis contrarias esse iam dixit? Nonne vult Europam atque Eurozonam relinquere? Se nolle vicecancellariam Angelae Merkel fore ad Emmanuelem Macron spectans iam dixit, se malle vicepraesidem Vladimiri Putin fore nondum denegavit. lc201703Marine Le Pen traf den russischen Präsidenten Wladimir Putin im Kreml zum ersten Mal persönlich. ZweiVermutungen, die "böswillige Kritiker" leicht aufstellen könnten, hat Putin gleich am Anfang in Abrede gestellt: Über Geld, das Marina Le Pen ständig benötigt, wurde nicht gesprochen; und die Russen beabsichtigen, keinen Einfluss auf die französischen Wahlen zu nehmen. Welches Ziel verfolgt Le Pen also? Vielleicht wollte sie zeigen, dass sie auch Außenpolitik kann, und glaubte, Putin werde sich dafür als geeigneten Helfer anbieten. Und Putin enttäuschte sie nicht, denn er lobte sie als Repräsentantin eines politischen Spektrums, das sich in Europa schnell entwickele. Auf welches Gegengeschenk aber hofft Putin für seine Hilfestellung? Das ist nicht schwer zu erraten: Hat die Besucherin aus Frankreich nicht schon gesagt, die über Russland verhängten Sanktionen seien kontrproduktiv? Will sie nicht Europa und die Eurozone verlassen? Dass sie nicht die Vizekanzlerin von Angela Merkel werden will, hat sie mit Blick auf Emmanuel Macron, schon gesagt, dass sie lieber die Vizepräsidentin von Wladimir Putin werden will, hat sie noch nicht dementiert.
01.04.2017  Donaldus Tusk die Veneris Bruxellis in libello novem paginarum eas rationes exhibuit, quae ad colloquia de discessu Britannorum agenda pertinerent. Quae rationes usque ad exeuntem mensem Aprilem nationalibus regiminibus comprobandae sunt, antequam mense Maio in colloquia cum Britannis iniri potest. Maximi momenti est, quod Europaei continentales rem gradatim duobus intervallis agendam esse censent: primo intervallo praesentem coniunctionem extricandam esse, altero intervallo foedus de relationibus ab integro condendis, imprimis de aditu ad communem mercatum et de libero commercio exarandum atque paciscendum esse. Qua in re civitates in Unione permanentes contrariae sunt Britannis, qui utrasque quaestiones simul et iuxta compositas disputari malunt. Firma voluntate Unionis in primo circuitu disceptabitur, quid futurum sit de Europaeis in Britannia degentibus et operantibus et de Britannis in continenti, imprimis in Hispania, versantibus, et quantae futurae sint finales rationes obligatorum et promissorum. lc201704Donald Tusk stellte am Freitag in Brüssel in einem neunseitigen Schriftstück die Leitlinien vor, die für die Verhandlungen zum Austritt Britanniens maßgebend sein sollen. Diese Leitlinien müssen bis Ende April von den nationalen Regierungen gebilligt werden, bevor man im Mai in die Verhandlungen mit den Briten eintreten kann. Am wichtigsten ist, dass die Kontinentaleuropäer dafür sind, die Sache schrittweise in zwei Etappen zu verhandeln: im ersten Abschnitt die gegenwärtige Verbindung zu entflechten, im zweiten einen Vertrag über die neu zu entwickelnden Beziehungen, insbesondere über den Zugang zum gemeinsamen Markt und den Freihandel zu erarbeiten und zu vereinbaren. In diesem Punkt stehen die in der Union verbleibenden Staaten im Gegensatz zu den Briten, die beide Fragenkomplexe lieber gleichzeitig und nebeneinander verhandeln wollen. Nach dem festen Willen der Union wird in der ersten Phase darüber entschieden werden, was mit den Europäern geschehen wird, die in Britannien leben und arbeiten, und mit den Briten, die auf dem Kontinent, insbesondere in Spanien, leben, und wie teuer die Abschlussrechnung aller Verpflichtungen und Zusagen ausfallen wird.
07.04.2017  Officialis quidam Pentagoni interpres Foederatas civitates Americae quinquaginta missilibus (Tomahawk nomine) eam stationem militarem petivisse pronuntiavit, ex qua aeroplana gasium nervosum in provincia Idlib defundentia avolavisse opinantur. Missilia e navibus longis in orientalibus Maris Mediterranei partibus navigantibus emissa sunt. Praeses Trump suam rationem, qua partes futuras Syriaci praesidis considerat, subito ac de improviso mutavit. Etiam Rex Tillerson, secretarius statalis, praesidi Bashar al Assad postero tempore nullius momenti partes in Syria agendas esse die Iovis pervesperi dixerat. lc201704Ein offizieller Sprecher des Pentagon hat mitgeteilt, dass die USA mit 50 Tomahawk-Raketen die Militärbasis angegriffen haben, von der sie glauben, dass von dort aus die Flugzeuge gestartet sind, die über der Provinz Idlib Giftgas abgeworfen haben. Die Raketen wurden von Kriegsschiffen im Östlichen Mittelmeer abgefeuert. Präsident Trump hat seinen Standpunkt zur zukünftigen Rolle des syrischen Präsidenten völlig überraschend geändert. Auch Außenminister Rex Tillerson hatte am späten Donnerstag Abend gesagt, Baschar al Assad dürfe in Zukunft keine Rolle mehr in Syrien spielen.
10.04.2017  Ne rursus atque iterum de insidiis tromocraticis referam, duos ictus, quibus heri, Dominica Palmarum, Islamicus, qui dicitur, Status, Christianos Copticos in Aegypto Septentrionali petivit, praeteribo. Commemoratu dignius mihi videtur, quid Russi Boris Johnson, Britannico secretario rerum externarum, responderint, cum iter Moscoviense, quod in hodiernum decimum diem mensis Aprilis praestitutum esset, ob res Syriacas renuntiaverit. Locutrix Russici ministerii rerum externarum causas renuntiationis a Britannis interpositas absurdas et inconsequentes nominabat. Aliubi legitur Johnsen aut non intellegere aut nescire, quae in Syria agerentur, quantum Russi ad bellum componendum adiuvarent, quid momenti arti politicae impertiendum sit. Postremo breviter commemorandum est Americanum praesidem navem planigeram (USS Carl Vinson) et naves satellites clavum ad Coream septentrionem torquere iussisse. lc201704Um nicht immer wieder über terroristischen Anschläge zu berichten, übergehe ich die beiden Attentate, mit denen der sogenannte Islamische Staat gestern, am Palmsonntag, die christlichen Kopten in Nordägypten angegriffen hat. Berichtenswerter erscheint mir, was die Russen dem britischen Außenminister Boris Johnson geantwortet haben, der wegen der Ereignisse in Syrien seine Moskau-Reise, die für den heutigen 10. April geplant war, abgesagt hat. Die Sprecherin des russischen Außenministeriums nannte die von den Briten vorgeschobenen Gründe absurd und widersprüchlich. Anderswo liest man, Johnson verstehe oder wisse nicht, was in Syrien vor sich gehe, wie viel die Russen zur Beilegung des Krieges beitrügen und welche Bedeutung der Diplomatie zukomme. Schließlich soll kurz erwähnt werden, dass der amerikanische Präsident einem Flugzeugträger (USS Carl Vinson) und Begleitschiffen befohlen hat, Kurs Nordkorea zu nehmen.
11.04.2017  Administri rerum externarum earum civitatum, quae societatis G7 participes sunt, heri postmeridiano tempore Lucam, in Tusciam, convenerunt. Res novissime gestae adfatim materiam praebeant, de qua disputetur. Per hos duos dies imprimis de rebus Syriacis et de tromocratia debellanda deliberabitur. Quoniam Rex Tillerson, Americanus secretarius statalis, conventu dissoluto, ut Russicum collegam Sergium Lavrov conveniat, iter Moscoviam flectet, omnibus erit annitendum, ut in quaestionibus maximi momenti una consentiant. Quod, ut alia omittam, propterea non sit facile, quod nemo satis certum habet, quidnam praeses Trump sibi velit, qui politiam ex ventre, non ex capite interpretatur. In margine conventus, ut assolet, etiam adversarii magnis vocibus ac ferventibus animis huic eventui intercedentes et istis "bellorum instigatoribus" opprobrium dicentes cum custodibus publicis concursant. lc201704Die Außenminister der G7-Staaten haben sich gestern Nachmittag in Lucca, in der Toscana, getroffen. Die jüngsten Ereignisse ldürften genug Gesprächsstoff liefern. In den folgenden beiden Tagen wird es besonders um die Ereignisse in Syrien und die Niederringung des Terrorismus gehen. Da der amerikanische Außenminister Rex Tillerson nach Ende des Treffens nach Moskau reisen wird, um seinen russischen Kollegen Sergej Lawrow zu treffen, werden sich alle um Übereinstimmung in den wichtigsten Fragen bemühen müssen. Dies dürfte unter anderem deswegen schwierig sein, weil niemand sicher genug weiß, was denn Präsident Trump, der politische Entscheidungen aus dem Bauch, nicht aus dem Kopf trifft, eigentlich will. Am Rande des Treffens liefern sich, wie üblich, die Gegner, die lauthals und heißblütig gegen die Veranstaltung protestieren, und diese "Kriegshetzer" beschimpfen, Scharmützel mit der Polizei.
[37] Delirat, qui trecentos industrializationis annos nihi momenti ad condiciones oecologicas attulisse credit. spr2018Wahnsinnig ist, wer glauben kann, dass 300 Jahre Industrialisierung keinen Einfluss auf die Umweltbedingungen ausgeübt hätten.
[103] Efficax theoreticum paradigma sicut perbona gryllographia esse debet: Attributiones systematis, quae sunt maximi momenti, sunt exaltandae, neglegendae, quae sunt minoris momenti. spr2019.07.01(J.I.Frenkel)
[159] Sanctiones postremo Russiae a civitatibus occidentalibus impositae, ut alia omittam, argentarias Russicas maximi momenti a Societate Fiscalem Telecommunicationem inter argentarias mundi moderante (SWIFT) ideoque ab internationali commercio fiscali intercluserunt. Quare factum est, ut nummus Russicus adsecue quartario valoris retro abiret. spr.27.02.22Die zuletzt von den westlichen Staaten über Russland verhängten Sanktionen haben unter anderem die wichtigsten russischen Banken von der Society for Worldwide Interbank Financel Telecommunication (SWIFT) und damit vom internationalen Zahlungsverkehr abgeschnitten. Infolgedessen hat die russische Währung unmittelbar darauf ein Viertel ihres Wertes eingebüßt. (27.02.22)
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
MAGNA CLADES OECOLOGICA Navis petrolearia Graeca nomine Prestige in Oceano Atlantico ante oram Hispaniae decurrens die Martis (19.11.) in imo mari submersa est, cum saeva tempestate orta rimis dehiscere coepisset et deinde in duas partes rupta esset. Quo factum est, ut complures metretae petrolei in mare effunderentur et litus Hispaniae septentrionalis spatio ducentorum chiliometrorum statim valde inquinaretur. Clades oecologica eo maior esse existimatur, quod in his Oceani partibus plus nonaginta piscium genera vivunt et illae aquae quaestui piscatorum maximi momenti sunt. (Reijo Pitkäranta) Nuntii Latini" vom 22.11.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
SHERLOCK HONORE AFFECTUS Sherlock Holmes, detector in historia litterarum fortasse omnium celeberrimus, membrum honorarium Regiae societatis chemicorum Britanniae cooptatus est. Ad eam rem significandam collo statuae eius in urbe Londinio positae nomisma ornamentarium insertum est. Tunc primum accidit, ut persona omnino ficta ad aliquam societatem scientificam magni momenti ascisceretur. (Reijo Pitkäranta) Nuntii Latini" vom 01.11.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden