top

   
Beleg gesucht für: invitis
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Relinquebatur una per Sequanos via, qua Sequanis invitis propter angustias ire non poterant. Caes.Gall.1,9,1Nun blieb ihnen nur noch der Weg durch das Land der Sequaner übrig; doch konnten sie auf ihm, weil er zu eng war, nur ziehen, wenn die Sequaner einwilligten.
neminem vero tantum pollere, ut invitis principibus, resistente senatu, omnibus bonis repugnantibus infirma manu plebis bellum concitare et gerere posset; sed tamen se contentum fore ea poena, quam sibi ipsi contraxissent. Caes.Gall.8,22,2doch sei niemand so mächtig, dass er, bloß vom gemeinen Haufen unterstützt, Krieg anfangen und führen könne, wenn die Häuptlinge nicht wollten, die Regierung des ablehne und alle Besseren sich dagegen erklärten. Übrigens wolle er mit der Bestrafung zufrieden sein, die sie sich selbst zugezogen hätten.
2013.11.29 Periculum belli non esse neglegendum
Proxima praeterita septimana moderatores Sinenses sua sponte, nationibus finitimis non consultatis, vastam regionem per Mare Sinense Orientale patentem aeriam defensionis et identificationis zonam (ADIZ) circumscripserunt et proclamaverunt. In ista zona etiam eae insulae continentur, quae inter Japoniam, Sinam, Coream Meridianam, Taivaniam iam diu controversae sunt. Unilateralis Sinensium declaratio postulat, ut unumquodque alienum aeroplanum super istam zonam volans et identitatem et schedulam aeronauticam Sinensibus annuntiet. Alioquin praesentem defensionis casum esse exortum. Interea moderatores omnium nationum, quas id attinet, se istam declarationem observaturos negaverunt. Unitae Civitates Americae duo aeroplana ad bombas ferendas apta (B2) (sed non armata) per istam zonam miserunt. Etiam aliae nationes similia impune egerunt. Quod interim etiam Sina aeoplana pugnatoria in eam regionem misit, periculum non est neglegendum, ne temere ex fallaci interpretatione vel accidente casu quamvis omnibus invitis bellum exoriatur.
2014.06.01 David Cameron se, Britanniam in Unione Europaea remanere recipere non posse, si Ioannes Claudius Juncker praeses commissionis fieret, dixisse fertur. Juncker eos, qui se sublevant, monuit, ne minori parti morem gererent: praesidentatum ex Europaeis invitis non esse extorquendum. 2014.06.01David Cameron soll gesagt haben, er könne nicht daür garantieren, dass Britannien in der Europäischen Union bleibe, wenn Jean-Claude Juncker Kommissionspräsident werde. Juncker forderte seine Anhänger auf, der Minderheit nicht nachzugeben. Die Präsidentschaft dürfe den Europäern nicht gegen ihren Willen abgepresst werden.
Fama dediti benigneque excepti Segestis vulgata, ut quibusque bellum invitis aut cupientibus erat, spe vel dolore accipitur. Arminium super insitam violentiam rapta uxor, subiectus servitio uxoris uterus vaecordem agebant; volitabatque per Cheruscos arma in Segestem, arma in Caesarem poscens. Tac.ann.1,59,1.Die Kunde von der Unterwerfung des Segestes und dessen gütiger Aufnahme erregte bei den Germanen, je nachdem sie für Krieg oder Frieden gestimmt waren, Hoffnung oder Schmerz. Den Arminius, von Natur schon heftig, trieb es wie wahnsinnig umher, dass ihm die Gattin geraubt, dass sein Kind unter dem Herzen der Mutter in Sklaverei sein solle. Er flog durch die Gaue der Cherusker, Krieg gegen Segestes, Krieg gegen den Caesar fordernd.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
15.03.2015 Fabula politica (extrema pars adhuc deest, ut nondum constet, utrum comoedia an tragoedia agatur):
Prologus:
Wolgangus Schäuble (die Iovis vesperi): "Quoniam, quid accidat, ad tempus a nullo nisi a Graecis decerni potest neque nos pro certo scimus, quid viri in Graecia responsiabiles facturi sint, nemo Graeciam omnibus invitis fortuna adversa zonam Euronis deserturam esse excludere potest."
Actus I:
Varoufakis (Comi versans interrogatus): "Wolfgango Schäuble ex hoc amoenissimo loco respondere nolim."
Panos Kammenos: "Sunt, qui nos ad amussim ex Euronis zona extrudere velint." - "Istud est bellum psychologicum, et Schäuble relationes inter nostras res publicas veneno imbuit." - "Nos Graeci non ignoramus Schäuble olim ab suae partis administratione repulsum esse, quod corruptione implicatus erat." - "Si nostra civitas ex zona Euronis expellitur, omnia pacta erunt irrita, neque iam obligati erimus, ut fugitivos in terram, quo primo advenerint, recipiamus." - "Si Graecia displodetur, deinceps Hispania, tum Italia, denique Germania. Deverticulum nobis intra Euronem inveniendum est."
Actus II:
Martinus Schulz: "Coalitionem factionis sinistrae cum istis dextropopulistis vitiosam puto." - "Elephantus ille inter catillos et potoria saeviens comparatus cum illo Kammenos mihi subtilis diplomates videtur."
Actus III:
Tsipras: "Nos nostram partem exsequemur sociosque nostros suam partem contributuros esse exspectamus."
Actus IV:
Jeroen Dijsselbloem: "Hic est magna vis verborum, quae nihil conducit."
Petrus Moscovici: "Grexitus, qui dicitur, catastrophae persimilis sit: Si una tantummodo res publica hanc unionem relinquet, mercatus actutum quaerent, quae terra proxima secutura sit, quod initium exitii esse possit."
Actus V:
Varoufakis: "Parati sumus ad effectum nonnullarum promissionum, quas comitiis habendis fecimus, differendum, ut socii nostri nobis confidere possint."
Epilogus:
Marcellus Fratscher: "Athenae instrumentum ignem eructans in manibus tenentes in repositorio pulveris pyrii sedent." lc201503
26.03.2015 Foederatae civitates Americae Ucrainis CCXXX vehicula militaria tradere in animo habent. Pars Cioviae iam tradita est. Praeterea Americani se magnas pecunias accomodaturos promiserunt. Praeses Poroshenko ipse unum ex novis autocinetis expertus est. Quae quin omnia Russis invitis fiat, dubium non esse potest. lc201503
29.05.2015 Foederatio Internationalis Societatum Pedifollicarum (FIFA) heri, Iovis die, Turici suum congressum exorsa est, quamquam multi ob corruptionis crimina, ut spatio semestri differretur, flagitaverant. Hodierno altero die praeses Foederationis eligendus est. Sunt duo candidati: Iosephus Blatter (undeoctoginta annorum), qui iam septendecim annos Foederationi praesidens multis participibus invitis quintam seriem petit. Alter candidatus est Iordanicus princeps Ali bin al-Hussein (undequadraginta annorum). Iosephus Blatter, quamquam multi eius dimissionem exercent (imprimis UEFA, quae est Unio Consociationum Europaearum Pedifollicarum), se prima electione necessaria CXL suffragia, aut altera et suprema electione CV suffragia assecuturum esse haud absurde confidit. lc201505Die FIFA hat am gestrigen Donnerstag in Zürich ihren Kongress eröffnet, obwohl viele wegen der Korruptionsvorwürfe eine Verschiebung um ein halbes Jahr gefordert hatten. Am heutigen zweiten Tag steht die Wahl des Präsidenten an. Es gibt zwei Kandidaten: Sepp Blatter (79 Jahre), der schon 17 Jahre Präsident ist und gegen den Willen vieler Mitglieder eine fünfte Runde anstrebt. Der zweite Kandidat ist der jordanische Prinz Ali bin al-Hussein (39 Jahre). Obwohl viele die Abdankung Sepp Blatters betreiben (besonders die UEFA, die Vereinigung der Europäischen Fußballverbände), kann er sich mit gutem Grund sicher sein, beim ersten Wahlgang die erforderlichen 140 Stimmen oder in der Stichwahl 105 Stimmen zu erzielen.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden