top

   
Beleg gesucht für: intentione
Belege des Suchbegriffs aus ausgewählten Texten (vollständig: Caes.Gall., Cic.Arch., Cic.S.Rosc., Cic.Lael.)
Ut onera contentis corporibus facilius feruntur, remissis opprimunt, simillime animus intentione sua depellit pressum omnem ponderum, remissione autem sic urgetur, ut se nequeat extollere. Cic.Tusc.2,54,3Wird der Körper angespannt, trägt man eine Last leicht; ist er schlaff, drückt sie ihn zu Boden. Ebenso nimmt die Anspannung der Seele einer Belastung jeglichen Druck; durch Erschlaffung aber wird sie so bedrängt, dass sie sich nicht zu erheben vermag.
Atque in primis meditemur illud, ut haec patientia dolorum quam saepe iam animi intentione dixi esse firmandam, in omni genere se aequabilem praebeat. Cic.Tusc.2,65,1Vorrangig missen wir uns bewusst sein, dass diese Geduld gegenüber den Schmerzen, die – wie ich schon oft bemerkt habe – durch Anspannung der Seele zu festigen ist, sich über all gleich zeige.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
Konnte hier keine weiteren Belege finden
25.VII.2016  Hac linea de impetu Reutlingensi vix concepta iam impetus insequens nuntiatur: Die Dominico brevi post decimam horam postmeridianam Onoldi, in urbe Bavarica prope Norimbergam sita, Syrus quidam viginti septem annorum, cum, ne aream musici eventi intraret, prohiberetur, materiam displosivam in sacciperium dorsuale abditam dirupit. Ipse necatus, duodecim alii vulnerati, tres graviter. Cui viro Syriaco ex duobus annis in Germania versanti asylum denegatum erat, sed salvis legibus remanere licuit. Utrum suicidali an tromocratica intentione heri egerit, nondum liquet. lc201607
26.VII.2016  Heri, die Lunae, Philadelphiae conventus partialis Americanorum democratarum, in quo Hilaria Clinten candidata praesidentialis appellaretur, incohavit. Democratae ab intentione, ut se contrarios Republicanis, id est concordes praeberent, primo die longe aberraverunt: Epistulae electronicae ab ignotis furaciter exceptae et pervulgatae demonstrabant Hilariam Clinton et Bernardum Sanders inde a principio non ex aequo decertavisse, sed Clinton a factionis praestitibus praeoptatam atque expense adiutam esse. Bernardus Sanders suos stomachosos fautores primo vix placare potuit. Cum eos suam pristinam aemulam sublevare iuberet, exsibilabatur. Paulatim autem motus in animis sedabat, cum certamen candidatorum ad terminum deductum esse et Hilariam, ut Donaldo Trump praesidi praeverteretur, praesidem fieri debere diceret. Cum perorasset, producto plausu assensuque honestatus est. lc201607
12.04.2017  Heri vesperi, cum grex pedifollicus Borussia Dortmund (Tremoniae urbis), ut certamen Ligae Campionum cum Monoecensi grege ASV Monaco iniret, laophorio ad campum pedeludiarium veheretur et circa decem chiliometra a stadio abesset, prope ipsum laophorium tres displosiones intercesserunt. Laophorium debilitatum, unus e pedilusoribus violatus in nosocomium delatus, certamen ipsum in hodiernum diem Mercurii dilatum est. Iste casus, num de tromocratica intentione acciderit, dubitationem habet. Fides et integritas scripti prope inventi, quo quis se perpetratorem confitetur, adhuc examinatur. lc201704Als gestern Abend die Fußballmanschaft von Borussia Dortmund, um in der Champions-League gegen den AS Monaco zu spielen, mit dem Bus zum Spielplatz unterwegs und noch etwa 10 km vom Stadion entfernt war, ereigneten sich unmittelbar beim Bus drei Explosionen. Der Bus wurde beschädigt, ein Fußballspieler verletzt ins Krankenhaus eingeliefert, das Spiel selbst auf den heutigen Mittwoch verschoben. Ob dieser Vorfall in terroristischer Absicht geschehen ist, ist noch zweifelhaft. Die Glaubwürdigkeit und Echtheit eines Bekennerschreibens, das in der Nähe gefunden wurde, wird noch geprüft.
Konnte hier keine weiteren Belege finden
finn
Konnte hier keine weiteren Belege finden