top

   
Beleg gesucht für: legitimum
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
2013.11.04 Primum post independentiam anno 2008° unilateraliter declaratam electiones municipales in Cosova habitae sunt. Quoniam res publica Serbia integra unionis Europaeae pars fieri affectat, eius moderatores minoritatem Serborum in Cosova incolentium monuerant, ne istis electionibus deessent. Sed quia plerique Serborum, ne ea re Cosova independens agnosci videretur, hortationi moderatorum non modo non obsecuti sunt, sed etiam vi adhibita eos, qui electionem participaturi erant, deterrebant et imprimis in boreali Mitrovica cursum electionis disturbabant.
Mohammed Morsi, proiecticius Aegypti praesidens atque una cum eo quattuordecim alii sodales fraternitatis Muslimorum hodie Memphide causas apud iudices dicunt. Morsi crimini datur, quod ad internecionem civium prope sedem suam reclamitantium incitaverit. Quod eius fautores refragationes annuntiaverunt, custodes publici subornati sunt, ut disciplinam publicam servent. - Postscriptum ex eventu: Morsi coram iudicibus se esse legitimum praesidentem et iudicium scurrilem mimum reclamavit. Causa in proximum annum dilata est.
2014.08.18 In Nigeria medici et adiutores medicinales Ebolam febrim haemorrhagicam timentes non iam operatum eunt. In Liberia nonnulli, qui hac febri aegrotasse suspicabantur, tempus valetudini spectandae praestitutum non opperiebantur, sed ab inhabitantibus quorundam propinquorum mapalium adiuti stationem valetudinarii secretam aufugerunt. Quae mapalia nunc in periculo sunt, ne tota a magistratu salutis publicae tuendae per legitimum tempus secludantur. Etiam Kenianis sibi praecavendum esse persuasum est: incolis Liberiae, Sierrae Leoninae, Guineae fines in Keniam transire non iam licet. 2014.08.18In Nigeria kommen die Ärzte und das Pflegepersonal aus Angst vor dem hämorragischen Ebola-Fieber nicht mehr zur Arbeit. In Liberia haben einige, die im Verdacht standen, an diesem Fieber erkrankt zu sein, die Quarantätne nicht abgewartet, sondern sind mit der Unterstützung einiger benachbarter Slumbewohner aus der Isolationsstation des Krankenhauses geflohen. Dieser Slum läuft jetzt Gefahr vollständig von der Gesundheitsbehöre in Quarantäne genommen zu werden. Auch Kenia glaubt, Vorsichtsmaßnahmen treffen zu müssen: Einwohner von Liberia, Sierra Leone und Guinea, dürfen nicht mehr die Grenze nach Kenia überschreiten.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
01.03.2015 Samuel Sam-Sumana, Sierrae Leoninae praeses vicarius, sua sponte extra urbem per legitimum tempus agit, postquam unus ex stipatoribus ebola febri haemorrhagica mortuus est. lc201503
26.03.2015 Abdrabbuh Mansour Hadi, Iemeniae praeses, quod Houthi-rebelles Adeno urbi, ubi Hadi versatur, appropinquantes iam aeriportum internationalem, qui LX chiliometra ab Adeno urbe abest, occupaverunt et ubique in circuitu ictus ignivomi audiuntur, fuga salutem petivisse dicitur. Praesidis fautores autem eum adhc in urbe remanere dicunt. Interea Arabes Saudiani contentiones siiticorum Houthorum, qui ab Iranis adiuvantur, ne etiam Adenum lapsaret, ictibus aeriis interpellare conantur. Se legitimum Hadi praesidis regimen defensuros dixerunt. Ista ne belli similia fiant! lc201503
08.06.2015 In Meridiana Corea hoc tempore complures homines Medii Orientis Respirationis Syndroma (MERS) afflictantur, quae infectio viralis sic appellatur, quod primum ante tres annos in Arabia Saudiana, id est in Medio Oriente, cognita aegrotos cum febri et defectione renum, tum dyspnoea afficit. Pro numeris a BBC nuntiatis sex homines in Corea adhuc mortui, octoginta septem infecti sunt, duo milia trecenti per legitimum tempus agunt extra. lc201506In Süd-Korea werden zur Zeit mehrere Menschen von MERS (Middle East Respiratory Syndrome) heimgesucht. Diese Virusinfektion heißt so, weil sie zum ersten Mal vor drei Jahren in Saudiarabien, als im Mittleren Osten, aufkam und die Erkrankten mi Fieber, Nierenproblemen und besonders Atemnot behelligt. Nach den von der BBC berichteten Zahlen sind in Korea bisher 6 Personen gestorben, 87 infiziert und 2300 in Quarantäne.
04.07.2015  Summum Graeciae iudicium administrativum demopsephisma, quod die Solis de approbatione condicionum ab Europaeis commodatoribus institutis perhibendum erit, iustum et legitimum esse iudicavit. Quo iudicio ultimum obstaculum remotum est. Praedictiones demoscoporum ancipites sunt ("ναι" 44%, "όχι" 43%). Multi utriusque opinionis asseclae Athenis et in nonnullis aliis urbibus suam quisque voluntatem publice demonstraverunt. Tsipras et Varoufakis cives denuo, ut, si cum dignitate in Europa vivere vellent, condiciones internationalium institutionum abnuerent, monuerunt. Politici Europaei, imprimis Ioannes-Claudius Juncker, tali recusatione res Graecas dramatice exasperatum iri praenuntiaverunt. lc201507Das höchste griechische Verwaltungsgericht hat die Volksbefragung, die am Sonntag über die Annahme der von den europäischen Institutionen aufgestellten Bedingungen abgehalten werde soll, für rechtens erklärt. Durch dieses Urteil ist das letzte Hindernis ausgeräumt. Die Voraussagen der Demoskopen sind unentschieden ("Ja" 44%, "Nein" 43%). Viele Anhänger beider Meinungen haben in Athen und einigen anderen Städten für ihre jeweilige Entscheidung demonstriert. Tsipras und Varoufakis forderten ihre Mitbürger erneut auf, wenn sie mit Würde in Europa leben wollten, die Bedingungen der internationalen Institutionen abzulehnen. Die europäischen Politiker, insbesondere Jean-Claude Juncker, kündigten an, dass sich durch eine derartige Ablehnung die Lage in Griechenland dramatisch verschärfen werde.
06.09.2015  Nemo dubitat, quin, cum undetriginta medici, sanatores, homoeopathici in unum locum, ut suas rationes medendi inter se communicent, conveniant, nusquam terrarum plus salutis et sanitatis inveniri possit quam in eorum conventu. Minime gentium! Die Veneris in oppidulum, cui nomen Handeloh, undeviginti huius artis curatores convenerant. Sed non nimio temporis peracto omnes convulsionibus vexati ac vadis destituti, inaffabiles atque auxilii egentes humi iacentes palpitabant. Siphonariis graviter conitendum erat, ut omnes in valetudinarium deferrent. Quibus drogis se experti sint, adhuc ignotum. Res, utcumque se habeat, in omnes partes infeliciter tentata est. Custodes publici non legitimum drogarum usum suspicantes quaestionem in aegrotos medicatores habebunt. lc201509Niemand zweifelt, dass sich, wenn 29 Ärzte, Heilpraktiker und Homöopathen zusammenkommen, um sich über ihre Heilmethoden auszutauschen, nirgendwo in der Welt mehr Gesundheit und Heilung finden lässt als an ihrem Tagungsort. Weit gefehlt! Am Freitag hatten sich in dem Städtchen Handeloh 29 Vertreter dieser Kunst getroffen. Aber es war nicht allzu viel Zeit vergangen, als alle unter schweren Krämpfen den Boden unter den Füßen verloren, und unansprechbar und hilflos am Boden zuckten. Die Feuerwehr musste schwer arbeiten, um alle ins Krankenhaus zu schaffen. An welchen Drogen sie sich versucht hatten, ist noch unbekannt. Wie auch immer, der Versuch ist in jeder Hinsicht gescheitert. Die Polizei vermutet unerlaubten Drogenmissbrauch und wird ein Ermittlungsverfahren gegen die kranken Gesundmacher einleiten.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden