top

   
Beleg gesucht für: meliorem
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
'Ego me hercule' inquit Mucius 'antea vestra magis hoc causa volebam, quam mea; neque enim tanto opere hanc a Crasso disputationem desiderabam, quanto opere eius in causis oratione delector; nunc vero, Crasse, mea quoque te iam causa rogo, ut, quoniam tantum habemus oti, quantum iam diu nobis non contigit, ne graveris exaedificare id opus, quod instituisti: formam enim totius negoti opinione meliorem maioremque video, quam vehementer probo.' Cic.de_orat.1,164."In der Tat", erwiderte Mucius, "vorhin wünschte ich dies mehr euret- als meinetwegen; denn mein Verlangen nach einem solchen Vortrag von Crassus war nicht so groß wie der Genus, den mir seine Reden bei den Rechtsverhandlungen gewähren; jetzt aber, Crassus, bitte ich dich selbst auch um meinetwillen, da wir ja so viel Muße haben, wie uns seit langer Zeit nicht zuteil geworden ist, es dich nicht verdrießen zu lassen, das begonnene Gebäude völlig auszuführen. Denn der Umriss des ganzen Baues ist, wie ich sehe, besser und größer, als ich vermutet hatte, und ich erteile ihm meinen ganzen Beifall."
Non est igitur amici talem esse in eum, qualis ille in se est, sed potius eniti et efficere, ut amici iacentem animum excitet inducatque in spem cogitationemque meliorem. Cic.Lael.59.cEs ist deshalb des Freundes unwürdig, sich so gegen den Freund zu verhalten, wie dieser gegen sich selbst ist; vielmehr muss er das zu erstreben und zu bewirken suchen, dass er den gesunkenen Mut seines Freundes aufrichte und ihn wieder auf bessere Hoffnungen und Gedanken bringe.
2013.12.14 Societas belli, quam Syriaca oppositio cum islamistis iniit, in dies magis in apertam inimicitiam mutari videtur. Diurnario Frederico Pleitgen (CNN) persuasum est rebelles Syriacos mox una cum regiminis militibus pugnaturos esse, nisi ignavi suas res in peius rui atque islamistarum res in meliorem statum redigi devorare volunt.
Septuaginta sex centesimae sodalium politicae factionis socialis democraticae sententiam rogatorum magnam coalitionem cum Christianis democraticis ineundam comprobaverunt. Factiōnis prīncipēs et duces hunc eventum magna cum allevatione et gaudio acceperunt.
Sinenses post Civitates Foederatas Americae et pristinam Unionem Sovieticam hodie efficaciter (die 14° m. Dec. a. 2013°) vehiculum spatiale in Lunam appulerunt. Navigium undecim punctis a secunda hora postmeridiana in "Sinu Arcuum Caelestium" consedit et subinde velis solaribus apertis photographemata ad terram misit. Appulsu feliciter facto e navigio autocinetum lunare "Yutu", quod dicitur (Latine "lepus nephriticus") exponendum est, quod una hora ducenta metra emetiri potest. Provisum et excogitatum est autoraedam per tres menses minimum muneribus suis functuram esse, vehiculum spatiale per unum annum.
2014.10.27 Hac septimana vergente complures electiones locum habebant: In Brasilia Dilma Rousseff in suffragio supremo competitorem Aecium Neves angustius antevertens vicit. Se altera vice multo meliorem praesidem fore pollicita est. In Ucraina ante tempus novum parlamentum eligebatur. Vicerunt partes, quae inclinatione voluntatis ad Occidentem et Europam propendent. Locum primum factio praesidis Petro Poroshenko assecuta est, locum secundum nationalis frons, quae Arsenium Yatsenyuk, administrum principem, sequitur. In Ucraina Orientali atque in Crimaea ad suffragium vocari omnino non poterat. In Tunesia quattuor annis, postquam "Ver Arabicum" coepit, novum parlamentum eligendum fuit. Multi inter Islamitas (Ennahda) et partes saeculares disceptari putant. Effectus electionis adhuc dubius est. Comitia praesidentialia in Uruguaya exhibita exitum ancipitem habuere, ut pridie Kal. Dec. suffragium supremum ferendum est. 2014.10.27An diesem Wochenende fanden mehrere Wahlen statt: In Brasilien siegte Dilma Rousseff in einer Stichwahl mit ziemlich knappem Vorsprung über ihren Mitbewerber Aecio Neves. Sie versprach, im zweiten Durchgang eine weit bessere Präsidentin zu werden. In der Ucraine wurde vorzeitig ein neues Parlament gewählt. Es siegten die Parteien, die mit dem Westen und Europa sympathisieren. Auf den ersten Platz kam die Partei des Präsidenten Petro Poroschenko, auf den zweiten die nationale Front, die Ministerpräsident Arseniy Jazenjuk anführt. In der Ostukraine und auf der Krim konnte überhaupt nicht gewählt werden. In Tunesien war vier Jahre, nachdem der "Arabische Frühling" begonnen hatte, ein neues Parlament zu wählen. Viele glauben, dass die Entscheidung zwischen den Anhängern des Islam (Ennahda) und den säkularen Parteien gefällt werde. Der Wahlausgang steht noch nicht fest. Die Präsidentschaftswahlen in Uruguay haben keine Klarheit gebracht, so dass am 30. Nov. eine Stichwahl stattfinden muss.
[29,3] Sed utique praesumis nugo et corruptor et inamabilis te solum generosum, nec me iam per aetatem posse concipere. velim ergo scias multo te meliorem filium alium genituram, immo ut contumeliam magis sentias, aliquem de meis adoptaturam vernulis eique donaturam istas pinnas et flammas et arcum et ipsas sagittas et omnem meam supellectilem, quam tibi non ad hos usus dederam. nec enim de patris tui bonis ad instructionem istam quicquam concessum est. (Apul.met.5,29,3) Apul.met.5,29,3[29,3] Jedenfalls wähnst du Maulheld, Verführer und Widerling, du seist der einzige edle Sohn, und ich zu alt, um schwanger zu werden. Ich kann noch einen weit besseren Sohn haben, als du sauberes Früchtchen es bist! Nein, um dich desto empfindlicher zu treffen: lieber will ich einen von meinen Haussklaven an Kindesstatt annehmen. Er soll diese Flügel, die Fackel, den Bogen und die Pfeile – die ganze Rüstung – haben. Die ich dir nicht zu solchem Gebrauch verliehen hatte. Denn dein Vater hat ja aus seinm Besitz nichts zu dieser Ausstattung beigesteuert.
Sed cum sit is, qui id solum bonum iudicet, quod honestum sit, quae autem huic repugnent specie quadam utilitatis, eorum neque accessione meliorem vitam fieri nec decessione peiorem, non videtur debuisse eiusmodi deliberationem introducere, in qua quod utile videretur cum eo, quod honestum est, compararetur. Cic.off.3,12,2Doch da er erklärt, die Sittlichkeit sei das einzige Gut und das anscheinend Nützliche, das ihr widerstreite, mache das Leben weder, wenn es hinzukomme, glücklicher noch, wenn es fehle, unglücklicher, so hätte er, wie es scheint, keine Beratung einführen dürfen, in der, was nützlich scheint, mit dem, was sittlich ist, verglichen wird.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
09.09.2016  Postquam spes Republicanorum reliqua, Donaldus Trump, Vladimirum Putin meliorem ducem esse Baraco Obama iudicavit, Baracus rursus Donaldum insanum et male doctum denotavit. Nos quoque puerulos similia fecisse memini. Quo plures voces Donaldus iaceret, Baracus addidit, eo clarius collucescere eum ad praesidatum administrandum non idoneum esse. Ceterum est tertius et Libertariae Factionis candidatus, Gary Johnson nomine, pristinus Novi Mexici gubernator, qui diurnarium interrogantem, quomodo praeses factus Alepum pacaret, sine ullo ioco, quidnam esset Alepum, contra interrogavit. Num etiam hic est male doctus? lc201609Nachdem Donald Trump, der einzige Hoffnungsträger der Republikaner, das Urteil abgab, Wladimir Putin sei ein besserer Führer als Barack Obama, bezeichnete umgekehrt Barack Donald als verrückt und uninformiert. Ich erinnere mich, dass auch wir als Kinder Ähnliches machten. Barack fügte hinzu, dass von Donald, je mehr Worte er äußere, um so klarer werde, dass er für das Präsidentenamt ungeeignet sei. Übrigens gibt es noch einen dritten Kandidaten, nämlich der Libertären Partei, namens Gary Johnson, den früheren Gouverneur von Neu-Mexiko, der einem Journalisten auf die Frage, wie er als Präsident in Aleppo Frieden stiften wolle, allen Ernstes mit der Gegenfrage antwortete, was denn Aleppo sei. Ist etwa auch der schlecht unterrichtet?
04.01.2017  Thomasius de Maizière, Germanicus administer rerum interiorum, quae de re publica melius a portentosis huius temporis periculis defendenda, id est a terrorismo, a magna perfugarum affluentia, ab impetibus cyberspatialibus, excogitavisset, foras eliminavit. Arbitratur, si iura quaedam et potestates a singulis civitatibus foederalibus in munera totius rei publicae conglobarentur, refragationes melius posse coordinari et securitatem interiorem augeri. Hic de muneribus publicae disciplinae tuendae et rerum criminalium investigandarum cogitat. Quod autem consilium tantam obstantiam in singulis civitatibus, quae nihil de suis iuribus in foederationem transferri velint et plus centralismi renuant, excitat, ut vix ad effectum perducatur. Quin etiam eiusdem factionis asseclae quidam eius proposita nihil praeter comitia huius anni spectare dicunt. Num aliter se habent, quae Sigimarus Gabriel, vicecancellarius et praefectus Democraticorum Socialistarum, ad meliorem periculorum defensionem exprompsit? Qui non modo iuridiciales actiones, sed insuper etiam ad praecavendum apta primordia politicae informationis et socialis integrationis suadet, ne iuvenes tam facile islamisticis ideis fallantur. lc201701Der deutsche Innenminister Thomas de Maizière hat seine Überlegungen zur Abwehr der derzeitigen monströsen Gefahren, d.h. von Terrorismus, dem massenhaften Zustrom von Flüchtlingen und von Cyberangriffen, öffentlich gemacht. Er glaubt, Abwehrmaßnahmen ließen sich besser koordinieren und die innere Sicherheit erhöhen, wenn bestimmte Kompetenzen und Machtbefugnisse von den einzelnen Bundesländern in Diensten des Gesamtstaates gebündelt würden. Hierbei denkt er an den Verfassungsschutz und die Bundeskriminalamt. Dieses Vorhaben löst aber in den einzelnen Ländern, die keine Kompetenzen an den Bund abgeben wollen und mehr Zentralismus ablehnen, so heftigen Widerstand aus, dass es kaum eine Chance auf Umsetzung hat. Sogar eigene Parteifreunde äußern, dass seine Vorschläge nichts außer den diesjährigen Wahlen im Sinne hätten. Verhält es sich etwa anders mit den Vorschlägen, die der Vizekanzler und Vorsitzende der Sozialdemokraten, Sigmar Gabriel, zur Gefahrenabwehr vorgelegt hat? Er befürwortet nicht nur rechtliche Maßnahmen, sondern darüber hinaus auch praeventive Initiativen der politischen Unterrichtung und der gesellschaftliche Integration, damit die Jugend nicht so leicht islamistischen Ideen zum Opfer fällt.
19.01.2017  Ioachimus Gauck, praeses rei publicae Germaniae, in ultima, quam praeses habuit, oratione rationes quinque annorum iniens populo Germanico valedixit. Eius iudicium de statu rei publicae paululo cohibitius cecidit quam in muneris initio. Etiamsi etiam hodie sibi persuasisset, nullam umquam Germaniam meliorem et magis democraticam fuisse quam nostram, se tamen etiam pericula quaedam videre dixit, quae stabili democratiae Germaniae imminerent. Frontem discriminosam non extendi inter indigenas et advenas neque inter Christianos, Muslimos, Iudaeos, atheosve, sed inter assectatores et insectatores civitatis popularis. Populistis atque eorum simplificationibus repugnandum esse, nationalistis esse persuadendum nos et Europaeos et Germanos esse. Germani ne diffiderent suis animis viribusque neve fidem democratiae deponerent. Europaeae Unioni defensionem esse augendam, nam id dictum percelebratum, quo difficultates politicas armis solvi non posse diceretur, non esse verum, nisi id omnes tenerent. Quod praeses munere decedens necessariam gravitatem Natonis in lumine posuit, cum ad Germanos, tum ad praesidem his diebus in America munus ineuntem pertinuisse crediderim. lc201701Bundespräsident Joachim Gauck verabschiedete sich in seiner letzten Rede als Präsident mit einer Bilanz seiner fünf Amtsjahre von der deutschen Öffentlichkeit. Sein Urteil über den Zustand der Republik fiel ein wenig zurückhaltender aus als bei seinem Amtsantritt. Auch wenn er heute noch überzeugt sei, sagte er, dass kein Deutschland je besser und demokratischer gewesen sei als das unsrige, so sehe er doch auch Gefahren, die der Stabilität der deutschen Demokratie drohten. Die entscheidende Frontlinie verlaufe nicht zwischen Altbürgern und Zuwanderern und nicht zwischen Christen, Muslimen, Juden oder Atheisten, sondern zwischen den Freunden und Feinden der Demokratie. Den Populisten und ihren Vereinfachungen müsse man entgegentreten, die Nationalisten müsse man überzeugen, dass wir beides sind, Europäer und Deutsche. Die Deutschen sollten ihrem Mut und ihrer Stärke vertrauen und ihren Glauben an die Demokratie nicht aufgeben. Europa müsse seine Verteidigungsbereitschaft erhöhen, denn das häufig gehörte Wort, das besage, dass es für politische Probleme keine militärische Lösung gebe, sei nur wahr, wenn sich alle daran hielten. Dass der aus dem Amt scheidende Präsident die unverzichtbare Bedeutung der Nato betonte, richtete sich wohl an die Deutschen, aber mehr noch an den Präsidenten, der in Amerika sein Amt antritt.
Konnte hier keine weiteren Belege finden