top

   
Beleg gesucht für: interfectus
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Eodem fere tempore P. Crassus, cum in Aquitaniam pervenisset, quae pars ut ante dictum est et regionum latitudine et multitudine hominum ex tertia parte Galliae est aestimanda. cum intellegeret in illis locis sibi bellum gerendum, ubi paucis ante annis L. Valerius Praeconinus legatus exercitu pulso interfectus esset atque unde L. Manlius proconsul impedimentis amissis profugisset, non mediocrem sibi diligentiam adhibendam intellegebat. Caes.Gall.3,20,1Fast zu der selben Zeit war Publius Crassus in Aquitanien angekommen, das, wie wir schon früher bemerkten, durch natürliche Ausdehnung und Bevölkerung etwa den dritten Teil von Gallien ausmachen dürfte. Dieser wusste aber wohl, dass erin Gegenden im Feld stand, wo erst vor wenigen Jahren der Legat Lucius Valerius Praeconius geschlagen wurde und fiel, von wo sich ferner der Prokonsul Lucius Mallius mit Verlust seines Gepäcks durch schleunige Flucht hatte retten müssen. Er wollte deshalb mit großer Vorsicht zu Werke gehen.
cum circumventus multis vulneribus acceptis cecidisset atque id frater, qui iam proelio excesserat, procul animadvertisset, incitato equo se hostibus obtulit atque interfectus est. Caes.Gall.4,12,6bis er abgeschnitten und vielfach verwundet wurde und fiel. Kaum hatte dies sein aus dem Schlachtgedränge entkommener Bruder in der Ferne bemerkt, als er mit verhängten Zügeln in die Feinde sprengte und ebenfalls den Tod fand.
Simili ratione ibi Vercingetorix, Celtilli filius, Arvernus, summae potentiae adulescens, cuius pater principatum totius Galliae obtinuerat et ob eam causam, quod regnum adpetebat, a civitate erat interfectus, convocatis suis clientibus facile incendit. cognito eius consilio ad arma concurritur. Caes.Gall.7,4,1Ähnlich handelte Vercingetorix, ein junger Arverner von höchster Macht, Sohn des Celtillus, der über ganz Gallien Herrschereinfluss ausübte, aber gerade weil er nach unumschränkter Herrschaft strebte, durch die eigenen Mitbürger das Leben verloren hatte. Vercingetorix rief also bei jener Nachricht seine Hörigen zusammen und entflammte sie leicht. Kaum hatten aber die Arverner seine Absicht entdeckt, als sie zu den Waffen griffen.
magnum tamen, ut in tanta calamitate, Bellovacos eo proelio commodum esse consecutos, quod Correus, auctor belli, concitator multitudinis, esset interfectus; numquam enim senatum tantum in civitate illo vivo quantum imperitam plebem potuisse. Caes.Gall.8,21,4und dennoch hätten die Bellovaker, soweit es bei solchem Unglück noch möglich sei, dabei den größten Vorteil gehabt, dass der Anstifter dieses Krieges, Correus, der Aufwiegler des Volkes, den Tod gefunden habe. Denn solange dieser gelebt habe, habe in ihrem Staat die Regierung nie so viel vermocht wie der unerfahrene Pöbel.
Decrevit quondam senatus, uti L. Opimius consul videret, ne quid res publica detrimenti caperet: nox nulla intercessit: interfectus est propter quasdam seditionum suspiciones C. Gracchus, clarissimo patre, avo, maioribus; occisus est cum liberis M. Fulvius consularis. Cic.Catil.1,4Es beschloss einst (121) der Senat, der Konsul Lucius Opimius solle zusehen, dass der Staat nicht zu Schaden komme. Keine Nacht war dazwischen, so war schon Gaius Gracchus, weil er einigermaßen der Erregung von Aufständen verdächtig war, getötet, er, der Sprössling eines hochberühmten Vaters, Großvaters und glänzender Ahnen: Erschlagen wurde mitsamt seinen Kindern der ehemalige Konsul Marcus Fulvius.
2013.11.01 Hakimullah Mehsud, summus in Pacistania Corani discipulus (Talibanus), impetu aeroplani Americani automatici interfectus esse fertur. Eius ipsius condiscipuli id verum esse profitentur.
Israeliani copiis aeriis ictum contra missilia a Russis praebita et prope Lataciam instructa fecerunt. Isto ictu impedire conantur, ne arma tam periculosa in manus tromocratici ordinis Hezbollah incidant. Latacia prope litora sita est arx Alavitorum, cuius sectae est etiam Baschar al Assad. Quoniam Syriae praesidens se cuilibet impetui Israelianorum responsurum esse minitatus est, res sunt dubiae.
2013.11.06 Per decem annos suspicio non aberat, quin pristinus Palaestinensis moderator Yasser Arafat veneno esset occisus. Nunc ista suspicio introspectione forensi in Helvetia confecta confirmari videtur, nam inspectores vestigia radioactivi polonii repperisse dicuntur. Officialiter Arafat anno 2004° apoplexia Parisiis erat mortuus. Quaestio nunc non iam est, num Arafat veneno interfectus sit, sed quis eum venenaverit.
John Kerry, Americanus secretarius statalis: "Tempus futurum definietur coagmentatione stabilitatis et oeconomici incrementi."
Lakhdar Brahimi, legatus extraordinarius foederis Arabici, revelat fieri non iam posse, quin internationalia colloquia de pace in Syria componenda, quae hoc mense fore speraverit, in tempore locum habeant. Disceptationes inter omnes partes crebriores gravioresque esse, quam ut dies omnibus accepta iam nunc constitui possit. Multa alia non convenire neque quis consultationibus intersit, quibus de rebus agatur, num Irania invitetur. Oppositionem Syrorum multifidam esse, Bashar al-Assad paratum non esse de munere abdicando loqui, nedum se a negotiis publicis removeat. Tamen Brahimi Secretario generali Ban Ki-moon urgente colloquia hoc demum anno extremo habitum iri confidit.
2014.10.28 Duo Germanici operatores Veneris die (a.d. IX. Kal.Nov.) autoraeda in meridiana Nigeria iter facientes ab ignotis perpetratoribus telis coniecti sunt. Alter, functionarius quidam societatis structoriae Iulii Berger, interfectus, alter, functionarius ergolabi subordinati, vi abductus est. Haud absurde infamis grex islamisticus et tromocraticus Boko Haram istam petitionem pyroballistariam machinatus esse putatur. Qui non primum alienigenas abstulerunt. Praeses Goodluck Jonathan magistatus opem laturos esse promisit. 2014.10.28Zwei deutsche Arbeiter wurden am Freitag (24.11.) , als sie mit dem Auto durch das südliche Nigeria fuhren, von unbekannten Tätern beschossen. Der eine, ein Angestellter der Baugesellschaft Julius Berger, wurde getötet, der andere, der Angestellte eines Subunternehmers wurde entführt. Nicht abwegig ist die Annahme, dass die berüchtigte islamistische Terrorgruppe Boko Haram den bewaffneten Anschlag eingefädelt hat. Diese haben nicht zum ersten Mal Ausländer verschleppt. Präsident Goodluck Jonathan hat versprochen, dass die Behörden Hilfe leisten werden.
2014.11.01 Sa.d. Mercurii die, a.d. IV. Kal. Nov. , Jehuda Glick, dextrorsus vergens magister Iudaicus, qui, ut etiam Iudaeis in Templi Monte precari liceret, postulaverat, a quodam Palaestinensi insidiatore triginta duos annos nato quattuor glandibus ictus gravia vulnera acceperat. Idem rabbinus iam antea saepe atque iterum, ut ibi tertium templum reaedificaretur, efflagitaverat, quod fieri non poterat, nisi Cupola Saxi et meschita al-Aqsa, quae ambae maxime islamitis sacrosanctae sunt, rescinderentur. Insidiator ipse, Moataz Hejazi nomine, qui antehac gregis tromocratici, Gihad nomine, fuerat, se comprehensioni subtracturus a custodibus publicis interfectus erat. Postridie eius diei primum ex quattuordecim annis Mons Templi, ne orthodoxi Iudaei, ut ibi adorarent, Montem et meschitam invaderent, ab Israelitis praeclusus est. Qua re Mahmud Abbas, Palaestinensium praeses, Palaestinensi populo bellum indictum esse dixit. Ut ista praeclusio mane Veneris die plus milibus custodibus monti circumdatis ad precationes Veneris die faciendas partim dissoluta est, ita res suspensa atque in ancipiti manet. 2014.11.01Am Mittwoch, den 29.Okt., war Jehuda Glick, ein rechtsgerichteter jüdischer Rabbiner, der gefordert hatte, dass es auch den Juden erlaubt sein solle, auf dem Tempelberg zu beten, von einem 32-jährigen palästinensichen Attentäter von vier Kugeln getroffen und schwer verwundet worden. Der Rabbiner hatte schon früher mehrfach verlangt, dass dort ein dritter Tempel neu errichtet würde, was unmöglich gewesen wäre, ohne den Felsendom und die Al-Aqsa-Moschee, die beide für Muslime höchst heilig sind, abzureißen. Der Attentäter selbst namens Moataz Hejazi, der vorher der Terrorgruppe Dschihad angehört hatte, war von Sicherheitskräften getötet worden. Am folgenden Tag wurde zum ersten Mal seit 14 Jahren der Tempelberg von den Israelis geschlossen, damit keine othodoxen Juden auf den Berg und in die Moschee eindrängen, um dort zu beten. Dadurch sei, so sagte Mahmud Abbas, der Präsident der Palistinenser, dem palästinensichen Volk der Krieg erklärt worden. Diese Sperrung wurde zwar am Freitag Morgen, nachdem man mehr als tausend Sicherheitskräfte um den Berg postiert hatte, für das Freitagsgebet teilweise zurückgenommen, aber die Lage bleibt gespannt und unsicher.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
01.03.2015 Iter reclamatorium, quod Boris Nemtsov die Solis Moscoviae facere voluerat, nunc, postquam ab insidiatoribus interfectus est, iter sui ipsius memoriale exhibebitur. Urbis magistratus itineris funebris licentiam non recusaverunt. lc201503
10.10.2015  Militantes Islamici Status, quamquam et Americani et Russi se eos oppugnare praetendunt, longius processerunt et nonnullos vicos ab Beroea ad septentriones conversos ceperunt. Nunc tam prope ad Beroeam accesserunt, quam numquam antea. Num sunt, cum duobus imperiis mundipotentibus renitantur, invincibiles? Minime! Sed liberius agere possunt, quod Russi moderatam Syriacam oppositionem debilitant. Socius quidam epistularius Corporationis Radiodiffusionis Britannicae (BBC) affirmat eos trecentos militantes, quos Russi a se in his XXIX horis necatos esse dicunt, maximam partem moderatos rebelles fuisse. Utinam facta verbis responderent! Die Iovis etiam Iranicus quidam generalis, Hussein Hamedani nomine, qui Syros contra IS pugnantes adiuverat, ut Irani dicunt, ab IS-militantibus interfectus est. Americani se disciplinam belligerendi, qua adhuc usi essent, quod successu caruisset, missam facturos significaverunt: se greges locales non iam exercituros neque armis instructuros esse. Contra cooperationem cum Curdica Peshmerga efficacem esse atque amplificatum iri. (cf. BBC) lc201509Obwohl Amerikaner und Russen vorgeben, den Islamischen Staat zu bekämpfen, sind dessen Kämpfer weiter vorgerückt und haben einige Dörfer nördlich von Aleppo eingenommen. Sie stehen jetzt so nahe vor Aleppo, wie nie zuvor. Sind sie etwa, weil sie zwei Weltmächten widerstehen, unbesiegbar? Keineswegs! Aber weil die Russen die gemäßigte syrische Opposition schwächen, haben sie freie Hand. Ein Korrespondent der British Broadcasting Corporation (BBC) versichert, dass die 300 Kämpfer, die die Russen nach eigenen Angaben innerhalb der letzten 24 Stunden getötet haben, größtenteils gemäßigte Rebellen waren. Würden doch die Taten den Worten entsprechen! Am Donnerstag wurde auch ein iranischer General namens Hussein Hamedani, der den Syrern im Kampf gegen den IS geholfen hatte, von IS-Kämpfern (wie die Iraner behaupten) getötet. Die Amerikaner deuten an, dass sie ihre bisherige Strategie, weil sie erfolglos war, aufgeben und keine lokalen Gruppen mehr ausbilden und bewaffnen werden. Dagegen sei die Zusammenarbeit mit der kurdischen Peschmerga wirkungsvoll und werde intensiviert werden. (cf. BBC)
13.11.2015  In meridionali suburbio Beryti, ubi maximam partem Shiitae mansitant et organizatio Hezbollah multum valet, duo insidiatores suicidales duos globos displosivos quinque minutis interiectis diruperunt. Tertius insidiator suum pyrobolum non displodens aufugisse, quartus interfectus esse dicitur, antequam dirumpere potuit. Quibus duplicibus insidiis non modo multa aedificia afflicta, sed etiam non minus quam XLIII homines lacerati et ad CCXL vulnerati sunt. Custodes publici et medici obvii valetudinarii ab accolis, ut auxiliaribus viam vacuarent et sanguinem largirentur, petiverunt. Cum Hezbollah-militantes cum Bashar al-Assad consociati sint et una cum eius copiis pugnent, mirum est Libanenses tam diu adhuc fragili quiete fructos esse. Tromocratica militia Islamici Status responsibilitatem in se recepit. lc201511In einer südlichen Vorstadt von Beirut, wo hauptsächlich Schiiten wohnen und die Hisbollah viel Einfluss hat, haben zwei Selbstmordattentäter im Abstand von fünf Minuten zwei Sprengsätze zur Explosion gebracht. Ein dritter Attentäter ist angeblich, ohne seine Bombe zu zünden, geflohen, ein vierter wurde, bevor er ihn zünden konnte, erschossen. Durch diesen Doppelanschlag wurden nicht nur viele Gebäude beschädigt, sondern mindestens 43 Leute zerfetzt und ungefähr 240 verletzt. Die Polizei und die Ärzte eines nahe gelegenen Krankenhauses forderten die Anwohner auf, für die Helfer die Straße freizuhalten und Blut zu spenden. Weil die Kämpfer der Hisbollah mit Baschar al-Assad verbündet sind und an der Seite seiner Truppen kämpfen, ist es verwunderlich, dass die Libanesen bis jetzt so lange ihre brüchige Ruhe hatten. Die Terrormiliz des IS hat die Verantwortung übernommen.
Konnte hier keine weiteren Belege finden