top

   
Beleg gesucht für: moderatorum
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
2013.10.29 In Syriae partibus inter septentriones et solem orientem vergentibus poliomyelitis, ista miserrima et epidemica aegritudo, grassatur et iam viginti duos liberos infecit. institutio illa mundana, quae saluti publicae providet (WHO), se remedia ad cladem cohibendam iam molitam esse dicit, sed metuendum esse, ne pestis fines Syriae in vicinas civitates transgrediatur.
Perseverans omnium Europaeorum indignatio de furtiva auscultatione cum civium sociorum tum moderatorum politicorum moderatricumque a nationali securitatis agentura commissa paulatim sensus Americanorum movere videtur. Etiam praesidens Baracus Obama, ut undas molliret, enuntiavit, non omnia quae fieri possint, fieri licere. Exspectandum est, num feles mures capere desinat.
2013.11.04 Primum post independentiam anno 2008° unilateraliter declaratam electiones municipales in Cosova habitae sunt. Quoniam res publica Serbia integra unionis Europaeae pars fieri affectat, eius moderatores minoritatem Serborum in Cosova incolentium monuerant, ne istis electionibus deessent. Sed quia plerique Serborum, ne ea re Cosova independens agnosci videretur, hortationi moderatorum non modo non obsecuti sunt, sed etiam vi adhibita eos, qui electionem participaturi erant, deterrebant et imprimis in boreali Mitrovica cursum electionis disturbabant.
Mohammed Morsi, proiecticius Aegypti praesidens atque una cum eo quattuordecim alii sodales fraternitatis Muslimorum hodie Memphide causas apud iudices dicunt. Morsi crimini datur, quod ad internecionem civium prope sedem suam reclamitantium incitaverit. Quod eius fautores refragationes annuntiaverunt, custodes publici subornati sunt, ut disciplinam publicam servent. - Postscriptum ex eventu: Morsi coram iudicibus se esse legitimum praesidentem et iudicium scurrilem mimum reclamavit. Causa in proximum annum dilata est.
2013.12.02 Cioviae protestationes auctas continuari
Die Dominico ad quingenta milia civium demonstrationibus, quamvis vetitis, intererant. Reclamantes postulabant, ut foedus associationis cum Unione Europaea iceretur, ut regimen ab administratione rei publicae abiret. Ducenti agitatores municipialem aulam occupaverunt. Multa milia in Platea Independentiae tentoriis positis noctem agebant. Cum missilia ignifera mitterentur, custodes publici intercedentes demonstratores removerunt. Una caterva automatarium chamulcum sibi comparaverat, ut acolythi publicorum saeptiones perfringentes praetorio praesidentis appropinquarent. Vlodymyr Rybak, orator parlamentariae causae iam hodie, Lunae die, mensam rotundam institutum iri dixit: unicuique parti occasionem datum iri docendi, quid quaeque sentiat, promisit: Praesidentem Ianucovyts stare a populo, sed moderatorum sententia fieri non posse, ut Ucraina Unioni Europaeae necessarias oeconomicas cum Russia relationes cedat.
2013.12.22 Nimia familiaritas parit offensam: Postquam Manuelis Valls, Francogallicus administer internarum rerum Algeriam visitavit, praesidens Hollande in conventu quodam eum valentem et hilarem, quae res ipsa esset extraordinaria, in Galliam revertisse, nasute et ludificabiliter annotavit. Qua annotatione in offensionem moderatorum Algeriae incurrit. Francogallico ab rebus externis ministerio enixe danda erat opera, ut hanc offensionem elevaret, et satisfaceret de iniuriis.
Duabus hebdomadibus postquam Barack Obama in Africa Australi manum Radulphi Castro amplexus est, Cubanus iubet Americanos bilaterales relationes ea condicione meliorare, ut neuter alterius civitatis systema mutare velit.
2014.04.23 Joe Biden, Americanus vicepraeses, Cioviam visitavit, ut subsidia pecuniaria promitteret atque animos moderatorum corroboraret. Insimul Russos, ut perturbationum sedandarum causa loqui desinerent atque agere inciperent, monuit: Rebelles impellerent, ut obsessionem aedificiorum occupatorum omitterent et stationes viarias relinquerent. Ii tres viri, qui die dominico prope Sloviansk in statione viaria occisi erant, heri sepulti sunt.Sed denuo duo mortui prope Sloviansk inventi complorandi sunt, inter quos Vladimir Rybak, qui partium pristinae administrae primariae Yuliae Tymoshenko fuerat. 2014.04.23Der amerikanische Vizepräsident Joe Biden besuchte Kiew, um Finanzhilfe in Aussischt zu stellen und die Politiker zu ermutigen. Zugleich forderte er die Russen auf, sie sollten, um die Krise zu beseitigen, aufhlren zu reden und anfangen zu haneln: Sie sollten auf die Aufständischen einwirken, dass sie die besetzten Gebäude und die Kontrolpunkte räumten. Die drei Männer, die am Sonntag bei Slwjansk an einem Kontollpunkt erschossen wurden, wurden gestern begraben. Aber erneut sind zwei Tote zu beklagen, die bei Slowjansk geunden wurden; unter ihnen wladimir Rybak, der der Partei der früheren Ministerpräsidenten Julia Timoschenko zughört hatte.
2014.10.12 Dialogus Petropolitanus, forum anno MMI a Gerhardo Schroeder et Vladimiro Putin fundatum, ut et Russorum et Germanorum repraesentantes scaenae publicae libere colloquantur et disceptent, hoc anno angustius se habet: Aliquot societates, inter quas Fundatio Henrici Böll et Amnestia internationalis et Pax viridis, se Octobri exeunte Sotzii non participaturas esse annuntiaverunt afferentes, se nolle in frontibus Potemkiniis aedificandis adiutare. Quarum retractationem reprehendit Lotharius de Maizière, qui collegio moderatorum praesidet: Qui nunc non interesset, detrectatorem esse colloquendi. Regimen Berolinense, si dies dialogi differri possent, conantes non successerunt, quod Russi, si tempus constitutum desereretur, se dialogos omnino finituros esse minabantur. Berolini vox necessitatis impositae circumfertur. 2014.10.12Der Petersburger Dialog, ein Forum, das 2001 von Gerhard Schröder und Wladimir Putin gegründet worden war, damit russische und deutsche Repräsentanten des öffentlichen Lebens frei miteinander reden und diskutieren, steckt dieses Jahr in der Klemme: Einige Vereinigungen, darunter die Heinrich-Böll-Stiftung, Amnesty International und Greenpeace hatten ihre Teilnahme für Ende Oktober in Sotschi abgesagt. Als Grund führten sie an, sie wollten nicht bei der Errichtung Potemkinscher Fassaden mithelfen. Lothar de Maizière, der dem Lenkungsauschuss vorsitzt, kritisierte ihre Weigerung: Wer jetzt nicht teilnehme, sei ein Gesprächsverweigerer. Die Berliner Regierung probierte, den vereinabrten Termin des Dialoges zu verschieben, hatte aber keinen Erfolg, weil die Russen drohten, den Dialog ganz einzustellen, wenn der Termin nicht eingehalten werde. In Berlin macht das Wort "Erpressung" die Runde.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
28.07.2015  Praeses Baracus Obama ex Kenia in Aethiopiam iter perrexit. Ibi, quae inter se repugnantia sibi proposuit, non facile persolvet. Nam ex hac parte iura hominum in Aethiopia, quae propemodum imperiose regitur, non ita respiciuntur, ut praeses Americanus hanc rem silentio praeterire possit, illinc cooperationem et societatem Aethiopum ad tromocratiam imprimis in Somalia debellandam expetit. At Hailemariam Desalegn, Aethiopicus administer primarius, se non multum in re publica a praeside Obama dissentire dixit et res se melius habere et progredi, quam publice describerentur. Sermones inciderunt etiam de Somalia, ubi islamistica militia Al-Shabaab suam sedem habet et pridie diruptione bombae autoraedariae quindecim homines interfecti erant, et de Sudania Australi, ubi pax, si aliqua pax, fragilissima est. Colloquia de Sudania hodie maiore coetu vicinorum moderatorum continuabuntur. lc201507Präsident Barack Obama ist aus Kenia nach Äthiopien weitergereist. Dort wird er seine in sich widersprüchliche Aufgabe nicht leicht lösen können: Denn einerseits werden in Äthiopien, das nahezu autoritär regiert wird, die Menschenrechte nicht so respektiert, dass der amerikanische Präsident dieses Thema stillschweigend übergehen könnte; andererseits wünscht er Bündnis und Zusammenarbeit mit den Äthiopiern im Kampf gegen den Terrorismu8s, besonders in Somalia. Aber der äthiopische Ministerpräsident Hailemariam Desalegn behauptete er sehe keinen großen Unterschied zwischen seinen politischen Anschauungen und denen von Präsident Obama, und die Dinge verhielten und entwickelten sich besser, als sie in der Öffentlichkeit dargestellt würden. Die Gespräche bezogen sich auch auf Somalia, wo die islamistische Al-Shabaab-Miliz zu Hause ist und tags zuvor durch eine Autobombe 15 Menschen getötet worden waren, und auf den Süd-Sudan, wo der Frieden, wenn es überhaupt Frieden ist, höchst brüchig ist. Die Gespräche über den Sudan werden heute im größerem Kreis benachbarter Politiker fortgesetzt.
26.11.2015  Papa Franciscus suum primum iter Africanum, quod sex dies procedet, ingressus Nairobiam, in caput Keniae advenit. Ibi ad aeriportum a choro cantorum atque a grege saltatorum, qui sibi vestes populares induerant, salutatus est. Ad Domum Statalem pergens, ubi a praeside Uhuru Kenyatta exspectabatur, inter vias laeta acclamatione ab hominibus excipiebatur. Eo cum advenisset, ad tria milia hospitum advocatorum orationem habens pontifex auctoritates Kenienses, ut "cum integritate et perspicuitate communi utilitati consulerent", hortatus est. Quibus dictis leviter corruptionem allusit, quae, quominus opes eius terrae omnibus incolis aequabilius prosint, impedit. Papa moderatorum esse dixit paupertati magis alluctari, nam vim, conflictiones, terrorismum nasci e paupertate, iniquitate, desperatione. Perorans Keniae secundis auditoribus Suahelice benedixit: "Mungu abariki Kenya" ("Deus benedicat Keniae"). Tres dies papa in Kenia manebit. Exinde in Ugandam et in rem publicam Africae Centralis se conferet. lc201511Papst Franciscus hat seine erste Reise nach Afrika, die sechs Tage dauern wird, angetreten und ist in Nairobi, der Hauptstadt Kenias, angekommen. Dort wurde er am Flughafen von einem Sängerchor und einer Gruppe Tänzer begrüßt, die heimische Tracht trugen. Auf dem Weg zum Statehouse, wo ihn Präsident Uhuru Kenyatta erwartete, wurde er von den Leuten bejubelt. Als er dort war, hielt das Kirchenoberhaupt vor 3000 geladenen Gästen eine Rede, in der er die kenianische Führung aufforderte, "mit Integrität und Transparenz dem Gemeinwohl zu dienen". Mit diesen Worter spielte er dezent auf die Korruption an, die verhindert, dass der Reichtum dieses Landes gleichmäßiger allen Bewohnern zugute kommt. Der Papst sagte, es sei die Aufgabe der Regierenden, stärker gegen die Armut anzukämpfen, denn Gewalt, Konflikte und Terrorismus erwüchsen aus Armut, Ungleichheit und Perspektivlosigkeit. Am Ende seiner Rede segnete er sehr zur Freude der Zuhörer Kenia in Kisuaheli: "Mungu abariki Kenya" ("Gott segne Kenia"). Drei Tage wird der Papst in Kenia bleiben. Im Anschluss wird er sich nach Uganda und in die Zentralafrikanische Republik begeben.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden