top

   
Beleg gesucht für: moderator
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
2013.11.06 Per decem annos suspicio non aberat, quin pristinus Palaestinensis moderator Yasser Arafat veneno esset occisus. Nunc ista suspicio introspectione forensi in Helvetia confecta confirmari videtur, nam inspectores vestigia radioactivi polonii repperisse dicuntur. Officialiter Arafat anno 2004° apoplexia Parisiis erat mortuus. Quaestio nunc non iam est, num Arafat veneno interfectus sit, sed quis eum venenaverit.
John Kerry, Americanus secretarius statalis: "Tempus futurum definietur coagmentatione stabilitatis et oeconomici incrementi."
Lakhdar Brahimi, legatus extraordinarius foederis Arabici, revelat fieri non iam posse, quin internationalia colloquia de pace in Syria componenda, quae hoc mense fore speraverit, in tempore locum habeant. Disceptationes inter omnes partes crebriores gravioresque esse, quam ut dies omnibus accepta iam nunc constitui possit. Multa alia non convenire neque quis consultationibus intersit, quibus de rebus agatur, num Irania invitetur. Oppositionem Syrorum multifidam esse, Bashar al-Assad paratum non esse de munere abdicando loqui, nedum se a negotiis publicis removeat. Tamen Brahimi Secretario generali Ban Ki-moon urgente colloquia hoc demum anno extremo habitum iri confidit.
2014.01.24 Hassan Rohani, Iranicus praesidens, in Helvetia congressum Fori Oeconomici Universalis Tavai habitum participat. Iraniam paratam esse declaravit ad relationes politicas cum Occidente et imprimis cum Civitatibus Foederatis Americae corrigendas: Iraniae nucleare programma nullos scopos nisi civiles intendere et ex inimicitiis amicitias fieri posse. Israeliticus moderator Benjamin Netanyahu, qui idem Foro interest, monuit, ne Rohani mundum deciperet: Iraniam nihil intendere, nisi ut armatura atomica ad breve tempus fortasse intermissa, sed vix debilitata sanctiones tollerentur. 2014.01.24Der iranische Präsiden Hassan Rohani nimmt in der Schweiz am Weltwirtshaftsforum in Davos teil. Er erklärte, Iran sei bereit, seine politischen Beziehungen mit dem Westen und insbesondere mit den Vereinigten Staaten von Amerika zu normalisieren: das iranische Atomprogramm verfolge nur friedliche Zwecke und aus Feindschaften könnten Freundschaften werden. Der israelische Staatsmann Benjamin Netanyahu, der ebenfalls an dem Forum teilnimmt, warnte davor, dass Rohani die Welt täuschen wolle. Iran verfolge einzig das Ziel, dass die Sanktionen aufgehoben würden, Seine atomare Rüstung würde es dadurch vielleicht kurz unterbrechen aber kaum beeinträchtigen.
2014.06.16 Disputatio, de convenienti pretio gasi ab Russis in Ucrainam suggesti constituendo in cassum recidit. Itaque facile fieri potest, ut societas multinationalis Gazprom hodie gasum in Ucrainam mittere desinat atque praebitiones in Europam quoque occidentalem afficiantur. Colloquiis Cioviae habitis et Ucrainicus moderator politicus Arseniy Yatsenyuk et Alexei Miller, praefectus societatis Gazprom, et mediator Guntherus Oettinger, commissarius Europaeus ab energia, interfuerant. 2014.06.16Die Verhandlung über die Festsetzung eines angemessenen Preises für Gas, das aus Russland in die Ukraine geliefert wird, ist gescheitert. So ist es leicht möglich, dass der multinationale Konzern Gazprom heute seine Gaslieferungen in die Ukraine stoppt und dadurch auch die Lieferungen nach Westeuropa in Mitleidenschaft geraten. An den Verhandlungen in Kiew hatten der ukrainische Staatschef Arseni Jazenjuk, der Chef der Gazprom Alexej Miller und als Vermittler der europäische Kommissar für Energie, Günther Öttinger, teilgenommen.
