top

   
Beleg gesucht für: lacinia
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
2013.12.15 Laurentius Fabius, Francogallicus administer ab negotiis externis, timet deliberationi, quae proximo mense Genavae de pace in Syria restituenda politicis diversarum terrarum in animis est. Syriacus praesidens Bashar al-Assad, quominus cum terroristis agat, recusat; terroristas autem omnes intellegit, qui non a sua parte stant. Partes autem opponentes omnes et, ut praesidens a magistratu abdicet, postulant et maximan partem interim imbecilliores et leviores sunt, quam ut colloquia aequa auctoritate participare valeant.
Hodie post septimanam maeroris et multas et sollemnes celebrationes funebres Nelson Mandela, princeps nigrita Australis Africae praesidens et "gigas libertatis" sua domi in Qunu humabitur.
Et fautores et obtrectatores Victoris Yanukovych, Ucrainae praesidentis, hodie Cioviae populares manifestationes exhibebunt. Timendum est, ne aemulatio et certatio ad vim et iniurias erumpat.
Politicae Tunesiae factiones, et regens Islamistica Ennahda factio et oppositio, de novo principali administro convenerunt: Mehdi Jomaa, pristinus oeconomicae industriae administer regimini transitorio praeerit.
Propter terribiles pluvios hibernales et torrentes fluctus plus quam quinque milia Palaestinensium partim cymbulis e domiciliis in Lacinia Gazetica sitis dimoveri debebant. Repraesentantes Nationum Unitarum septentrionalia Gazae segmenta regionem magnae calamitatis habent.
2014.03.06 Classiarii Israelitici heri in Mari Rubro navem sub vexillo Panamensi vehentem et missilibus onustam interceperunt. Navem ex Irania venisse et missilia terroristis Palaestinensibus destinata fuisse Israelitae dicebant. Quod Palaestinenses fictum esse ab Israelitis ducunt, ut militaribus in Lacinia Gazetica actionibus causam praetexerent. lc20140306Die israelische Marine hat gestern im Roten Meer ein Schiff aufgebracht, das unter panamaischer Flagge fuhr und mit Raketen beladen war. Die Israelis behaupteten, das Schiff sei aus dem Iran gekommen und für die palästinensischen Terroristen bestimmt gewesen. Dies halten die Palästinenser für eine Fiktion der Israelis, um einen Vorwand für militärische Aktionen im Gazastreifen zu haben.
2014.07.11 Ban Ki-moon, secretarius generalis Nationum Unitarum, ut arma in Israelia et in Lacinia Gazetica dimitterentur, Iovis die in concilio securitatis postulavit: homines civiles utriusque partis anxietate sollicitari non esse tolerandum; etiam internationali communitati suam auctoritatem esse usurpandam. Obama Americanos ad armistitium transigendum paratos esse significavit. Quod autem difficile sit effectu, cum utraque arma nolle apertum sit. Palaestinenses adhuc centum homines mortuos sescentosque septuaginta vulneratos annuntiant. In Isrealia quemquam vitam profudisse non nuntiatur. 2014.07.11Ban Ki-moon, der Generalsekretär der Vereintnen Nationen forderte am Donnerstag im Sicherheitsrat, dass in Israel und im Gazastreifen die Waffen niedergelegt werden: es sei untragbar, dass auf beiden Seiten die Zivilisten in in Angst leben müssten; auch die internationale Gemeinschaft müsse ihren Einfluss zur Geltung bringen. Obama ließ wissen, dass Amerika bereit sei, einen Waffenstillstand zu vermitteln. Der dürfte aber schwer durchzusetzen sein, da offenbar keine der beiden Kriegsparteien dazu bereit ist. Die Palästinenser geben bis jetzt 100 Todesopfer und 670 Verletzte an. Ein Todeopfer aus Israel wird nicht gemeldet.
2014.07.24 Pressio in Israeliam eiusque seiunctio internationalis ingravescunt: Solis Unitis Civitatibus Americae refragantibus Concilium ab iuribus hominum Unitarum Nationum Israeliam iurum humanorum a copiis in Lacinia Gazetica violatorum condemnavit: Israelitis, quod civilibus parum parcerent, opprobrabatur. Huc accedit, quod ad aeroportum internationalem Ben Gurion cognominatum prope Telavivum situm a plerisque societatibus aeriis non iam appellitur. 2014.07.24Der Druck auf Israel und seine internationale Isolierung nehmen zu. Der Menschenrechtsrat der Vereinten Staaten hat gegen die Stimmen allein der Verinigten Staaten Israel wegen der Menschenrechtsverletungen im Gazastreifen verurteilt. Den Israelis wurde vorgeworfen, dass sie zu wenig Rücksicht auf die Zivilbevölkerung nehmen. Hinzu kommt, dass der internationale Flughafen Ben Gurion bei Tel Aviv von den meisten Fluggesellschaften nicht mehr angeflogen wird.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
05.10.2015  Mons templi Hierosolymis utriusque religionis sacer est, et Iudaeorum et Musulmanorum, et divisa possessio plerumque discordias movet. Hac septimana vergente die Saturni vesperi iuvenis quidam Palaestinensis Israeliticum militem, qui cum familia in itinere erat, cultro petivit atque occidit; itemque magistrum Iudaicum necavit, qui militi succurrebat. Sicarius quoque pro sua parte a vigilibus publicis exballistatus est. Die Solis mane puer Israeliticus XV annorum a Palaestinensi XIX annorum sica petitus et vulneratus est. Etiam hic aggressor a biocolytis necatus est. Tumultus et pugnae in viculis subsecutae. Primarius Netanjahu Montem Templi et veterem urbem praecludi iussit et impetum late patentem Palaestinensibus comminatur: Omnia esse faciendum dixit, ut insidiatores deterrerentur et punirentur. Quod non prohibet, quin novissime in Cisiordania iuvenis Palaestinensis XVIII annorum ab Israeliticis militibus glandibus transfigatur et missilia rursus e Lacinia Gazetica in Israeliam australem volent. Sunt, qui iam tertiam Intifadam in ore habeant. lc201509Der Tempelberg ist beiden Religionen heilig, sowohl den Juden als auch den Muslimen, und geteilter Besitz führt meistens zu Streit. An diesem Wochenende griff am Samstag ein junger Palästinenser einen israelischen Soldaten, der mit seiner Familie unterwegs war, mit dem Messer an und tötete ihn; ebenso tötete er einen israelischen Lehrer, der dem Soldaten zu Hilfe kommen wollte. Auch der Messerstecheer wurde seinerseits von Polizisten getötet. Am SOnntag früh wurde ein israelischer Junge von 15 Jahren von einem 19-jährigen Palästinenser mit dem Messer angegriffen und verwundet. Auch dieser Angreifer wurde von der Polizei getötet. Es folgten Unruhen und Straßenkämpfe. Ministerpräsident Netanjahu ließ den Tempelberg und die Altstadt sperren und drohte den Palästinensern mit einem breit angelegten Angriff: Man müsse alles machen, um die Angreifer abzuschrecken und zu bestrafen. Dies verhindert nicht, dass im Westjordanland ein junger, 18-jähriger Palästinenser von Soldaten erschossen wird und aus dem Gazastreifen wieder Raketen in den Süden von Israel fliegen. Einige sprechen schon von einer dritten Intifada.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden