|
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.) |
postremo stagnum calidae aquae introiit, respergens proximos servorum addita voce libare se liquorem illum Iovi liberatori. exim balneo inlatus et vapore eius exanimatus sine ullo funeris sollemni crematur. ita codicillis praescripserat, cum etiam tum praedives et praepotens supremis suis consuleret. Tac.ann.15,64,4. | Zuletzt stieg er in eine Wanne warmen Wassers. Er besprengte die nächststehenden Sklaven und sagte, er spende dies als Trankopfer Jupiter, dem Befreier. Sodann noch in ein Dampfbad gebracht, gab er in dem Qualm den Geist auf und wurde ohne alle Leichenfeier verbrannt. So hatte er es schriftlich angeordnet, zur Zeit, da er noch im Übermaß des Reichtums und Einflusses schon für sein Ende Sorge trug. |
14.08.2016 Heri iuvenis Helveticus viginti septem annorum septima hora in tramine epibatico prope Lichtenstenensem finem primum inflammabilem liquorem incendit, deinde sicam epibatis intentavit. Sex homines, qui et igne et sica gravius vulnerati sunt, inter eos puer sexennis et perpetrator ipse, helicopteris in nosocomium deferebantur. Quod nullus ex eis adhuc interrogari potuit, causae istius facinoris omni intellectu carent. Tromocraticum impetum biocolytae denegant. lc201608 |
30.11.2016 Die Iunonis pervesperi aeroplanum epibaticum Bolivianae cuiusdam societatis aeriae, quo pedilusores associationis pedifollicae Chapecoense, ut in finali de poculo Americae Meridionalis certarent, e Brasilia Medellium, in urbem Columbianam, veherentur, brevi antequam ad aeriportum Medellensem descenderet, in montana regione devolutum est. Ex LXXXI epibatis LXXV mortui, sex graviter vulnerati in nosocomia propinqua delati sunt. Aeronauta brevi ante calamitatem difficultates electronicas obnuntiaverat. Neque aeroplanum, quod solo afflictum non displosum est, liquorem propulsorium defecisse non sine veritatis specie est. lc201611 | Am späten Montagabend ist ein Passagierflugzeug einer bolivianischen Fluggesellschaft, in dem die Fußballspieler des Vereines Chapecoense, um das südamerikanische Pokalfinale zu bestreiten, aus Brasilien in das kolumbianische Medellin fliegen wollte, kurz vor seiner Landung auf dem Flugplatz von Medellin in gebirgigem Gebiet abgestürzt. Von 81 Passagieren sind 75 tot, sechs wurden schwer verwundet in nahe liegende Krankenhäuser gebracht. Der Pilot hatte kurz vor dem Unglück Probleme mit der Elektronik gemeldet. Ist ist auch nicht unwahrscheinlich, dass dem Flugzeug, weil es beim Aufschlag auf den Boden nicht explodierte, der Treibstoff ausgegangen war. |