2014.08.05 Carduchica Peshmerga regiones sibi ab IS-militantibus demptas, etiam Mosul urbem et obiecem vallestrem Mosulensem, recuperare destinaverunt. Sunnitici rebelles in illis regionibus iam de multis, qui secus atque ipsi de religione sentiunt, supplicium sumpsisse nuntiantur. Carduchi se misericordiam adhibituros esse negaverunt. Bagdatensis moderator Nouri al-Maliki se Carduchos copiis aeriis adiuturum esse affirmavit. 2014.08.05Die kurdische Peschmera ist fest entschlossen, die ihr von den IS-Kämpfern abgenommenen Gebiete, auch die Stadt Mossul und die Talsperre von Mossul zurückzuerobern. Die sunnitischen Rebellen haben in jenen Gegenden schon viele Andersgläubige hingerichtet. Die Kurden erklärten keine Gnade zu üben. Nouri al Maliki, der Regierungschef in Bagdad versicherte, die Kurden mit der Luftwaffe zu unterstützen.
2014.12.16 Ma.d. Insidiator quidam Iranicus, Haron Monis nomine, qui in Australia asylo fruitur, Sidneiae sclopeto armatus tabernam cafeteriam in frequentata et centrali platea sitam occupavit et maiorem eorum numerum, qui aderant, obsides cepit. Se asseclam islamici Status (IS) praebuit, neque tamen una cum aliis gessit. Post sedecim horas custodes publici die Martis mane invadentes captivos liberaverunt. Perpetrator ipse duoque alii, moderator cafei et causidica quaedam Sidneiensis, perierunt, alii vulnerati sunt. Haron Monis iam antea extremus islamista et violator iuris conspectus erat. Australia periclitatur, quod internationali coalitioni interest, quae islamistas Syriacos ictibus aeriis debilitat. 2014.12.16Ein Iranischer Attentäter namens Haron Monis, der in Australien Asyl genießt, hat in Sydney mit einem Gewehr bewaffnet ein Cafe, das an einem belebten zentralen Platz liegt, in seine Gewalt gebracht und eine größere Zahl der Anwesenden als Geisel genommen. Er gab sich als Anhänger des Islamischen Staates (IS) zu erkennen, handelte aber allein. Nach 16 Stunden drangen Polizisten am Dienstag morgen ein und befreiten die Gefangenen. Der Täter selbst und zwei andere, der Manager des Cafes und eine Anwältin aus Sydney, kamen ums Leben, andere wurden verwundet. Haron Monis war schon vorher als extremer Islamist und als Gesetzesbrecher aufgefallen. Australien ist bedroht, weil es an der internationalen Koalition teilnimmt, die die Syrischen Islamisten durch Luftschläge schwächt.
neque legatus aut tribunus moderator adfuit: permissa vulgo licentia atque ultio et satietas. mox ingressus castra Germanicus, non medicinam illud plurimis cum lacrimis sed cladem appellans, cremari corpora iubet. Tac.ann.1,49,2.und kein Legat, kein Tribun erschien, um Einhalt zu gebieten. Volle Freiheit und Rache bis zur Sättigung war der Masse gelassen. Als darauf Germanicus in das Lager einzog, rief er unter vielen Tränen aus, das sei keine heilende Maßnahme, sondern eine Niederlage, und befahl, die Leichen zu verbrennen.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
14.05.2015 Civitas Vaticana rem populi Palaestinensis rem publicam sui iuris esse in foedere fundamentali agnovit. Moderator quidam superioris gradus eam pactionem non aliter atque omnes Vaticani foedera ad vitam et activitates ecclesiae provehendas spectare dixit. Israelitae se exspectatione frustratos praebent: hoc modo Palaestinenses non facile ad pacis firmandae deliberationes reversuros esse comminiscuntur. lc201505Der Vatikan hat in einem Grundlagen-Vertrag die volle Staatlichkeit des palästinensischen Volkes anerkannt. Ein hochrangiger Vertreter sagte, dass diese Vereinbarung wie alle Verträge des Vatikans auf die Förderung des Lebens und der Aktivitäten der Kirche ziele. Die Israelis zeigen sich enttäuscht: So würden die Palistinenser, behaupten sie, nur schwerlich zu Friedensverhandlungen zurückkehren.
02.08.2015  Postquam India et Bangladesa duodeseptuaginta annos de finibus duarum terrarum inter se litigaverunt, nocte diebus Veneris et Saturni interposita numerosa territoria antea inclusa permutaverunt. Qua re circiter quinquaginta milia hominum, qui adhuc nullius civitatis fuerunt, prout aut remanebant aut in aliud domicilium commigrabant, civitatem unius aut alterius rei publicae ex voluntate delegerunt. Indicus moderator Narendra Modi et Bengalica moderatrix Sheikh Hasina id foedus mense Iunio incipiente exaraverant. Incolae commutationem inclavaturarum et civitates receptas magno cum gaudio celebraverunt. lc201508Nachdem Indien und Bangladesch 68 Jahre über die Grenzen beider Länder miteinander gestritten hatten, tauschen sie in der Nacht von Freitag auf Samstag zahlreiche biskerige Enklaven aus. Dadurch konnten sich 50'000 Menschen, die bisher staatenlos waren, je nachdem ob sie blieben oder umsiedelten, ihre Staatsbürgerschaft nach Wunsch auswählen. Der indische Regierungschef Narendra Modi und bengalische Regierungschefin Sheikh Hasina hatten diesen Vertrag Anfang Juni ausgearbeitet. Die Einwohner feierten den Enklaventausch und den Erhalt einer Staatsbürgerschaft mit großer Freude.
20.12.2015  Curtius Masur, ille toto orbe celebratus moderator orchestrarum, annos duodenonaginta natus Neo-Eboraci mortuus est. Natus est in Silesia. Primam famam sibi comparavit Lipsiae, ubi per XXVI annos usque ad annum MCMXCVI magister symphoniacus orchestrae "Gewandhaus" erat. Exhinc Neo-Eboracum se contulit, ubi usque ad annum MMI orchestram Philharmonicorum Neo-Eburacensium ordinabat. Postremo Londini erat director musicus orchestrae Philharmonicae usque ad annum MMVII. Aetate provecta Curtius Masur morbo Parkinson laborans et compluribus rebus adversis afflictus e sella rotali dirigebat. Matthew VanBesien, praeses Neo- Eburacensium, eius virtutem dignans eum novos modos statuisse et orchestrae legata reliquisse dixit, qui adhuc vim et effectum haberent. Joachimus Gauck, foederalis Germaniae praeses, eius humanitatem, eius cosmopolitismum, eius musicalia merita laudavit, eique, quod anno MCMLXXXIX libertatem civium et democratiam defendisset, honorem habuit. Nemo eum, quamquam forsitan verum fuerit, unum ex numero immortalium praedicavit, quae praedicatio eius ingeneratae modestiae non respondisset. lc201512Der in der ganzen Welt gefeierte Orchesterdirigent Kurt Massur ist im Alter von 88 Jahren in New York verstorben. Geboren ist er in Schlesien. Seinen ersten Ruhm erwarb er sich in Leipzig, wo er 26 Jahre lang bis 1996 Kapellmeister des Gewandhaus-Orchesters war. Danach ging er nach New York, wo er bis 2001 das Orchester der New Yorker Symphoniker leitete. Schließlich wurd er bis 2007 Direktor der Londoner Symphoniker. In vorgerücktem Alter litt Masur unter Parkinson und dirigierte nach mehreren Unfällen aus dem Rollstuhl. Matthew VanBesien, der Präsident der New Yorker, würdigte seine Leistung mit den Worten, er habe neue Maßstäbe gesetzt und dem Orchester als Vermächtnis hinterlassen, die bis heute lebenskräftig wirkten. Der deutsche Bundespräsident Joachim Gauck hob seine Menschlichkeit, sein Weltbürgertum und seine musikalischen Verdienste hervor und ehrte ihn dafür, dass er 1989 für die Freiheit seiner Mitbürger und für Demokratie Partei ergriffen habe. Keiner pries ihn als einen aus dem Kreis der Unsterblichen, was seiner angeborenen Bescheidenheit widersprochen hätte.
[179] Nemo spe delusus est, quod nemo magna speraverat. Lawrow et Kubela, Russicus alter, alter Ucranicus rerum externarum administer, die Iovis (quindecimo die invasionis) in Turciam convenientes magnas res non gerebant. Lawrow nota Russiae postulata repetebat, Kubela Ucranos arma per pactionem numquam tradituros esse affirmavit. Turcicus administer rerum externarum et colloquii moderator, Mevlüt Cavusoglu, sermonem quidem civilem fuisse laudavit. spr.11.03.22Niemand ist enttäuscht, weil niemand Großes erhofft hatte. Lawrow und Kubela, der eine der russische, der andere der ukrainische Außenminister, erzielten bei ihrem Treffen am Donnerstag (dem 15. Tag der Invasion) in der Türkei keinen Erfolg. Lawrow wiederholte die bekannten Forderungen Russlands, Kubela versicherte, dass die Ukrainer niemals vertraglich kapitulieren werden. Der türkische Außenminister und Moderator des Treffens, Mevlüt Cavusoglu, hob zumindest den höflichen Gesprächston lobend hervor. (11.03.22)
[207] Et Russica et Ucranica delegatio iam heri, die Lunae, sub vesperum Constantinopolin advenerunt. Colloquia in diem Martis in localem horam decimam praestituta sunt. Moderator erit Recep Tayyip Erdogan, Turcicus praeses. Collocutores, si armistitium componere possent, optimum, qui cogitari potest, eventum effecissent. Sed spes utrimque minimae. Controversiae sunt primum neutralitas Ucrainiae et carentia nuclearium armorum, deinde status autonomarum, quae dicuntur, rerum publicarum Luganopolitanae et Donescensis, postremum agnitio Crimeae paeninsulae octo annis ante a Russis annexae. spr.29.03.22Sowohl die russische als auch ukrainische Delegation sind schon am Montag gegen Abend in Istanbul angekommen. Die Gespräche sind auf Dienstag,10 Uhr Ortszeit terminiert. Die Gesprächsleitung hat der türkische Präsident Recep Tayyip Erdogan. Wenn die Unterhändler einen Waffenstillstand erreichen könnten, hätten sie das denkbar beste Ergebnis erzielt. Aber die Hoffnungen sind auf beiden Seiten winzig. Streitpunkte sind die Neutralität der Ukraine und ihr Freisein von Atomwaffen, dann der Status der sogenannten autonomen Republiken Luhansk und Donetzk und schließlich die Anerkennung der vor acht Jahren von den Russen annektierten Halbinsel Krim. (29.03.22)
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
ORATIONES ET ACROASES Orationes plenariae et acroases sive relationes breviores, quae omnes Latine habentur, sunt numero circiter quinquaginta. Argumenta principalia sunt duo, ex quibus unum est ”De lingua Latina communicationis inter Europaeos instrumento”, alterum ”De inceptis hodiernis institutionis Latinae renovandae ac vivae Latinitatis fovendae”. In sessione inaugurali verba fecerunt Antonius Capellán, architectus Matritensis et summus conventus moderator, atque professor Romanus Bruno Luiselli, praeses ipsius Academiae Latinitati Fovendae. Inter oratores excellit Michael von Albrecht Heidelbergensis, qui ”De lingua Latina in philologia Latina adhibenda” locutus est. Caelestis Eichenseer Saraviensis, vir de Latinitate viva meritissimus, ”De neologismis Latinis recenter conditis et condendis” orationem habuit, Theodoricus Sacré Lovaniensis ”De poesi Latina aetatis recentissimae”. Cletus Pavanetto, praeses fundationis Vaticanae cui nomen Latinitas, ”Humanistarum partes in Europa Latina constituenda” explicavit. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 06.09.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden