top

   
Beleg gesucht für: invitavit
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
2014.01.20 Ban Ki-moon, Nationum Unitarum praefectus, Iraniam, ut praeparatoria colloquia, quae die Mercurii de pace in Syria conficienda in urbe Helvetica, quae Montreux nominatur, incipient, participet, additiciam invitavit. Iraniam se partes constructivas acturam esse affirmavisse causam affert. Russia et Sinae invitationem Iraniae comprobant. Unitae Civitates Americae eam reprobant, quod Irania conventiones praeteriti anni (Genava I) adhuc non agnoverit. Nationalis Syriae oppositio se non participaturam divulgavit, nisi Ban Ki-moon invitationem Iraniae retractaret. 2014.01.20Ban Ki-moon, der Chef der Vereinten Nationen, hat zusätzlich Iran zu den Vorgesprächen über einen Frieden in Syrien, die am Mittwoch in Montreux beginnen, eingeladen. Als Grund gibt er an, Iran habe zugesichert, eine konstruktive Rolle zu spielen. Russland und China billigen die Einladung, die USA missbilligen sie, weil Iran bisher nicht die Vereinbarungen des vergangenen Jahres (Genava I) anerkannt hate. Die Nationale Syrische Opposition gab bekannt, sie werde nicht teilnehmen, wenn Ban Ki-moon die Einladung nicht zurücknehme.
2014.05.09 In summis simultatibus Ucrainicis François Hollande, Francogallicus praesidens, collegam Russicum, Vladimirum Putin, invitavit, ut d. 6° m. Iun. sollemia D-Diei in provincia Normannia agenda participaret. Quo die secundo bello mundano foederati ad litora Francogalliae Septentrionalis, ut copias Germanorum repellerent, appulerant. Hollande se numquam obliturum esse, quantis detrimentis Russia liberationem Galliae sublevavisset, dixit. Putin invitationem accepisse dicitur. Hac occasione data etiam colloquia bilateralia intenduntur et praeparantur. 2014.05.09Trotz der starken anhaltenden Spannungen wegen der Ukraine hat der französische Präsident François Hollande seinen russischen Amtskollegen Wladimir Putin eingeladen, am 6. Juni an den Feierlichkeiten des D-Day in der Normandie teilzunehmen. An diesem Tag waren die Alliierten an der nordfranzösischen Küste gelandet, um die deutschen Truppen zurückzudrängen. Hollande sagte, er werde nie vergessen, unter welchen Opfern Russland zur Befreiung Frankreichs beigetragen habe. Putin soll die Einladung angenommen haben. Für diese Gelegenheit sind auch bilaterale Gespräche in Planung und Vorbereitung.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
14.08.2015  Nocte diebus Iovis et Veneris interposita parlamentariis Graecis de reformationibus decernendum erat, quas conficere debent, ut recentia credita ab Europaeis praebitoribus recipiant. Veneris die mane innotuit eos strepitibus et tumultibus editis ad condiciones, quas homines experti et Europaearum institutionum et Graecorum exarantes suis mandatoribus proposuerant, accessisse. Sed res nondum in vado et tranquillo esse videtur. Nam hinc Germanicus administer a rebus nummariis exceptiones postulare neque condiciones immutatas approbaturus esse videtur, illinc Aerarium Monetarium Internationale (IWF), ut collectanea auxiliaria participare possit, postulat, ut aeri alieno Graecorum subveniatur, quod Germani recusant. Jeroen Dijsselbloem, praeses gregis Euronis, administros nummarios ad colloquia Veneris die habenda Bruxellas invitavit. lc201508In der Nacht von Donnerstag auf Freitag mussten die griechischen Parlamentarier über die Reformen abstimmen, die sie umsetzen müssen, um frische Kredite von den europäischen Geldgebern zu erhalten. Am Freitag Morgen wurde bekannt, dass sie nach tumultartigen Szenen, den Bedingungen zugestimmt haben, die die Experten der Europäischen Institutionen und der Griechen ausgearbeitet und ihren Auftraggebern vorgeschlagen hatten. Doch scheint das Ganze noch nicht in trockenen Tüchern zu sein. Denn einerseits scheint der deutsche Finanzminister Vorbehalte anzumelden und den Vorschlägen nicht ohne Änderung zustimmen zu wollen, anderseits fordert der Internationale Währungsfond (IWF), den Griechen, damit er sich dem Hilfspaket beteiligen kann, Schuldenerleichterung zu gewähren, was Deutschland ablehnt. Jeroen Dijsselbloem, der Präsident der Eurogruppe, hat die Finanzminister für Gespräche am Freitag nach Brüssel eingeladen.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
CARTER PRAEMIO PACIS ORNATUS Jimmy Carter, olim praesidens Americanorum, hornotino pacis praemio Nobeliano ornatus est. Commissio Norvegiae Nobeliana censuit illum longinquo tempore conflictionibus populorum dirimendis et iuribus humanis defendendis operam navavisse. Insignia fuisse eius merita, cum problema programmatis nuclearis in Corea Septentrionali et discrimen Timoriae Orientalis solverentur. Carter impedivisse dicitur, ne USA anno nonagesimo quarto Haitiam invaderet. Praecipuum autem fuit, quod anno duodeoctogesimo moderatores Israëlis et Aegypti in praedium praesidentiale Camp David invitavit neque ante dimisit quam inter se paciscerentur. Concordia ita facta Menachem Begin et Anwar Sadat praemium pacis acceperunt. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 18.10.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
COMMUNISTAE SINARUM CONVENTUM AGUNT Factio communistica Sinarum in urbe Pekino sextum decimum conventum agit. Insunt in illa factione circiter sexaginta miliones membrorum, ex quibus plus duo milia conventui intersunt. Praesidens Jiang Zemin conventum oratione inauguravit, qua negotiatores privatos in factionem communisticam invitavit, Taiwanianis colloquia proposuit, democratiam occidentalem damnavit. (Tuomo Pekkanen) Nuntii Latini" vom 15.11.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
Konnte hier keine weiteren Belege finden