top

   
Beleg gesucht für: laden
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Konnte hier keine weiteren Belege finden
ad celeritatem onerandi subductionisque paulo facit humiliores, quam quibus in nostro mari uti consuevimus, atque id eo magis, quod propter crebras commutationes aestuum minus magnos ibi fluctus fieri cognoverat, ad onera ac multitudinem iumentorum transportandam paulo latiores, quam quibus in reliquis utimur maribus. Caes.Gall.5,1,2Um sie nämlich schneller laden und an Land ziehen zu können, ließ er sie etwas niedriger machen als die Schiffe im Mittelmeer zu sein pflegen, hauptsächlich aber aus dem Grund, weil er bemerkt hatte, dass in dem Meer bei Gallien wegen des häufigen Wechsels von Ebbe und Flut die Wellen nicht so groß sind. Um aber desto mehr Lasten und Tiere aufnehmen zu können, musste die Breite dieser Schiffe etwas bedeutender werden, als dies bei den Schiffen der Fall ist, deren man sich in den übrigen Meeren bedient.
praestare visum est tamen omnes difficultates perpeti quam tanta contumelia accepta omnium suorum voluntates alienare. Caes.Gall.7,10,2Endlich aber hielt er es doch für vorteilhafter, lieber allen Schwierigkeiten entgegenzutreten als einen solchen Schimpf auf sich zu laden und der Zuneigung seiner Freunde verlustig zu gehen.
sic se complures annos illo imperante meruisse, ut nullam ignominiam acciperent, numquam infecta re discederent: Caes.Gall.7,17,5sie hätten unter seinem Oberbefehl schon mehrere Feldzüge gemacht, ohne Schimpf auf sich zu laden oder je unverrichteter Sache abzuziehen.
Quam ob rem, ut saepe iam dixi, proficiscere ac, si mihi inimico, ut praedicas, tuo conflare vis invidiam, recta perge in exsilium; vix feram sermones hominum, si id feceris, vix molem istius invidiae, si in exsilium iussu consulis iveris, sustinebo. Cic.Catil.1,23Daher, wie ich dir schon oft gesagt habe, reise ab; und wenn du mir, der ich, wie du rühmst, dein Feind bin, Hass auf den Hals laden willst, so gehe geradezu in die Verbannung. Kaum werde ich das Gerede der Leute aushalten können, wenn du das tust, kaum werde ich die Bürde des üblen Leumunds tragen können, wenn du auf das Geheiß des Konsuls in die Verbannung gehst.
2014.08.20 Copiae Ucrainicae prorussicos rebelles praecipue in urbibus Luhansk et Donetsk impugnantes adversarios magis magisque in medias urbes coangustant. Homines civiles, si modo licet, aufugiunt. Satis superque multi etiam perierunt. Multae tabernae propter granatorum iaculationem clausae sunt. Provisio nutrimentorum, aquarum, electricitatis collapsa est. Ucrainicus praeses Petro Poroshenko Vladimirum Putin, Russicum collegam, d. 26. m. Aug. Minscii, in Rhuteniae Albae capite, ubi uterque conventum apicatum Eurasiaticae Unionis a portoriis participabit, conveniet. 2014.08.20Die ukrainischen Truppen, die besonders in Luhansk und Donezk die prorussischen Rebellen bekämpfen, engen ihre Gegner immer mehr im Stadtzentrum ein. Die Zivilbevölkerung flieht, soweit sie das kann. Mehr als genug sind schon umgekommen. Viele Läden sind wegen des Granatbeschusses geschlossen. Die Versorgung mit Lebensmitteln, Wasser und Elektrizität ist zusammengebrochen. Der ukrainische Präsident Petro Poroschenko wird seinen russischen Amtskollegen Wladimir Putin am 26. Aug. In der weißrussischen Hauptstadt Minsk treffen, wo beide an einem Gipfeltreffen der Eurasischen Zollunion teilnehmen.
2014.10.24 Spes fuerat, gregem tromocraticum Boko Haram ducentas puellas ante sex menses vi abductas redditurum esse (d. XIX. huius mensis rettuleramus). Non modo ea spes ad irritum cecidit, sed rebelles etiam plures puellas in septentrionibus Nigeriae regionibus abduxisse nuntiantur: Circiter centum militantes Saturni die duobus vicis obrepsisse, tabernas expilasse, complures viros occidisse, domicilia deflagrasse, circiter quadraginta puellas et virgines abduxisse. Organizatio, quae "Humanorum Iurum Observatio" (Human Rights Watch) dicitur, militantes gregis Boko Haram hoc ipso anno iam duo milia hominum interfecisse indicat. 2014.10.24Die Hoffnung war gewesen, dass die Terrorgruppe Boko Haram zweihundert Mädchen zurückgäbe, die sie vor sechs Monaten entführt hatte (wir hatten am 19. dieses Monats darüber berichtet). Nicht nur diese Hoffnung hat sich zerschlagen, sondern die Rebellen haben nach den Meldungen weitere Mädchen in den nördlichen Gegenden von Nigeria entführt: Ungefähr hundert Kämpfer hätten am Samstag zwei Dörfer überfallen, die Läden geplündert, mehrere Männer getötet, die Häuser niedergebrannt und ungefähr 40 Mädchen und junge Frauen entführt. Die Menschenrechtsorganisation Human Rights Watch gibt an, dass die Boko-Haram-Kämpfer allein schon dieses Jahr 2000 Menschen getötet habe.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
OSAMA BIN LADEN VIVERE VIDETUR Osama bin Laden, dux ordinis terroristici al-Qaida, qui bello in Afganistania abhinc unum fere annum gesto iam perisse putabatur, nihilo minus in vivis esse videtur. In televisione enim Quatariensi taenia sonigera publicata est, in qua aliquis facinora terroristica non ita pridem commissa laudibus extollit et Americanos praemonet, ne Iraquianis bellum inferant. Linguistae, voce oratoris diligenter examinata et sententiis eius grammaticaliter enucleatis, nuntiaverunt in dubium vocari non posse, quin locutor ille Osama bin Laden esset. (Reijo Pitkäranta) Nuntii Latini" vom 22.11.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
NAVIS PETROLEARIA DISPLOSA Navis petrolearia Francorum, nomine Limburg, in sinu Adenensi prope litus Iemenianum displosa est. Erat onerata sexaginta tribus metretis petrolei, quae displosione facta ignem ceperunt. Ex viginti quinque nautis omnes praeter unum ex incendio salvati sunt. Causa calamitatis nondum pro certo constat. Societas navicularia credit displosionem esse facinus terroristarum. Praefectus navis narravit se fidem habere nautae, qui naviculam velociter appropinquantem vidisset. Illam, lateri dextro petroleariae navis impactam, effecisse displosionem et incendium. Quia sola collisio duplicem carinam Limburgi perforare non potuisset, naviculam sine dubio materia displosiva oneratam fuisse. Testes calamitatis oculati censent petroleariam Limburg eodem modo deletam esse, quo USS Cole, navis insectatoria Americanorum, ante duos annos apud oram Iemenianam interisset. Tum auctor sceleris habebatur Osama bin Laden cum ordine al-Qaida. Iemenium multis copulis cum extremistis musulmanis coniunctum est. Pater Osamae fuit Iemenita, qui postea in Arabia Saudiana locupletatus est. Membra ordinis al-Qaida in regionibus deviis Iemenii latere et ibi forsitan nova facinora praeparare creduntur. Magistratus autem Iemenienses, qui terroristis insequendis una cum Americanis operam dant, autumant causam displosionis non fuisse facinus sed incendium casu ortum. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 11.10.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden