|
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.) |
22.VII.2016 Americanus rerum immobilium magnatus et dextrorsus vergens politicus Donaldus Trump apud conventum Republicanorum Clevelandiae exhibitum verba faciens munus candidatorium formaliter suscepit. Se praesidem futurum ostentavit, qui leges et ordinem revocaret, qui Americanismo, non globalismo inserviret. Eius candidatum etiam delegatis dubium esse controversumque esse pridie apparuit, cum ei Texianus Eduardus (Ted) Cruz publice abnueret. lc201607 |